Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3829 1638 november 6. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot8.Illustrissime Domine, Adii ante hos sex dies D. ChavigniacumGa naar voetnoot9; commendavi ei conatu quantum potui maximo res ducis VinariensisGa naar voetnoot10. Volebat pro certo haberi bis mille illos, de quibus scripsi antehacGa naar voetnoot11, integre ad ducem pervenisse. Ego fisus ducis literis | |
abesse dimidium asseveravi. Rogavi, is promissus pridem numerus ut suppleretur; ut festinare juberetur LongavillaniGa naar voetnoot1 exercitus jam tanto expeditior, quod ejus, quem ipse observabat, ducis CaroliGa naar voetnoot2 fractae essent vires; tum vero ut equitatus bono numero mitteretur Vinariensi, qua parte copiarum et egeat et opus is habeat maxime; praeterea ut promissa auxilii pecuniarii pensio augeretur extraordinaria liberalitate, ut in impendiis extraordinariis, quae secum ferret tanta talisque obsidio. Haec omnia sibi cordi fore promisit. Dixi autem me de iisdem acturum cum regeGa naar voetnoot3, simul ejus commodum id ferret, quod etiamnunc exspecto rege in venatu occupato. Narravi itidem Chavigniaco summatim, quid responsum esset in Suedia Danicis, quid magnus D. cancellariusGa naar voetnoot4 scripserit D. RooGa naar voetnoot5 et quo in cardine illud cum Anglis versetur negotium. Probabat omnia addebatque per D. DavausiumGa naar voetnoot6 ex D. SalviiGa naar voetnoot7 relatu significata eadem. Sicut nos Germanico conventui diem praestituere nollemus, nisi certi prius de diplomatibus pro Germanis, ita et se idem exspectare tum pro Germanis, in quo putabat difficultatem non fore, tum pro Batavis, quibus verborum generalitate offensis aequum censebat satisfieri repositis verbis, quae olim paulo ante transactionem de induciis usurpata ab AlbertoGa naar voetnoot8 et IsabellaGa naar voetnoot9 fuerant. His expeditis nodis posse pariter inchoari aut illum Lubecae aut Hamburgi conventum et Coloniae alterum ac pariter deinceps procedere hoc praecipue proposito, ut, si veram rectamque pacem nolit hostis, id orbi appareat, maneatque nobis talis pacis non spretae gloria. Etiam de electore PalatinoGa naar voetnoot10 collocuti sumus. Non toleraturum regem dicebat dignitatis regiae sibi titulum dari, cum majestatis vocabulo ad eum uterentur et BavarusGa naar voetnoot11 et BrandenburgicusGa naar voetnoot12, et ipse ex Anglia ita scripserit Palatinus. SaxonisGa naar voetnoot13 aliter scribentis literas non recipi. Caeterum negotium ejus cordi fore, et quamquam id vel maxime optetur, ut AnglusGa naar voetnoot14 in foedus veniat, tamen, ne in ea mora malum aliquod accipiatur, daturos se operam, ut Hassicus equitatus ad ipsum electorem transducatur, modo et in hoc Anglus contribuat. Dixi laudare me consilium, sed rem videri difficilem, cum qui apud eum militem plurimum possunt CaesarisGa naar voetnoot15 beneficiis sint obligati. | |
Ex eo tempore didici duces omnes inter se pactos, ne quicquam seorsim agatit ab alio alius, donec persolutis stipendiis missionem acceperint. Haec ita inter nos dicta. Post id literae Lugduno nunciant a GotzioGa naar voetnoot1, qui XX secum millia habeat, captum Friburgum deditione, oppugnata castra eodemque tempore obsessos rem machinis explosis gessisse strenue. Eventus nobis adhuc obscurus est, nisi quod depulsos oppugnatores magna utrinque caede nuncient eaedem literae. Id si ita est, creditur ad Neumburgi obsidium versurus se hostis, ut duci Vinariensi commeatus faciat arctiores. Speramus Brisacum jam in ducis esse potestate post cibos consumpta etiam spe auxilii socialis. Interim graviter nos habet ex alia parte nunciata clades electoris Palatini et KingiiGa naar voetnoot2, quos a Lemgoviae obsidio dejectos hostis perculit. Plane videtur domus Palatina, infirma et antehac, hoc novo malo labefacta ruinam facere, ni propere eam sustentet Anglus. In Burgundiae comitatu quae capta a duce Carolo fuerant recuperare nititur Arpaiousius, dux non spernendus. Qui hic aerarium regunt in annum sequentemGa naar voetnoot3 partim ex tributis partim ex venditione redituum accepturos se putant milliones CXX, si cum fide dispensentur, magnum ad res bellicas instrumentum. Si verum est quod rumores ferunt, novum Sabaudiae ducemGa naar voetnoot4 aegrotare, veneni dati suspicio eum urgebit qui successioni est proximus, Sabaudum cardinalemGa naar voetnoot5, ac si mors sequatur, magna prospicitur rerum mutatio. Legatus VenetusGa naar voetnoot6 promisit operam se daturum, ut praeter diplomata pro landgraviaGa naar voetnoot7, si velit, et pro duce Vinariensi, detur generale pro Suediae foederatis. Ex eodem didici in Assyriam penetrasse Turcas. Suam cum Turcis controversiam ex piratis Uticensibus ortam in eo esse, ut componatur. Legato HagaeGa naar voetnoot8 lites a Graecis moveri, sed de iis quoque sedandis spem esse. Non improbabat legatus idem Venetus, quod Batavi rempublicam suam in diplomate speciatim exprimi vellent, se tamen negare non potuisse aliis, quin tentaret Batavorum animos, si forte generalitate contenti forent. Dux ValettaGa naar voetnoot9 in Italiam, Angliam an ad Batavos eat, nondum liquet. Qui in reginae matrisGa naar voetnoot10 comitatu fuerant Galli, ii omnes jussi sunt excedere finibus Belgicae Hispanicae excepto monacho ChantilupioGa naar voetnoot11 et presbytero Sancto | |
Germano. Marchioni VieuvillaeGa naar voetnoot1 id oranti productum est ibi morandi tempus ad pascha. De Scoticis et ego meliora spero. Formulam tamen transactionis non vidi. Quae de ea re hic comperi, scripsi antehacGa naar voetnoot2. Reginae matris in Angliam adventus, ut expetitus non est, ita prohiberi honeste non potuit. Quae sit consilia captura, ex iis, quibus plurimum fidei tribuit hominibus, apparebit. Est in eadem aula ChevreusiaGa naar voetnoot3, inquies femina et quae in Galliam invitata reverti hoc tempore non vult. Tum vero si eodem veniat dux Valetta, accendentur suspiciones concursu tot hominum res GallicasGa naar voetnoot4 praesentes gravate ferentium. Ego sic arbitror hanc aulam, sicut maxime illud concupivit, ut in Ethruriam iret regina, ita maluisse eam manere in Batavis quam transgredi in Angliam praesertim foedere nondum facto. Summas habeo gratias Excellentiae vestrae filioque ejus nobilissimoGa naar voetnoot5, quod eorum, quae Hamburgi aut geruntur aut probabiliter exspectantur, me ignarum non sinant. Magni cancellarii in Germaniam adventum prope esse, etiam ex Suedia literae credere nos jubent. De formulae mutatione puto obtenturos quod volunt Batavos, si pertendant. Puto et Suedis satisfactum iri super diplomate generali pro Germanis; nam ut aut Suedos aut Bataros a Gallis avellant Austriaci, si quam spem conceperant, ea fallax aut jam apparuit aut brevi apparebit. Suedos ad pacem non repudiandam, si aequa dabitur, haec duo vel maxime movere possent, quod Gallia tam tenuiter lenteque in tantis periculis juvando Vinariensem, satis ostendit protestantium in Germania res prosperas suis votis non congruere quodque Anglia post tantas cunctationes nihil offerat quod dignum sit respici. Palatinus certe quam nunc accepit cladem - ejus historiam quamvis tristem ab Excellentia vestra exspecto - nulli magis quam Anglis acceptam ferre debet. Et ni vel nunc tum festinantiusGa naar voetnoot6 tum fortius agant Angli, periit funditus domus illustrissima capto eo principe. cujus maxime militare eratGa naar voetnoot7 ingenium, et comite, qui suis opibus res afflictas adjuvabat et exercitus duce. Etiam, quae illa sit clausula, quam paci Hassicae adjecit imperatorGa naar voetnoot8, dignum erit cognitu; et ad quam militiam vertere se videantur copiae illae Hassicae. Saxo et Brandenburgicus haud dubie pertinaciter persequentur quam institerunt viam. Regi PoloniaeGa naar voetnoot9, ut scripsi nuperGa naar voetnoot10, prius vires deerunt quam animus nobis nocendi. Nec aliter sentiunt qui hic sunt Polonorum protestantes. | |
Dantiscani quid faciant, anxii multum pendent ab eo, quod constituturi sunt Batavi. Non est dubium, quin id agant jesuitae, ut Graecam ecclesiam, liberam per tot saecula, Romanae subjiciant. Qua de re quos cum Veneto legato sermones habui, eos spero non futuros inutiles. Deus bonis consiliis adsit idemque Excellentiam vestram ejusque illustrem familiam sospitet beetque. Excellentiae Vestrae omnis observantiae cultu addictissimus
| |
Lutetiae, 6Ga naar voetnoot1 Novembris 1638. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R.A. 1638, 4/14 Novemb. |
|