Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3469. 1638 februari 26. Van M. BerneggerGa naar voetnoot3.Vir Maxime, Non poterat hic diuturnus meus e contumacissimo morbo languor, ullo suaviore levari remedio quam sensi me recreatum allatis a D. MulleroGa naar voetnoot4 literis tuisGa naar voetnoot5 abunde fidem facientibus de singularis in me benevolentiae tuae constantia, qualem polliceri mihi non eram ausus, et quia nihil ea dignum in me situm agnosco, et vero quod crederem splendorem amplissimi, quod geris, muneris haud permissurum, ut ab orbis capitibus in partem curarum et ad maximi momenti negotia tractanda ascitus humilioribus deinceps ac mei similibus te cultoribus illustrissimi tui nominis indulgeas. Quod quia contra spem meam accidit, equidem ipse mihi non deëro, sed omnibus modis allaborabo, ne ultro oblato tanti viri tam honorifico mihi favore temere possim excidere. Quo fine Tacitum huncGa naar voetnoot6 opera mea generique FreinshemiiGa naar voetnoot7 recens editum muneri mitto; gratiosum vel ideo uti spero futurum, quod in eo tuorum quoque studiorum partem usibus publicis applicatam conspicies, quod quidem factum adeo non excuso, ut imputem etiam si non tibi, qui virilibus curis intentus iuvenilium laborum gloriolam non captas, at certe reipublicae litterariae, quam crediderim ex ista parallelorum locorum collectione tua non multo minus quam ex iusto commentario profecturam. | |
Et quando video meos generique conatus in edendis Historicis, iudicii tui, quod pro eo ac par est, facimus longe maximi, calculo non improbari, erit id nobis incitamento, ut cum difficultate temporum et fortunae novercantis iniuria porro luctati coeptos pridem labores hoc acrius urgeamus, quomodo nunc Freinshemius noster in adornando CurtioGa naar voetnoot1 totus est. Is praelum nuper subire coepit; utprimum absolutus fuerit - quod intra curriculum anni, cum Deo, futurum speramus -, ut inter primos isthic vel primus potius exemplum habeas, curabitur. Ceterum in chartis suis ostendit mihi D. Mullerus quae D. DureaumGa naar voetnoot2 moliri scribis. Equidem faveo sanctissimo viri proposito, si quis alius; verumtamen, si quod sentio dicere fas est, id ipsum pio voto potius quam spe bona prosequor. Nam qui speres felicem in curando successum, si ab aegris ipsis remedia poscas? Quaeruntur? Quid enim? Numquid eos ipsos, quorum suffragia colligit, et quorum praecipuas in hoc negotio vult esse partes, ἡ πεϱὶ τὰς αἱϱέσεις φιλοτιμία, malum illud δυσαπότϱιπτον, ϰαὶ δυσέϰνιπτον ἐν τοῖς μάλιστα, ϰαὶ ψώϱας ἁπάσης δυσιατότεϱον plerosque penitus occupatos tenet? Appellavit vir optimus inter primos nostrates quoque ratus, si primariae urbis imperii theologos suis partibus adiungeret, se ceteros tanto faciliores experturum. Deus bone, quam fallitur! Eosdem enim propiore doctus usu tam a pacis consiliis abhorrere novi, ut vix alii maligniorem sanctis conatibus ipsius pedem opposituri videantur. De eo, qui collegasGa naar voetnoot3 duos - praeferoces sane iuvenes, et artis disputandi seu tricandi verius omnino τϱίβωνας -, aetate ac dignitate praecedit, meliora sane sperare me iussit D. Mullerus. Sed nuper adeo scriptum quoddam eius in calvinistas, quos vocant, prodiit sic acerbum, sic aculeatum, utut omnia alia prae se ferat, ut de hoc quoque spem omnem abiecerim. Non erit, si quid video, sed falsus sim! non erit his malis finis, nisi vel principes ac magistratus orbis christiani per pios simul ac sapientes politicos, inter quos tu principen locum obtineo, audita utraque parte caussae cognitionem suscipiant et consiliis viribusque sociatis cum imperio agant. Vel dies forsan ac tempus ipsum, optimus imaginosorum ac melancholicorum, quales isti sunt, affectuum medicus, praestet, quod ratio non potuit, vel denique calam(ita)tes hae publicae, quarum necdum finem prospicio, sanitatem animis adducant, quomodo nunc in iis Germaniae partibus, quae praecipuos rixatores et christianae pacis obices ediderunt, omnem de sacris altercandi pruriginem exstinctam videmus. Sed tempora tua cum boni publici damno morari desino. | |
Vale, summe virorum, et benevolentiam mihi tuam, quod facis, porro serva. 26 Febr. 1638. | |
Door Bernegger in margine toegevoegd: Vide Melanchthonis Epistolas a Manlio Basileae 1565 editas, p. 184, ubi optat, ut principes ipsi iudicium de controversiis, theologicis faciant. Onder aan de brief: Herrn L. Georg. Müllern zu Basl überschikht. |
|