Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3830. 1638 november 6. Aan G. MüllerGa naar voetnoot2.Nobilissime et Amplissime Domine, Gratias ago maximas, quod mea valetudo Nobilitati Vestrae curae sit, quae cum mihi jam plane Dei beneficio sit restituta, tanto ero et alacrior et paratior, ut, si qua in re possim, Nobilitati Vestrae vices referam pro summo mei amore, cujus testes habeo et epistolas suavissimas, sive res sive verba considero, et laborem sumptum in me edocendo etiam per chartas transmissas de iis, quae me hoc loco positum scire refert. Neque vero parum D. legato CamerarioGa naar voetnoot3 ac nobilissimo ejus filioGa naar voetnoot4 debeo, qui suis temporibus me participem faciendo eorum, quae ad ipsos pervenerant, amicorum officio optime functi sunt, ut solent. Quare nolit Nobilitas Vestra sollicita esse, sive adsit sive absit scriba. Nam, ut video, etiam absente illo facile ea, quae coeptum est agi, via, discam quae mihi ad hoc munus et honeste et cum utilitate publica implendum sunt necessaria. Intellexeram jam illa de ducibus LauwenburgicisGa naar voetnoot5 et D. ReventlavioGa naar voetnoot6, quem antehac vidi cognovique Gelvostadii. MithofiiGa naar voetnoot7 literae spem mihi faciunt aliquam adipiscendae pacis. SaxonemGa naar voetnoot8 credo, postquam semel se iis, quos sequi voluit, consiliariis dedit, perstiturum in ea, quam institit via. Audimus jam trans Albim ivisse GalassiumGa naar voetnoot9, forte ut ipse aut pars copiarum ducem VinariensemGa naar voetnoot10 aegre ea, quae magna animi fortitudine coepit tuentem a | |
sociis, quod nec ipsi ignorant, non ut oportet adjutum ad ruinam praecipitet. Eo si iverit, quid duci Vinariensi sit metuendum, non dixero, sed BannerioGa naar voetnoot1 occasiones se aperient. Dux Vinariensis in liberis epistolis mire queritur se deseri, nec injuria. Fuit enim et est ipse ipsiusque exercitus in periculo maximo. Post praelium illud feliciter pugnatum in ducem LotharingumGa naar voetnoot2 GotziusGa naar voetnoot3 non minus XX habens millia Friburgum coepit. Nec miror; exhausit enim praesidia omnia dux Vinariensis, ut castra in amplum diffusa melius tutetur. Scimus oppugnata ab hoste castra; scimus ex urbe tonuisse vi maxima machinas; quid evenerit, ignari trepidamus. Sed solantur nos a Lugduno Galliae literae, quae depulsum ab oppugnatione hostem multo cum sanguine et assultantium et defendentium dicunt. Plane Galli sicut Austriacae magnitudini non sine causa invident, ita res protestantium nolunt augescere, ideo quod qui rerum sunt potentes non ullo sententiarum studio, sed, ut honores ac commoda aut serventur aut adipiscantur, aulae Romanae se mancipent. Ea res Suedorum nobiles conatus et evertit et evertet. Aliud esset, si ipsi per se aut fidos socios vires haberent ad implendum vere regale Gustavi regisGa naar voetnoot4 propositum, sed nunc, quid aliud quam Germaniam, cui sublevandae nos dicimus venisse, tenemus in maximis calamitatibus? Angli, ut solent quaedam insulae fluctuare, nutantibus consiliis, nulla certa destinatione, venales, pars magna, quid aliud quam domum Palatinam sive per suspiciones sive per inertiam sive quod ex commerciis commoda sanguini praeferant sive quod sua quisque curent, deserunt, produnt, evertunt? Quod si id ipsi aequum censent, certe non est quod aut Suedi aut Galli multo minoribus officiorum vinculis innexi eidem Palatinae domui incusentur, si oculis partim indignantibus partim miserantibus haec spectant. BysterfeldiiGa naar voetnoot5 iter diu est quod credidi eo spectare, ut princeps ipsiusGa naar voetnoot6 externarum societatum fama res suas cum imperatoreGa naar voetnoot7 suo ex usu componat. Nam nec quid in Gallia fecerit, ostendit mihi, neque cum D. Camerario egit quam oportet aperte. Vidi illa de Prussicis in Brandenburgica ditione vectigalibus. Jus quidem est Suedis ista vindicandi, sed prudentius facient, si alios, quorum interest, ista arceri, hostibus hostes concitent fruanturque non usu tantum, qui ad ipsos potest redire, sed et oblectamento spectaculi. Pro duce Vinariensi laboramus, quantum possumus. Bis mille, qui missi ad eum fuerant, vix mille pervenerunt. LongavillaniGa naar voetnoot8 milites tarde procedunt. Equitatus supplemento opus habet tot equis per morbos absumptis et pecunia ipsa plus quam ea, quae dari solita est, tantis factis, tantis faciendis sumptibus. | |
Novi ducis SabaudiGa naar voetnoot1 aegrotatio Italis suspicacibus hominibus dat fabularum materiam. Caetera aut D. SalviusGa naar voetnoot2 aut D. D, Camerarii Nobilitati Vestrae significabunt. Nobilitatis Vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 6 Novembris novi Calendarii anni 1638. |
|