Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3646. [1638 juni 26]. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Lubens cognovi quae literae Excellentiae Vestrae 8 IuniiGa naar voetnoot5 ad me missae significant: praecipue vero novos e Suedia dilectus partim transiisse partim transire et ad Visurgim res nostris obtigisse prosperas. Utinam verum sit, quod hic dicitur, spem affulgere LunenburgiciGa naar voetnoot6 aut retrahendi ad partes nostras aut certe abducendi ab eo, in quod se dedit, servitio. | |
Quid decreturi sint regni Suedici rectoresGa naar voetnoot1 super Danorum navigatu Rostochium, scire erit operae pretium. Et libertas ista permissa exemplum trahit et tamen multiplicare hostes minus expedit. Videtur putare rex DaniaeGa naar voetnoot2, si armatus sit, plus sibi ad conficiendam pacem fore auctoritatis, sed illius copiae, quid ad tantos utrimque exercitus? ac, ni fallor, brevi eum, aut certe populares ejus, taedebit impendii. Responsum ab Excellentia Vestra caesarianis datum plenum prudentiae est nec aliud hoc rerum statu dari potuit. Dedi VenetoGa naar voetnoot3 daturus et Gallis, nisi illi jam accepisse se dixissent per D. DavausiumGa naar voetnoot4. Mos iste Anglorum apud diversas partes eodem tempore agendi, ut alios aliorum metu ad commoda sua pertrahant, jam dudum non bene ipsis procedit. A ChevreusiaGa naar voetnoot5 proponi conjugium inter principem HispaniaeGa naar voetnoot6 et Angliae filiamGa naar voetnoot7 audimus, sed hoc negotium, si ad conditiones unquam venietur, maximas reperiet difficultates. Miror a caesarianis inter eos, qui pacem PragensemGa naar voetnoot8 non accepere viduam HassicamGa naar voetnoot9 non poni, quae profecto minus prudenter secerit, nisi quamprimum ab illis induciolis se removerit alioqui non expers futura belli malorum et in pace a sociis negligenda. Quod sicut Galli significasse se ipsi ajunt, ita a Suedis pariter significari non abs re erit. Quae RoöusGa naar voetnoot10 portaturus sit, quid nobis a Vienna venturum, solliciti exspectabimus tranquillo ut philosophos decet animo neque ad bellum avidi neque ad pacem fastidiosi. CracoviusGa naar voetnoot11 erit, ut video, auditor tantum. Nihil erit difficilius quam persuadere Batavis, ut inimicitias, quas cum imperatoreGa naar voetnoot12 satis magnas habent, in bellum mutent. Gaudeo rata facta, quae Wismariae Hamburgique convenerantGa naar voetnoot13. De pecunia quod monet Davausius ejus, quantum ex HeufdioGa naar voetnoot14 intellexi, jam Excellentia Vestra meis literis cognoverit. Mea diligentia et huic et aliis negotiis non deerit. Si quod plus dedit S. ChaumontiusGa naar voetnoot15 quam ratum hic fuit, cum reliquum anni 1633 percepit Heufdius servari a nobis aliter non potest, optimum erit differri id, ut detrahatur de pensione ista quam Galli Suedis debebunt venturo Novembri. Nam ut pensio Maio, qui exiit, deberi coepta solvatur, missas Amstelodamum literas intelligo. | |
Velim, si fieri potest, habere quae cum Bavaricis de libertate marescalli HorniiGa naar voetnoot1 convenerant, ut habeam certi aliquid, quod Gallis possim dicere. Sed WaertiumGa naar voetnoot2 et EnkefortiumGa naar voetnoot3 rexGa naar voetnoot4 promisit semper in potestate fore ducis VinariensisGa naar voetnoot5. Itaque et ipse dux super hoc negotio compellandus foret, nisi forte Poloni principisGa naar voetnoot6 captivitate ad nos juvandos uti velint Galli; de quo subdubito. Bellum Gallia habet nunc in Italia ad Hispaniae et Belgicae fines, parat et mari. In Italia hostis ferme altero tanto validior, id est XXIV habens in aperto millia, mirum ni Vercellas rapiat duorum millium praesidio custoditas. Princeps CondaeusGa naar voetnoot7 ad infestandam Hispaniam egregium jam habere scribitur exercitum. CastilionaeusGa naar voetnoot8 LafortiiGa naar voetnoot9 copiis ita increvit, ut spatiosum quamvis ambitum urbis S. Audomari clausurus sit brevi et intra mensem, uti sperat, alterum potiturus oppido, e quo factam eruptionem sexcentorum militum feliciter his diebus repressit. LongavillanusGa naar voetnoot10 in comitatu Burgundico Pauliniacum et Arbesium cepit. Inde ibit, ut spero, auxiliaturus duci Vinariensi, qui Lauffenburgi vicinorumque locorum praesidia auxit, quod ab Offenburgo Engam profectus hostis eo se cum novis per Helvetios Hispani dilectibus illaturus crederetur: tum vero egressos e Brisaco Croatas per insidias cecidit aut cepit XL. Tres in Rheno insulas supra Brisacum ab hoste munitas cepit. Quod si eam ceperit, quod speratur, molam idoneo ab urbem situ, annitetur pontem Brisaci rumpere noviter repertis ad hoc machinamentis. At hostis pontem alium e navibus imposuit Rheno ad Spiram, partim ut illuc transitum habens facilius Brisaco subveniat, pertim ut vastet quae Colmariae, Hagenoviae et Benfeldio sunt circumjecta. Et dicitur eodem se ferre dux CarolusGa naar voetnoot11. Ita satis erit ibi quod agatur. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot12 cum Leodicensi suo milite ad Iainvillam est. De BressaeoGa naar voetnoot13 nihil audimus. Illud de Gallica pecunia si penitius introspicere velit Excellentia Vestra, recte fecerit ad D. SpiringiumGa naar voetnoot14 si scribat, ut is, qui cum Heufdio rationes contulit, quo in statu cuncta sint, eam edoceat. Mihi semper dulce erit et hoc commercium literarum cum Excellentia Vestra colere et me ei quam possum maxime approbare. Ero enim semper Excellentiae vestrae observantissimus
| |
Omisi dicere, quod non parum facit ad spem capiendi Brisaci, in eo oppido casum ex pulvere igniario incensas domos XL et, quod non minoris est, saccos farinae CCCC servatos in horreo publico. |
|