Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3626. 1638 juni 12. Van S. AndreaeGa naar voetnoot1.Illustris et Excellentissime domine legate, Quam lubens servitia mea erga Excellentiam Vestram contestari vellem perscribendo ea, quae digna communicatione iudicarem, nisi materiae sterilitas et tempus, a quo propter alias occupationes exclusus sum, commodius opperiri tempus iubeant. Hoc tamen celare non possum: pergunt omnes tentare vias et rationes ii, qui inferiores in Germania oras inhabitant et belli onera ac incommoda plus quam alii sentiunt, quibus infringi ratihabita Wismariensia pactaGa naar voetnoot2 possint non obscure demonstrando imperatoremGa naar voetnoot3 cum S.R.M.te Sueciae serio et impendio cupere pacem et amicitiam iisque cum conditionibus quas unquam desiderare et in votis habere possemus pangere. Sed satis perspecta dominis regentibusGa naar voetnoot4 ipsorum fraus communes tractatus urgentes, particulares nobiscum instituendos excludunt, ut ex responso domini legati SalviiGa naar voetnoot5 hic annexoGa naar voetnoot6 domino SoldneroGa naar voetnoot7 dato, a quo eorum nomine facta propositio videre estGa naar voetnoot8. Literae ex Moschovia 10 April: datae nos docent nihil ibi nisi rumores bellicos crepare, magnos eius gratia fieri contra TartarumGa naar voetnoot9 apparatus, educi in apertum hoc anno 30000 militum sub auspiciis BoriswitzGa naar voetnoot10, magnae apud gentem suam authoritatis nec contemnendae virtutis. Totus exercitus in 3 capita distribuendus, qui ex totidem locis hostili terrae finitimis hostem adoriri debet. Tartarorum legatiGa naar voetnoot11, qui hic in Suecia praeterita hyeme fuerant, per Moschoviam transeuntes ibi in aresto detinentur propter Tartarorum maleficia et damna, a quibus Muscovitae nunquam tuti et securi sunt. Gliscere etiam occipit malum inter TurcamGa naar voetnoot12 et PersamGa naar voetnoot13 undique inimicas faces vibrantes. Copias suas in hostilem terram exoneravit Turca 21 Martij, ut ex literis Constantinopoli scriptis percipimus. Cui bello ipse Turcarum imperator | |
interesse ac militare dicitur. Quique ante abitum fratrem suumGa naar voetnoot1 annis minorem, maiorem tamen spe et virtute - nam excelsum omne et virtuosum suspectum ac invisum tyranno - interemit. Nititur nunc Ottomannica domus solo imperatore et fratre alioGa naar voetnoot2 natu minimo quem verentur eadem fata, ubi aetas ingenii vigorem prodere et non abiecti ac humilis animi indicium monstrare incipit, superventura. Caetera, quae sunt maioris ponderis et Excellentiam Vestram scire interest, iis relinguo, quibus matura aetas et iudicium nec non in rebus agendis ex earum usu solida prudentia adest. Excellentiam Vestram divinae protectioni commendo semper ostensurus qui sim Excellentiae Vestrae ad officia paratissimus servitor
| |
Stocholmiae 2 Junij A.o 1638. | |
Met andere hand: Inscriptio erat Illustr. ac Excellent. Do. Hugoni Grotio S.R.M.tis Sueciae ad Regem Christianissimum legato. Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Iulij. |
|