Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3641. 1638 juni 26. Van S. AndreaeGa naar voetnoot1.Illustris et excellentissime domine legate, Ne de silentio meo Excellentia Vestra gravius suspicetur, quod praeterita septimana cum hinc mincius discesserat, nihil literarum ad Excellentiam Vestram dederim: Abfui tunc cum dominis regentibusGa naar voetnoot2 ad portus vasto mari finitimos, ubi congregatus miles ad campi-mareschallum dominum BaneriumGa naar voetnoot3 destinatus, qui eo abiverant, ut ipsi nunc naves ingredienti felicia et fausta quaeque ad maris transitum apprecarentur. Cumque aliquot retro dies, quibus tantum demitiri possit iter, ventus spiravit secundus, incunda hac spe nos oblectamus eum feliciter iam in Germaniae oras appulisse; cuius maxima pars in locis Pomeraniae et Megaloburgensis, quae nostri dum iuris sunt, praesidiarii erunt, reliquus qui aëri et situi terrae antea assuevit, cum eo, qui loca praedicta hucusque tutatus est, in apertum deducetur. Quae mens domino campi-marescallo, hostemne per agros in arvas solitudines redactos adoriri, dum potentia eius adhuc fluxa nec miles variis deformatus aerumnis coaluit, vel movere exercitum in Silesiam et haereditarias caesarisGa naar voetnoot4 provincias vel electorumGa naar voetnoot5 invadere terras ac transmarina periculo ab hoste imminenti exponere, res est ambigua mihique coniecti ardua. Deus salutaria suppeditet consilia, quibus hostium insolentia retundi et hoc negotium tantis circumceptum difficultatibus secundari possit. Quae priusGa naar voetnoot6 de pacis tractatibus memoravi, in eodem versantur articulo; dum in nostro arbitrio fuit amplecti vel aversari tractatus particulares, nemo eos serio nobis obtulit, nisi quod fallacibus suis artibus, ut tempus lucrarentur, nos eludere tentarunt semper sub osculo pacis hostiles suos animos occultando. Nunc pos[t]quam teneri nos vi foederis GalliciGa naar voetnoot7 videant, duplex hoc dilemma nobis intorquent, ut vel violatorum pactorum infamiam approbato particulari vel eo recusato exactae ac fugatae pacis invidiam, subeamus. Principes tamen Inferioris huius circuliGa naar voetnoot8, qui operam suam ac studia in hoc impendunt, ut pax optata, quam nimis diu exulantem ingemiscunt, patriae eorum redeat, constantiam nostram in foedere experientes apud vice-cancellarium CurtiumGa naar voetnoot9 tractatus universales promovere occipiunt. Incommoda simul particularis nec non difficultates universalis pacis expendunt. Vident, si nobiscum saltem condat pacem caesar migraturum belli incendium in Superiorem Germaniam acrius ac in Gallias se | |
exoneraturum. Nec se progressu temporis a saevitia caesareanorum satis tutos fore. Debellatis caeteris necesse illis erit formidabilem eorum potentiam metuere sicque semper in periculo ac metu agitare. Si studeamus communi omnium tranquillitati nec ignorant rem haud carere difficu[l]tatibus; multas emergere molestias, circa longinquitatem locorum, Lubecae, Coloniae et Viennae, nihil in hoc negotio statui posse, nisi tabellariis utrinque eundi ac redeundi integrum sit, interea multum tempus elabi: circa utriusque regni postulata et conditiones pacis ut et caesaris super iisdem ratihabitionem vel annullationem. Interea si alterutra pars, potissimum hostis, fortunam benignam experta fuerit - A nobis avertat Deus infortunium -, non tam facile ut nunc, cum vires eius nobiscum in aequilibrio quasi attritae languent ac nutare videntur, huc adducatur, sed felicitate sua tumidus insolescat. Deus turbidam hanc tempestatem in malaciam, gemitus ac suspiria in laetitiam convertat, sub cuius divina tutela Excellentiam Vestram humiliter commendo. Ita precatur Excellentiae Vestrae devotissimus cultor
| |
Stockholmiae 16 Iunii A.o 1638. | |
Adres: (met andere hand): Illustri et excell. D.o D.o Hugoni Grotio S.R.M.tis Sueciae apud Christianissimum Regem Legato ordinario. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Iulij. |
|