Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3937. 1639 januari 22. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quod significant literae Excellentiae vestrae datae 10 JanuariiGa naar voetnoot2, sperare caesarianos non bene conventurum Gallis cum duce VinariensiGa naar voetnoot3 de possessione urbis, in eo haud plane vana eorum conjectura est. Cupidi sunt magis Galli fines proferendi quam diligentes in partorum custodia. Dux maxime premitur pecuniae penuria. Magna fecit impendia, quae ei non redduntur. Brisacum aliaque oppida ut serventur, novis sumptibus ad arma, commeatus resque alias opus; reddendi multis equitum equi. Huic incommodo mederi possent Angli, possent et Helvetii. In utroque laboramus, praesertim si Helvetios ad foedus aliquod pertrahere possimus. Galli ducem in aulam vocant; an venturus sit, multum dubito. Praesidio Brisaci praepositus est ErlachiusGa naar voetnoot4. Praesidium est ex Germanorum cohortibus FlersheimeiGa naar voetnoot5 et HersteniiGa naar voetnoot6; Galli ad hoc ducenti, paullo plures e Benfeldio. Machinae in urbe trecentae. Commeatus in urbem deferunturGa naar voetnoot7 multi et ad itinerum istorum tutelam in proximis vallibus tenet se pars equitum; pars alia adjuncto etiam pedite nonnullo comitatum Burgundiae petunt. Galli, qui a LongavillanoGa naar voetnoot8 venerant, ad Mosellam se retulere. GuebrianiGa naar voetnoot9 et SmidsbergiiGa naar voetnoot10 miles Thani arcem oppugnat capto jam oppido. Landscronum pergit nolle se dedere. Sed necessitatem impositura ei creditur aquae penuria, a qua satis longe abest arx ejus in jugo montis sita clivum obtinente oppido. Nobilitas Alsatiae reditum ad sua orat; agricolas ultro dux revocat. Comes BiliaGa naar voetnoot11 a Mediolano rediens suadet caesarianis, ut ante omnia Helvetios, Bernates maxime ac Basileenses, aut expugnent aut metu cogant imperata facere; eo curato cuncta, quae ad bellum sunt necessaria, duci defutura facilemque de ipso victoriam fore. Nunc inter Helvetios trepidatur, discordatur, coitur Araviam. RexGa naar voetnoot12 ipsis ad refovendos animos misit CCCC florenorum millia. Rhaetorum amicitiam impensius quam ante captum Brisacum colunt Hispani adduntque a Gallis metum; quo permoti procerum illi, qui sine vi Hispanica ne contra plebem quidem satis tutos se putant, auctis Stegae ad Rheni pontem et Clavennae praesidiis videntur duas Hispanorum cohortes in Vallem Telinam recepturi ad claudendos transitus. | |
Actum quicquam hic cum BavaroGa naar voetnoot1 nondum percipio. Sed LeuthmarusGa naar voetnoot2 satis triste accepit responsum non posse a Rege suscipi negotium PalatiniGa naar voetnoot3 tam arduum, ut Austriaci ne iter quidem iis, quos ipse missurus sit, velint concedere. Verum res haec, ut ego judico, non alio spectat quam ut illigetur AnglusGa naar voetnoot4, quod fieri ipsius potissimum electoris Palatini interest. Tota de re ut judicare liceat, videndum ante omnia, an successurum sit negotium traducendi in usus et Galliae et Angliae Hassici militisGa naar voetnoot5 paribus impensis, ad quam rem parata habet rex Galliae CL florenorum millia, dum tantundem det Anglus; deinde vero, an placitura sint in Suedia Angliaque pacta ea, quae inter D. SalviumGa naar voetnoot6 RoumqueGa naar voetnoot7 praeformata fuerant. GotziusGa naar voetnoot8 extra periculum non erit. Quia et multos inimicos habet et mos est potentum, quamvis fortuitis, reum subdere. Illud quod de principe RubertoGa naar voetnoot9 moliri Bavarus dicitur, credibile fit etiam Anglis. Casimiri principisGa naar voetnoot10 libertatem non video in propinquo esse et, si esset, rex in eo beneficio nihil nisi suas res respiciet, nisi in foedere aliquid etiam de eo convenerit. In literis D. Salvii ad Daniae regemGa naar voetnoot11 multa simul congeri video alia aliis speciosiora. Sed culpa tardatae pacis apud hostem manet, quamdiu Batavis de itinere non caverit. Magnus D. cancellariusGa naar voetnoot12 de suo cis mare itinere tempus deliberandi in ver sumsitGa naar voetnoot13 interim quae evenient in consilium adhibiturus. Venetos audio jam hostilia passos a Turcis trans Adriam. Tamen persto in hac sententia futurum, ut Veneti divites et more divitum timidi bellorum incerta redimantGa naar voetnoot14 quanti poterunt minimi amicis etiam, quorum id fieri refert, in id allaboraturis. De Britannicis dissidiis nihil boni intelligo. Sed si rex Britanniae curam Palatini ac protestantium per Germaniam suscipit, sperem id profuturum ad sanandas suspiciones, praeterea amotis ad externum bellum quibus arma placent, redituram plebi quietem. Batavis et ventos, quoquo opus est, secundos opto et consilia, qualia res ipsorum ac communes expetunt. Scribit ad amicos MelanderGa naar voetnoot15 nullam se militiam sumturum, si quam sumpturus est, nisi ducis Vinariensis. Et ab ipso consilia poscit. | |
Liber de Libertatibus Ecclesiae Gallicanae ex Actis desumtus publicisGa naar voetnoot1, quo regis regnique jura contra molitiones pontificias defenduntur, ipsius regis jussu vendi est prohibitus. At Romae scribuntur libri, qui regna omnia velint a pontificis pendere nutu, non modo si tyranni sint, quod populare est, aut haeretici, quod superstitiosos decipit, sed etiam si negligentes, cujus culpae sane magis exsortes sunt hoc saeculo pontifices quam reges. Deo optimo maximo valetudinem resqueGa naar voetnoot2 omnes Excellentiae vestrae et omnium ad ipsam pertinentium commendo. Excellentiae vestrae singulari cultu addictissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Janu. A.o 1639. Philippus MansfeldiusGa naar voetnoot3 in reditu est ad exercitum. Maguntinus episcopusGa naar voetnoot4 metu urbem suam deseruit. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 19/29 jan. 1639. |
|