Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3837. 1638 november 9. Aan M. Bernegger en J. FreinsheimGa naar voetnoot4.Accepi legique, viri clarissimi, tum amicissimas literas vestrasGa naar voetnoot5 tum pagellas de commentariis in CurtiumGa naar voetnoot6, quas et legendas dedi eruditissimis, qui hic sunt, viris. Omnes et in congerendo diligentiam et in dijudicando solertiam mirantur. Ego quod addam nihil habeo, ita omnia abstulistis cum pulvisculo. Quae ad Tacitum annotaveram gaudeo recte ad vos pervenisse. Sunto ista vestri arbitrii, ut, quae utilia esse possunt, inserviant publico, resecentur caetera. De nova editione TacitiGa naar voetnoot7 iterum memoriam appellavi magni D. cancellariiGa naar voetnoot8, digna est omnium ope vestri animi magnitudo, qui inter aestus bellorum, in orbe vix tutos habente aditus exitusque tam praeclara molimini. Si ejus editionis Taciti, quam vestra liberalitate possideo, exempla aliquammulta huc venire possent, vendibilia fore praevideo; ostendi enim procerum multis, qui mire amant elegantiam curamque adhibitam in notis, in indice, in adminiculis ad margines. | |
Rogamini non meo tantum, sed et omnium, qui hic literas amant, nomine, inter quos eminet Hieronymus BignoniusGa naar voetnoot1, advocatus regius ne defatigemini in isto de omnibus bene merendi studio. Valete felices. Lutetiae, IX Novembris novi Cal. MDCXXXVIII. |