Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3685. 1638 juli 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Ambianum quidem rexGa naar voetnoot7 ivit, sed an sanare possit mala ad S. Audomari oppi- | |
dum accepta, dubito. Et HaleriusGa naar voetnoot1 et aula magno consensu malae fortunae reum subdit CastilionaeumGa naar voetnoot2, qui ob id jussus est ire in Hollandiam, uxorGa naar voetnoot3 autem ejus ab urbe discedere. Classis Gallica navium XII sub episcopo BurdegalensiGa naar voetnoot4 ad Rupellam etiam nunc haeret; ad Fontarabiam, ubi exspectatur planeque necessaria est, ante Septembrem non erit. Interim naves e Sebastiani portu saepissime Fontarabiam intrant. Interdum et capiuntur a Gallorum pinassis: quod nuper ei navi evenit, quae a Dunquerca in illas partes ferebat Dominicum ConsalvumGa naar voetnoot5, eum, qui nuper in Anglia fuit, ignarum ullos esse in ea ora Gallos. Deprehensae apud eum sunt literae, quas a cardinali HispanoGa naar voetnoot6 ferebat. ErlachiusGa naar voetnoot7 hinc ad ducem VinariensemGa naar voetnoot8 revertitur, cum spe bona brevi futura apud ducem tanta auxilia, cum quibus longe lateque in hostem terrorem malumque inferre possit. LongavillanusGa naar voetnoot9 quominus Salinas obsideret, prohibitus fuit inter eam urbem ac Vesontionem se objectante duce CaroloGa naar voetnoot10. Castella tamen quaedam cepit, sed miles ejus coortis e silva insidiis hostilibus damnum accepit amissis simul, qui ad castra ferebantur, commeatibus. Contra vero hostibus e Dola egressis, ut molas circum oppidum S. Johannis Launaei urerent, fortuna fuit adversa. Marchio S. ChaumontiusGa naar voetnoot11 adducere ad Longavillanum jussus est sex millia. Ea ubi acceperit Longavillanus, speratur aliquid ausurus in Dolam, Gream aut Vesontionem. Dux Vinariensis per Erlachium oravit regem, ut sibi commutationem Johannis VaertiiGa naar voetnoot12 cum mareschallo HornioGa naar voetnoot13 facere liceret. Sed Galli Johannem Vaertium, hominem nobilis audaciae, dimittendum hoc certe tempore non censent. Multum plane debeo Excellentiae Vestrae pro iis, quae me docent ejus literae 2/12 JuliiGa naar voetnoot14. A principe ArausionensiGa naar voetnoot15 etiam hoc anno exspectamus aliquid, quo resarciatur partium fama. | |
BaneriumGa naar voetnoot1 non quieturum facit, ut credamus, et ipsius ingenium et tanta virium accessio et ingens sociorum exspectatio. Poterunt ejus boni successus et Hassos a peculiaribus pactionibus absterrere et Anglos excitare ad expetendam societatem nostram. Ex legatis AnglisGa naar voetnoot2 cum dolore intelligo Hamburgi etiamnum tempus teri ἑν τοῖς πεϱὶ τοῦ πϱάγματος. Vel rumpi morae illaeGa naar voetnoot3 debebant, si solvi nequeunt. Quae super illis rebus ex D. MulleroGa naar voetnoot4 et D. RustorfioGa naar voetnoot5 didiceris, eorum rogo me participem facias. In Scotia audio fore gentis conventum, sed circumscriptum legibus, ne, ubi vires suas aspexerit vulgus, intumere incipiat gradumque facere, ut olim, ad spernendam regiam potestatem, in qua vinculum est reipublicae. De illo conjugioGa naar voetnoot6 negant se quicquam scire Angli. Comitis Guilielmi filiumGa naar voetnoot7 novi et scio tum in Anglia, tum in Gallia tentatum a jesuitis, quorum aliquot penes ipsumGa naar voetnoot8 literas fuisse credo. Caeterum nunquam ad eos ipsum transiisse et ipsius sermonibus cognovi et relatu viri boni et eruditi, qui ei morum formator aderatGa naar voetnoot9 quique nunc est mortuus. Is saepe mihi praedicavit summam ejus pietatem, quae in morbo maxime, quo valde periculoso agitatus fuerat, apparuisset. Militem PalatiniGa naar voetnoot10 in stipendium Batavorum transiisse nobis dictum fuerat. De MoguntiniGa naar voetnoot11 molitionibus nihildum satis exploratum habeo. Vir ille sane eruditusGa naar voetnoot12, de quo agit postrema pars literarum Excellentiae Vestrae, est hic etiamnum adiitque me. Adjuvi quoque eum consilio et commendatione. Res, quantum ferunt tempora, bene processit, ut ipse brevi referet acceptis hinc, quales optabat, epistolis. Byzantini imperii magni sunt in Euphrati adsita neque brevi, quantum praevidere datur, desituri. Interim quibus ista vicinitas terribilis esse solebat, ab eo latere securi Germaniae pleraque et ei finitimas terras intensiore quam unquam dominatu premunt. Nec minus Italia prope omnis Hispani fit patrimonium spectantibus haec nimis otiose multis, a quibus non longe abest hoc incendium. | |
Deus haec cuncta in bonum vertat, Excellentiamque Vestram cum ejus domo tutetur propitius. Vale, Illustrissime Domine. Excellentiae Vestrae perpetua obstrictus observantia
| |
Scribebam Lutetiae, 14/24 Iulii MDCXXXVIII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in margine in de copie te Uppsala: Redd. 21/31 Julij, 638. |
|