Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3686. 1638 juli 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Doleo, frater optime, ad publicas calamitates accessisse privatum Losecatii nostriGa naar voetnoot2 incommodum. Laborandum erit, ut et quamprimum et quam aequissimo pretio dimittatur. Alia ejus ratio est, alia eorum, qui intra amnis exspatiantis ripas ultimas capti sunt; et quidem illis in locis, ubi ita recens exstabat male curatae bellicae fidei exemplum. SororiGa naar voetnoot3 velim aliqua in parte auxilio posse esse aut solatio. AckerlakiusGa naar voetnoot4 dixerat quidem se in Batavos ire, sed non leves causae sunt, cur suspicor eum in Angliam ivisse, unde ad me comes EgmundanusGa naar voetnoot5 scripsit. Miseror ejus vicem. Mea ipsi bona consilia nec defuere nec deerunt. Sed ille spes Gallicas praetulit: quod utinam bene vertat domi in extremo stanti margine. Partibus nostris multi conatus male evenere, ad Calloam, ad S. Audomari urbem, ad Brisacum, ad Remiremontium. Tantum in Hispanico fine et initia bene se habuere et rerum majorum spes est non spernenda. Vale cum nostris vestrisque omnibus. Tui amantissimus frater
| |
24 Iulii 1638. |