Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3696. 1638 juli 31. Aan S. AndreaeGa naar voetnoot7.Praestantissime Domine, Literae Cl. Vestrae 26 Iunii dataeGa naar voetnoot8 recte ad me pervenerunt nec quicquam obstat, quominus directe ad me quaecunque posthac venient mittantur. Cum gaudio intelligimus attigisse jam oram Pomeraniae naves et copias, quas faustis ominibus abeuntes eratis prosecuti. Speramus etiam in rebus caeteris fortunam ipsis ac D. BannerioGa naar voetnoot9 adfore. Ut in Silesiam moveat aut Moraviam hic maxime expetitur. Nec desunt ei consilio suae causae. Pacem si nunquam hostis bonam serio obtulit, non est quod Suedos producti ad haec tempora belli poeniteat. Neque vero Suedos ullo probabili colore objicere invidiae possunt caesariani, si Suedi quidem pacem in commune | |
bonam non recusare se ostendunt. Caesariani autem rem ab ipsis turpem pergunt exigere, prolationem initi federis. Pax autem in commune bona, quae sola honesta solaque tuta est, habet quidem suas difficultates, sed non insuperabiles. Germaniae principes ac civitates, quin serio pacem velint, miserrima eorum per hoc bellum conditio dubitare nos non sinit. An eam itidem velint imperatorGa naar voetnoot1 et Gallia ut discamus, tempore magistro opus est. Neutra pars, si modo recte sapit, etiamsi quid huic aut illi prospere evenerit, ita intumescet levis fortunae auraGa naar voetnoot2, ut ob id aures occludat aequis conditionibus. Caetera ad D. magnum cancellariumGa naar voetnoot3 perscribo pergoque vota facere pro pace, pro armis non nisi ob pacem. Tuae Cl. studiosissimus
| |
Lutetiae, 21/31 Iulii 1638. |
|