Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3697. 1638 juli 31. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Accepi simul cum D. SalviiGa naar voetnoot5 etiam Excellentiae vestrae literasGa naar voetnoot6 datas has 9/19 Julii. In Pomerania vicinisque locis fieri non potest, quin brevi strepat bellum auctis jam BaneriiGa naar voetnoot7 copiis et contra eum conglomerante se hoste. Non minor est mea de foedere, quod Hamburgi agitatur, exspectatio. Batavi certe et suopte ingenio et reipublicae ex multis particulis aequo jure compositae conformatione tardi sunt et novos sibi hostes sumere reformidant. Itaque etiamsi majores CracovioGa naar voetnoot8 mittantur legati, vix est ut in foedus, quale sub incude est, pertrahi possint, quanquam non nego causas esse graves, quae aliud suadere possint. Sed quid D. RousGa naar voetnoot9, praeter illa Lutetiana ad D. Salvium allaturus sit, multum refert. Ex legatis, qui hic sunt, AnglisGa naar voetnoot10 nihil ad eam rem pertinens intelligo, nisi quod non abstituri sint HispanoGa naar voetnoot11 se praebere commodos, donec a Batavis quod | |
volunt extorserint magis quam impetraverint. Ego siquid possim ad minuenda harum gentium dissidia adferre, faciam perlibenter. Principi ArausionensiGa naar voetnoot1 speramus satis fore temporis, ut acceptam cladem hostibus reponat. Obsidio S. Audomari plane jam derelicta est. RexGa naar voetnoot2 et cardinalisGa naar voetnoot3 ad Abbatis villam sunt. Videntur id agere, ut capiant loca quaedam ad Atrebatum urbem ducentia, puta Rentiacum, Airam. Est autem Atrebatum urbs magna magis quam valida. De Brisaco nihil spero. Non fuitGa naar voetnoot4 tamen sine rebus prosperis dux VinariensisGa naar voetnoot5 caesis per TubatelumGa naar voetnoot6 Croatis hostium plerisque captisque impedimentis apud Steinfeldum in itinere Argentoratum versus. Ejus pugnae, quae nono Julii die pugnata est, historiam exactiorem etiamnum exspectamus. Longavillano duciGa naar voetnoot7 non satis est militis ad obsidionem aliquam cum bona spe inchoandam. De Fontarabiae obsidione est, cur bene speremus, si modo naves Gallicae, quae eo destinantur LX - octo jam earum illuc pervenisse intelligo - portum clauserint, priusquam eo se contulerint Hispanicae. ReginaeGa naar voetnoot8 partum circa Septembrem exspectamus, sub quod tempus et ex Hispania legatiGa naar voetnoot9 huc venturi putantur. Videtur in Italia non conquieturus hac aestate Hispanus ingens copiis et Vercellis haud dubie jam captis ferox, perculsis autem aut aversis a bello sociorum Galliae animis. Dux Vinariensis prudentem se non minus quam fortem ostendit datis regi omnibus literis, quas ad ipsum attulerat HoffmannusGa naar voetnoot10. Ex regis voluntate respondit dux, si pacem serio velit imperatorGa naar voetnoot11 agendum de ea re in iis, qui nunc instant conventibus. HassicaeGa naar voetnoot12 negotium, quo sit evasurum, sollicitum me habet. Puto sapienter facturam, si societatem certe non invalidam paci incertae aut etiam novo cum sociis bello praeferat. Elector PalatinusGa naar voetnoot13 quid facturus sit, quid etiam hoc rerum statu facere possit, non satis video. Sed electoris ColoniensisGa naar voetnoot14 miror verba minacia et ipsi allatura periculum, si quando fortuna quaedam melior Batavos respexerit, quos | |
vel nunc adventus ille septem ex ultima Asia navium, tum vero ingentes illi per Brasiliam paratus faciunt non spernendos. De Palatinis principibusGa naar voetnoot1 est ita ut scripsiGa naar voetnoot2. RhodiumGa naar voetnoot3 amo magnis suis meritis. Transilvanici negotii tractatorGa naar voetnoot4 literas a rege ac cardinali accepit, quales voluit, ad principem suumGa naar voetnoot5. Brevi apud vos erit. Comitem MauritiumGa naar voetnoot6 quam alienum a pontificia religione judicaverint pontificii, ex iis, quae Antverpiae editaGa naar voetnoot7 transmitto, dabitur cognosci. In Sorbona nihil est veteris libertatis ex quo contra parlamenti decretum regia auctoritate monachis omnibus, qui doctores sunt theologiae, jus in eorum conventus veniendi sententiamque dicendi datum est. Ex eoGa naar voetnoot8 omnia ibi ad pontificemGa naar voetnoot9 fluunt. Vix duo aut tres restant, qui veteres Galliae sententias concilii BasileensisGa naar voetnoot10 decreto firmatas animo magis quam voce retinent. Propterea nolim quenquam hoc quidem tempore aliquid e Gallia forte contra Romam sperare. Laudo archiepiscopum CantuariensemGa naar voetnoot11, qui his diebus pulchra epistola Davidem BlondeliumGa naar voetnoot12 reformatorum pastorum doctissimum, hortatus est ad edendum, quem scripsit contra usurpata a pontifice jura, librumGa naar voetnoot13. Scotiae suspiciones et motuum semina sanari gaudeo. CastilionaeusGa naar voetnoot14 cum LafortioGa naar voetnoot15, a quo asperius dissederatGa naar voetnoot16 quam utrique expediret, reconciliatus est. An regis etiam benevolentiam sit recepturus mansurusque hic in imperio militari, nescitur. Laborant pro eo multi. Sed nec paucos habet ex aemulis factos inimicos, quorum praecipui sunt propinqui cardinalis cuncta regentis. | |
Deus, Illustrissime Domine, cuncta in bonum christiani orbis vertat Excellentiamque vestram et domum ejus respiciat favens. Excellentiae vestrae omni cultu addictissimus
| |
Lutetiae 21/31 Iulii MDCXXXVIII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 7 Aug. 638. |
|