Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3831. 1638 november 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Adii ante hos sex dies D. ChavigniacumGa naar voetnoot4; commendavi ei conatu quanto potui maximo res ducis VinariensisGa naar voetnoot5. Volebat pro certo haberi bis mille illos, de quibus scripsi antehacGa naar voetnoot6, integre ad ducem pervenisse. Ego fisus ducis literis abesse dimidium asseveravi. Rogavi, is promissus pridem numerus ut suppleretur; ut festinare juberetur LongavillaniGa naar voetnoot7 exercitus jam tanto expeditior, quod ejus, quem ipse observabat, ducis CaroliGa naar voetnoot8 fractae essent vires; tum vero ut equitatus bono numero mitteretur Vinariensi, qua parte copiarum et egeat et opus is habeat maxime; praeterea ut promissa auxilii pecuniarii pensio augeretur extraordinaria liberalitate, ut in impendiis extraordinariis, quae secum ferret tanta talisque obsidio. Haec omnia sibi cordi fore promisit. Dixi autem me de iisdem acturum cum regeGa naar voetnoot9, simul ejus commodum id ferret, quod etiamnunc exspecto rege in venatu occupato. Narravi itidem Chavigniaco summatim, quid responsum esset in Suedia Danicis, quid Tua Sublimitas scripserit D. RooGa naar voetnoot10 et quo in cardine illud cum Anglis versetur negotium. Probabat omnia addebatque per D. DavausiumGa naar voetnoot11 ex D. SalviiGa naar voetnoot12 relatu significata eadem. Sicut nos Germanico conventu diem praestituere nollemus, nisi certi prius de diplomatibus pro Germanis, ita et se idem exspectare tum pro Germanis, in quo putabat difficultatem non fore, tum pro Batavis, quibus verborum generalitate offensis aequum censebat satisfieri repositis verbis, quae olim paulo ante transactionem de indutiis usurpata ab AlbertoGa naar voetnoot13 et IsabellaGa naar voetnoot14 fuerant. His expeditis nodis posse pariter inchoari et illum Lubecae aut | |
Hamburgi conventum et Coloniae alterum ac pariter deinceps procedere hoc praecipuo proposito, ut si veram rectamque pacem nolit hostis, id orbi appareat, maneatque nobis talis paris non spretae gloria. Etiam de electore PalatinoGa naar voetnoot1 collocuti sumus. Non toleraturum regem dicebat dignitatis regiae sibi titulum dari, cum majestatis vocabulo ad eum uterentur et BavarusGa naar voetnoot2 et BrandenburgicusGa naar voetnoot3, et ipse ex Anglia ita scripserit Palatinus. SaxonisGa naar voetnoot4 aliter scribentis literas non recipi. Ceterum negotium ejus cordi fore, et quanquam id vel maxime optetur, ut AnglusGa naar voetnoot5 in foedus veniat, tamen, ne in ea mora malum aliquod accipiatur, daturos se operam, ut Hassicus equitatus ad ipsum electorem transducatur, modo et in hoc Anglus contribuat. Dixi laudare me consilium, sed rem videri difficilem, cum qui apud eum militem plurimum possunt, caesareisGa naar voetnoot6 beneficiis sint obligati. Ex eo tempore didici duces omnes inter se pactos, ne quicquam seorsim agant ab alio alius, donec persolutis stipendiis missionem acceperint. Haec ita inter nos dicta. Post id literae Lugduno nuntiant a GoetsioGa naar voetnoot7, qui XX secum millia habeat, captum Friburgum deditione, oppugnata castra eodemque tempore obsessos rem machinis explosis gessisse strenue. Eventus nobis adhuc obscurus est, nisi quod depulsos oppugnatores magna utrinque caede nuntient eaedem literae. Id si ita est, creditur ad Neuburgi obsidium versurus se hostis, ut duci Vinariensi commeatus faciat arctiores. Speramus Brissacum jam in ducis esse potestate post cibos consumta etiam spe auxilii socialis. Interim graviter nos habet ex alia parte nuntiata clades electoris Palatini et KingiiGa naar voetnoot8, quos a Lemgoviae obsidio dejectos hostis perculit. Plane videtur domus Palatina, infirma et antehac, hoc novo malo labefacta ruinam facere, ni propere eam sustentet Anglus. In Burgundiae comitatu quae capta a duce Carolo fuerant recuperare nititur ArpajousiusGa naar voetnoot9, dux non spernendus. Qui hic aerarium regunt in annum sequentemGa naar voetnoot10 partim ex tributis partim ex venditione redituum accepturos se putant milliones CXX, si cum fide dispensentur, magnum ad res bellicas instrumentum. Si verum est, quod rumores ferunt, novum Sabaudiae ducemGa naar voetnoot11 aegrotare, veneni dati suspicio eum urgebit, qui successioni est proximus, Sabaudum cardinalemGa naar voetnoot12. Ac si mors sequatur, magna prospicitur rerum mutatio. Legatus VenetusGa naar voetnoot13 promisit operam se daturum, ut praeter diplomata pro | |
LandgraviaGa naar voetnoot1, si velit, et pro duce Vinariensi, detur generale pro Suediae foederatis. Ex eodem didici in Assyriam penetrasse Turcas. Suam cum Turcis controversiam ex piratis Uticensibus ortam in eo esse, ut componatur. Legato HagaeGa naar voetnoot2 lites a Graecis moveri, sed de iis quoque sedandis spem esse. Non improbabat legatus idem Venetus, quod Batavi rempublicam suam in diplomate speciatim exprimi vellent, se tamen negare non potuisse aliis, quin tentaret Batavorum animos, si forte generalitate contenti forent. Dux ValettaGa naar voetnoot3 in Italiam, Angliam an ad Batavos eat, nondum liquet. Qui in reginae matrisGa naar voetnoot4 comitatu fuerant Galli, ii omnes jussi sunt excedere finibus Belgicae Hispanicae excepto monacho ChantelupioGa naar voetnoot5 et presbytero SanctogermanoGa naar voetnoot6. Marchioni VieuvillaeGa naar voetnoot7 id oranti productum est ibi morandi tempus ad pascha. Certum tamen est reginam matrem cum e Batavis in Angliam abiret, quendam suorumGa naar voetnoot8 misisse Bruxellam. Ex his argumentis fluctuant quae de ejus animo capi possunt conjecturae. Scripserunt iterum ad me BerneggerusGa naar voetnoot9 et FreinshemiusGa naar voetnoot10 de nova, magna et perelegante, quam struunt, editione TacitiGa naar voetnoot11. Spem eis fecerant et D. MullerusGa naar voetnoot12 et D. MockeliusGa naar voetnoot13, sicut alii principes aliquid ad sumptus graves futuros contulerant, idem facturam reginam nostramGa naar voetnoot14 suasu Tuae Sublimitatis. Ego, qui Tacito non parum debeo, illos autem duos viros eruditissimos facio maximi, ab ea re commendanda absistere non potui. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, res regni Tuaeque Sublimitatis beet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Novembris novi Calendarii anni 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|