Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3815. 1638 oktober 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, De rebus ad Brissacum, scripsi jam aliquoties; addam nunc quae propiora didici literis inde acceptis, quae scriptae sunt Octobris quinto et septimo, ut hic numeramus. A latere transrhenano bene clausum est oppidum ternis castris, quorum unis duxGa naar voetnoot4 praesidet Germanum militem secum habens, alteris vicecomes TurenaeGa naar voetnoot5, tertiis GuebrianusGa naar voetnoot6 cum quatuor hic, ille cum quinque cohortibus, quae regimenta nunc vocant. Inter castra sunt receptus militum, quos reductus appellant, non majore inter eos quam quingentorum passuum intervallo. Eos connectit vallum militare. Restat nunc, ut etiam ex cisrhenano sive Alsatico latere prohibeantur aditus. Ad cuncta haec tuenda multo opus milite. Praeter duo millia e LongavillaniGa naar voetnoot7 exercitu, quae jam ad ducem advenere, alia auxilia rexGa naar voetnoot8 promittit, sed video de effectu dubitare, TruchesiumGa naar voetnoot9, qui jam hinc abiit, et qui nunc abit LutsaviumGa naar voetnoot10. Dux interim quanquam colico tentatus dolore omnia movet, ut exercitum augeat. Kinsingam nudavit munimentis, ut LeslaeiGa naar voetnoot11 cohorte, quae ibi in praesidio erat, uti possit. Friburgum Gallis non multis custodiendum dedit ejectis oppidanorum quotquot suspecti erant, id est plurimis, atque inde ad se vocavit cohortem MoseriGa naar voetnoot12 quingentos habentem milites. Etiam Germanicam cohortem, quae | |
Rinfeldum servabat, inde eduxit commendata Hohentwilae praefectoGa naar voetnoot1 ejus oppidi custodia. 24 Septembris Croatae ducenti, qui ad Philippiburgum Rhenum transierant, noctu diuque factis itineribus Brissacum nondum ut nunc clausum intraverant statimque, ut frumentum secum allatum deposuerant, egresii erant. Id frumentum putatur ad victum minus quam in mensem sufficere. A captivis transfugisque dicuntur homines valentes in oppido non esse supra quadringentos, cum ad tantum oppidum tantaque ei addita opera defendenda opus sit ferme quatuor millibus. Id spem facit duci praeter famem etiam oppugnando aliquid posse profici. Equitatu parum valet absumptis morbo equis ita, ut qui equis uti possint non plures sint mille quadringentis. Id cursandi impunitatem dat Croatis, qui secundo Octobris die SavalisciumGa naar voetnoot2 et SillartumGa naar voetnoot3 tribunos sub moenia Neoburgi cepere. SavelliusGa naar voetnoot4 ad Heilbronnam est. GoetsiusGa naar voetnoot5 cum sex millibus in Silva Nigra. LamboiusGa naar voetnoot6 cum pari ferme numero silvam, cui ab occidentali positu nomen, transierat. Timetur, ne eas in partes veniat et dux CarolusGa naar voetnoot7 hostisque Rheno occupato, qua Basileam et Neoburgum interfluit, commeatus a superna parte duci auferat. Illud nobis commode evenit, quod Bavarico equitatu de sedecim cohortibus in septem contracto Goetsius multos offenderit primum deducendo quosdam in gradum inferiorem, deinde ex illis aliquos puniendo, quasi qui in postremo proelio victoriam hosti tradidissent. Per utrumque asperatis animis credibile est eum milite usurum minus obsequente. Omnes consentiunt, si duci tamdiu id flagitanti in tempore venissent a rege auxilia, jam eum capto Brissaco in Bavaria aut ultra staturum fuisse. Supinitasne haec vocanda sit, an subsit consilium altius, parco nunc inquirere. Livo illeGa naar voetnoot8, de quo scripseram antehacGa naar voetnoot9, in itinere a Constantinopoli non procul captus est ex suspicionibus. Sed cum scriberet, libertatem sperabat. Cyrilli patriarchaeGa naar voetnoot10 caedes et Cosaccorum cum rege PolonoGa naar voetnoot11 reconciliatio efficit, ut de ipsius molitionibus minus sperem. Galli mutato, ut saepe solent, consilio carrucam regis et reginaeGa naar voetnoot12 Henrico NassaviaeGa naar voetnoot13 obviam misere. Itaque nudiustertius a rege auditus est. | |
Regina regis Galliae materGa naar voetnoot1, non communicato cum regina BohemiaeGa naar voetnoot2 aut Anglico agenteGa naar voetnoot3 proposito mare transiit. Venit in Angliam. Ibi obviam ei missi NorthumbriusGa naar voetnoot4, GorinusGa naar voetnoot5, VenniusGa naar voetnoot6, magnae dignitatis viri. Tristis haud dubie erit reginae AngliaeGa naar voetnoot7 matris ita jactatae conspectus. Scoticos motus ad quietem spectare sperant AngliGa naar voetnoot8. Concessit rexGa naar voetnoot9 Scotis conventum minorem ac deliberatorium tantum in mensem Novembrem dilato parlamentari in Majum anni sequentis. Medium inter haec tempus utile sibi fore ad dividendam factionem existimat et barones Scotos, qui a consiliis sunt ipsi, dimisit per regiones ad tranquillandos plebis animos. Verum indulgentiam eorum, quae commissa sunt, accipere Scoti noluerunt, ut qui nullius se culpae conscios dicant. Vult rex pro novo hoc foedere vetus instaurari, quod sub Jacobo regeGa naar voetnoot10 factum probatumque ab ipso fuit. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, regni, reginaeGa naar voetnoot11 Tuaeque Sublimitatis res prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Octobris 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|