Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3942. 1639 januari 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, Ad ea, quae scripsi hodieGa naar voetnoot7 haec addenda habui me omni modo per amicos, qui hic sunt quique apud ducemGa naar voetnoot8 sunt, dehortari ducem ab itinere ad regemGa naar voetnoot9 hoc tempore. Interjecta locorum spatia multos dant trahendi temporis colores. Multis, ubi coram agitur, ad negandum frons tenera est: quod si negare quis perstet, major ex ipso conspectu offensa. Matrimonia duci a Gallis ostentantur duo, alterum CombalettaeGa naar voetnoot10, quae nunc ducissa est Eguillonia, potens opibus et cardinalisGa naar voetnoot11 propinquitate, sed et suis natalibus et per maritiGa naar voetnoot12 memoriam minor quam ut eam respiciat Saxonici generis princeps; alterum virginis RohaniaeGa naar voetnoot13, magno genere, magnorumque bonorum haeredis. Sed hoc posterius tentandi ducis causa repertum est, minime enim velit rex | |
tali conjugio augeri vires et animos Galliae protestantibus multum vexatis et, si qua detur occasio, semet vindicaturis. Hanc virginem rex collocare voluit in matrimonium ducis NemorosiiGa naar voetnoot1. Ipsa, ut id effugiat, pactam se dicit a patre principi Roberto PalatinoGa naar voetnoot2. Revera comitis SuessionensisGa naar voetnoot3 amores sperare creditur, si quando ei melior fortuna affulgeat. Adversus illam difficultatem, quam movent Galli de periculo Brissaci, si dux moriatur, dixi posse praefectum, qui nunc estGa naar voetnoot4, ex gente natus regis socia ac foederata aut, si quis ei successurus est, jurejurando obstringi, si quid tale duci eveniat, se urbem nemini traditurum, nisi ex Suediae Galliaeque consensu. Significavi etiam duci ipsum et consilia et spiritus sumere debere principis magnum territorium possidentis, quales principes non solent nisi necessariis plane de causis finibus suis excedere. Inter praesidiarios Brissaci sunt a Benfeldio trecenti. Princeps Robertus multo quam ante durius custodiri a caesarianis scribitur. Opto, Excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati prosperrima omnia. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1639.
Rex dilata, diu CCCC millia florenorum subito misit ad Helvetios disturbandis iis, quae agitare ibi Vinariensem putat. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|