Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3687. 1638 juli 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Mitto exempla epistolarum, quas rexGa naar voetnoot7 et NoyeriusGa naar voetnoot8 ad ducem sripsere | |
VinariensemGa naar voetnoot1, cum captivos illustres duosGa naar voetnoot2 huc mitti poscerent, per quas spondetur semper eos captivos fore in ducis potestate. Mitto et literas ducis ad GoetsiumGa naar voetnoot3, quibus dux significavit laborare se velle, ut cum Waertio commutetur mareschallus HorniusGa naar voetnoot4, si idem caesarianisGa naar voetnoot5 placeat. Locutus mecum est de hoc negotio ErlachiusGa naar voetnoot6 dixitque se hoc ipsum commendasse et regi et cardinaliGa naar voetnoot7, sed utrumque perstare in retinendo Waertio, quod ab eo plus mali metuant quam boni ex Hornio sperent. Haec bene conveniunt cum iis, quae ChavigniacusGa naar voetnoot8 antehac mihi dicenda misitGa naar voetnoot9. Plane sic existimo, nisi in pactione de futuris indutiis et prorogatione temporis foederum Wismariensis et HamburgensisGa naar voetnoot10 haec conditio de mareschalli Hornii libertate inseritur, nihil amore nostri facturos Gallos. Ejus rei argumentum habeo inter cetera ex BiisterveldioGa naar voetnoot11, quem omni modo impellere voluit pater JosephusGa naar voetnoot12, ut cum solo VindiceGa naar voetnoot13 societatem faceret multa etiam privatim ad id promittendo. Sed cum is diceret diserta se mandata habere foedus faciendi cum omnibus, qui in armis sunt, etiam cum LilioGa naar voetnoot14, si velit, idque pro communi libertate & vi dejectorum restitutione, quod si tale foedus LactucaGa naar voetnoot15 respuat, patere adhuc principi suoGa naar voetnoot16 reditum in gratiam AnnibalisGa naar voetnoot17. EusebiusGa naar voetnoot18 vela vertens auctor ei fuit, ut quamprimum foederatos adiret literasque dedit ad illum principem et regis et suas satis tempori congruentes. Inchoatum fuerat ab ArcesilaoGa naar voetnoot19 id negotium; nunc metuo, ne ejus viduaGa naar voetnoot20, si nos deserat, hoc quoque perturbet. Et in hoc ipso periculo amittendae societatis HassicaeGa naar voetnoot21 miror Vindicis homines ita frigide agere neque multis meis hortatibus excitari potuisse, ut paulo minacius agerent. Erlachius heri diu apud Waertium et Enckefortium fuit. Postea supervenit uxor mea, quae videndi captivos erat avida non minus quam Guebriani uxorGa naar voetnoot22, | |
quae sub idem tempus illuc advenit. Multa Germanico sermone cum uxore mea locutus est Waertius valde dolens in Gallorum se esse manu. Bellum mansurum ad octo aut amplius annos dicebat, sed Suedorum cum Gallis conjunctionem diuturnam non futuram. Gallis magna instare mala interna externaque, Suediae nihil mali evenire posse. Cupidissimus erat mei videndi, sed ego suspiciones evito. Abit Erlachius cum bona spe auxiliorum. Ea ubi dux acceperit, putat TiroliGa naar voetnoot1 inferenda arma; In DemostheneGa naar voetnoot2 nihil fore, quod vim sistat. Haec ita dicuntur facile. Sed non semper respondet eventus. Rex quid magni facere possit Ambiani, non satis video. In Fontarabiam ex S. Sebastiani portu Hispanico naviculae intrant saepissime. Nuper tamen aliquot captae sunt a Gallis, in quibus erat Dominicus ConsalvusGa naar voetnoot3, qui nuper in Anglia fuit, captaeque cum eo literae, quas ferebat a cardinali infanteGa naar voetnoot4. Dux LongovillanusGa naar voetnoot5 quominus Salinas obsidere possit, a duce CaroloGa naar voetnoot6, qui se Vesontionem ac Salinas interposuit, prohibetur. Capto castello uno aut altero levis famae videtur in alia comitatus Burgundici oppida vertere animum. Additur ei S. ChaumontiusGa naar voetnoot7 cum sex millibus. Videbimus, an opera ejus in bello quam in legatione futura sit utilior. Quidam militum Longavillani in silvestribus locis ab hoste caesi sunt, et avecti, qui ad castra itabant, commeatus. Bleterani grassatur pestis. Sed hostium, qui Dola egressi erant, ut molas circum oppidum S. Johannis de Launo urerent, repulsi nullam operae pretium fecere. Duodecim Gallicae naves, quas jam ad Fontarabiam esse oportebat, adhuc Rupellae haerent et Pictonico agro milites epibatas exspectant. Ante finem Augusti vix est, ut in Oceano Galliae Hispaniaeque confinium alluente esse possint. CastilionaeusGa naar voetnoot8 omnium, quae ad S. Audomari urebem peccata sunt, reus in Hollandiam jubetur ire. UxoriGa naar voetnoot9 imperatum, ut ex urbe in agros iret. Eorum, qui sinistris illum rumoribus aspersere, praecipuus est HaleriusGa naar voetnoot10. Venit ad me his diebus BerlisiusGa naar voetnoot11, comitis BruloniGa naar voetnoot12 collega. Iterum multa mihi dixit de dolore regis ob periculum nuper meum sane maximumGa naar voetnoot13. Datum Franciae cancellarioGa naar voetnoot14 negotium, ut inquiri faciat, et severe in eos, qui deliquerint, animadverti. Ego tam longe me ab ultionis cupiditate abesse dixi, ut si quid illis | |
immineat gravius, regem pro illis sim deprecaturus. Neque tamen abs re fore, si quantum haec res regi displiceat, testimonium exstet aliquod, tum ut ego sim tutior tum ut alii legati, neque in Gallia exemplum fiat violandi morem tot inter gentes, tot per saecula sancte servatum. Nihil tamen fieri audio. Ut sanarentur veteres quae sunt offensae inter D. CrusiumGa naar voetnoot1 et SchmalziumGa naar voetnoot2, laboravimus benignis verbis ego et uxor eosque pariter mensae nostrae adhibuimus. Sed incommode evenit his diebus, ut cum apud HeufdiumGa naar voetnoot3 pransi incaluissent vino venissentque ad nos, verborum asperitas inter eos ita creverit, ut Schmalzius diceret D. Crusium esse hominem stolidissimum, Gallice le plus grand maraut de la terre, id ipsum repetens aliquoties atque etiam gestu manus D. Crusio minaretur; quod ille nobilitate ingenita ferre non valens alapam impegit Schmalzio. ForbesiusGa naar voetnoot4 autem tribunus, qui forte aderat, ita iratus fuit Schmalzio, ut, nisi uxor mea obstitisset, magnum ei illaturus fuerit malum. Ego aberam multumque doleo primum accidisse haec, deinde domi meae. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginaeGa naar voetnoot5, regno, Tuaeque Sublimitati adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Julii 1638.
Auriga meus mortuus est ex duobus globis, quales e pistolettis ejici solent, qui ambo in corpore ejus reperti sunt. Ii globi vix digiti unius aut alterius intervallo caput meum transierant a tergo in carrucam immissi. Venit ad me iterum Berlisius dicitque Franciae cancellarium morbo impeditum hactenus nunc serio vacare velle inquisitioni in vim mihi meisque illatam. In chartula typis edita, quam mitto, reperiet Sublimitas Tua causas capti principis CasimiriGa naar voetnoot6 non improbabilesGa naar voetnoot7. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|