Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3698. 1638 juli 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, RexGa naar voetnoot2 et cardinalisGa naar voetnoot3 sunt ad Abbatis villam. Obsidio S. Audomari plane derelicta retroque in agrum Caletensem et Bononiensem ducti exercitus. CastilionaeusGa naar voetnoot4 regem, quod sciamus, nondum vidit. Dubitatur, an regis favorem sit recuperaturus, apud quem antehac in magna fuit existimatione boni ducis. Iratus ei rex est, quod et militum habere se satis et de urbe capienda non dubitare regi scripserit. Fecerat autem id instinctu EusebiiGa naar voetnoot5 velut ad tranquillandum regis animum. At rex, qua de causa id scriptum fuerit, neque gnarus neque curans deceptum se queritur. Inviderunt pridem Castilionaeo propinqui cardinalis magna imperia sibi potissimum vindicantes, fama ei haud pares. Intercesserat ei et quaedam cum duce LafortioGa naar voetnoot6 simultas primum, deinde et jurgium, quia Lafortius poscenti Castilionaeo militem non miserat dicens se eo opus habere ad introducendos in sua castra, qui adventabant, commeatus. Nunc illi duo sero nimis in amicitiam rediere post vulneratam et publicam rem et utriusque existimationem. Regi consilium videtur Rentiacum, Airam et alia quaedam non nimium munita oppida capere, ut ita ad Atrebatum oppidum processus fiat. TubatelusGa naar voetnoot7 9 Julii hostem, qui cis Rhenum a Merskelsemo ad Argentorato propinqua se recipiebat, apud Stenfeldum cecidit aut fugavit. Croatae erant prope universi, qui sub hostium sunt signis. Capta impedimenta. Historiam exactiorem exspectamus. LongavillanusGa naar voetnoot8 non satis habet militis ad urbem aliquam obsidendam. Itaque otiatur. | |
Ad Fontarabiam mari secludendam advenere Gallorum naves bonae octo. Dicuntur eodem mitti aliae ad quinquaginta. Unus metus est, ne rex HispaniaeGa naar voetnoot1 eas anteveniat missis in eas partes suis classibus. Erlachius ad ducem VinariensemGa naar voetnoot2 rediit. Putat is, quanquam promisit rex WaertiumGa naar voetnoot3 et EnckefortiumGa naar voetnoot4 perpetuo in ducis fore potestate, vix tamen futurum ut remittantur moram ex mora quaesituris Gallis. Is, qui huc venerat pro RagoskioGa naar voetnoot5, ad aulam iit inde per Batavos collaturus se Hamburgum. Ostendit mihi ea, quae in conventu HungariaeGa naar voetnoot6 acta sunt, probabilem satis armis materiam. Dubito ex postremis ipsius colloquiis, an hoc anno exspectandum sit aliquid, et doleo in urbe jam multos hac de re fabulari. Placebit Eusebio, quod is princeps foedus expetit ad communem libertatem et restituendos, qui dejecti sunt. Quae cum obtineri posse Eusebius non speret, gaudebit eo obtentu bellum se posse trahere. Nam VindiciGa naar voetnoot7 hinc abeundi consilium ob id maxime datum est, ne aures ejus reginaeGa naar voetnoot8 sermonibus de MimnermoGa naar voetnoot9 paterent. Ipsam interim obsident cancellarius FranciaeGa naar voetnoot10 et BulionaeusGa naar voetnoot11 ob id ad S. Germani vicum profecti. Reginae partus circa Septembrem exspectatur. Parienti de more aderunt frater regiusGa naar voetnoot12 et pro principe CondaeoGa naar voetnoot13 ejus uxorGa naar voetnoot14 et liberiGa naar voetnoot15, Nam comes SuessionensisGa naar voetnoot16 cum matreGa naar voetnoot17 Sedani est et redire abnuit. Venere ad me his diebus quidam cancellarii Franciae missu, ut testimonia audirent de vi nuper in me factaGa naar voetnoot18. Ex eo nihil ultra audivi. Postquam postremas ad Sublimitatem Tuam obsignaveram literasGa naar voetnoot19, domi meae reconciliati sunt inter se D. CrusiusGa naar voetnoot20 et SchmalziusGa naar voetnoot21. Ego et ErlachiumGa naar voetnoot22 mitigavi graviter iratum Schmalzio ob verba, ut dicebat, in ducem Vinariensem contumeliosa. | |
Anglis placet valde illud de TransilvaniaGa naar voetnoot1 neque miror. Ajunt aperte iidem Angli non desituros se Dunquercam cuncta, quae visum invehere, donec Batavi secum in foedus venerint. Ita malorum abunde est. Bona det nobis Deus Tuamque, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 21/31 Iulii 1638.
Mitto duas chartas a VenetoGa naar voetnoot2. Prior est formula, qua ad regem AngliaeGa naar voetnoot3 se dicunt scribere. Disconvenit ab illa formula, quam ex Anglia accepi, ubi bis DominusGa naar voetnoot4 ponitur. Altera formula ab ipso proposita et, ut videtur, Gallis non improbata pro legatis Germanorum mihi displicet ob mentionem inominatam criminis et quidem gravissimi laesae majestatis. Sed super omnibus et judicium et jussa Tuae Sublimitatis exspecto. Jam nunc edoceor septem aut octo homines ex eo vico, ubi mihi nuper illud mali accidit, in carcerem hujus urbis adductos. Non displicebit mihi ostendi publico securitatem legatorum regi esse cordi, caeterum curabo, nequis intereat ob id, quod in me deliquit. Venit ad me hodie matrona nobilisGa naar voetnoot5, vici illius domina, deprecatum pro captivis. Dixi id me exspectaturum, ut religio judicum de rei veritate cognoscat: absolvantur innocentes; pro nocentibus me fore precatorem. HeufdiiGa naar voetnoot6 rationes gaudeo bene exputari. Ego annua mea tarde admodum recepi sine usuris, maximo meo incommodo, qui ex sorte aut reditibus meis haud nimium magnis pecuniam sumendam habui. Itinerum impendia exigua sunt praeter illud unum a Magontiaco Lutetiam. Jam annus est et amplius, quod nullum nummum accepi. Non dico haec, quod quicquam conquerar, sed nequis me arbitretur de pecunia Suedica ludere: quod multum abest a meo ingenio atque more. D. SpiringiusGa naar voetnoot7 pridem est, quod pollicitari mihi perstat. Illud semper aequum existimavi, cum egoGa naar voetnoot8 ex Hollandia pecuniam ad usus meos necessariam mihi petendam habeam, etiam quod persolvitur ita persolvi, quasi in Hollandia id mihi persolveretur. Et tamen, si id grave est, ero quanto Tua Sublimitas volet contentus. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|