Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3816. 1638 oktober 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot12.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Cum a multo tempore me non viderit D. SchmalchiusGa naar voetnoot13, non dubito, quin animum mihi nocendi, quem hic multis ostendit indiciis secum ferat. Et hoc et alia ab eo sperare Gallos, qui magnas pecunias nemini frustra dant, haud obscurum mihi est. Caeterum conscius optima me fide et quanta potui industria inservisse rei Suedicae nec aliud aut optasse aut egisse quam ut ea sive bello, sive pace foret quam beatissima, calumnias non metuo, praesertim cognita mihi Tuae Sublimitatis aequitate, quae mihi mei defendendi non sit negatura copiam. | |
Itaque et me et mandatae mihi legationis honorem Tuae Sublimitati commendo, ipsam vero Deo immortali. Ero semper, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 12/22 Octobris 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senator et Cancellario. |
|