Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3647. 1638 juni 28. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Scripsi ante octiduumGa naar voetnoot2 constitutionem rerum nostrarum in Flandria parum gnarus ejus mutationis, quae eo ipso die consecuta est. Nam cum ea nocte, quae inter diem solis 20 ende lunae 21 intercedebat, hostes magno impetu impressionem in nostros fecissent atque egregie cum jactura mille et amplius militum essent rejecti, postero die comes GuilielmusGa naar voetnoot3 cum aliquot militum ductoribus consilium capit de deserenda Flandria, quo non satis, prout res exigebat, communicato praesertim apud eos, qui stationem servabant, factum, ut alii alios antevertere studerent atque ita multi aquis, alii hostium ingruentium telis sint peremti. Tria nostrorum millia Lyfkenshoeckam rediere: duo millia et trecenti in hostium venere potestatem, reliqui non ita multi caesi sunt. Hostis machinis bellicis omnique apparatu reliquo et navibus circiter octoginta captis pro maxima victoriae parte habet, quod nostros Flandria ejecit, sed profecto omnis in ducibus culpa est, cum militum ad pugnandum alacrium animos intempestiva desertione fregerunt. ErentruterusGa naar voetnoot4, qui Verbroecquam servabat, cum reliqui jam fugissent, aliquamdiu cum suis pugnare perseveravit tandemque pactione inita, ut sine armis exirent milites, se ipsum navicula alicunde contracta iis conditionibus subtraxit. Haec nobis exemplo esse possunt, quam parum in magnis saepe copiis sit praesidii, cum Panicus aliquis terror incessit animos: certe non minor haec set hostium quam nostra ante aliquot annos in conflictu Slaquiano victoria. Spero arma Gallorum prosperiorem habitura exitum, qui Audomari fanum jam obsidione premunt. Haec per tabellarium scribere decreveram, cum se eodem hoc die obtulit Henricus Onnus FrisiusGa naar voetnoot5, qui se Parisios cogitare cum diceret, petiturus pro subimersa ad Rupellam navi pecuniam, non potui homini tibi olim, cum ad nos venires, beneficio cognito has ad te litteras negare certo sciens eum in negotio, quod ibi gerendum habet, mea commendatione apud te non egere. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot6. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae XXVIII Junij 1638. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 28 IUny W. de Groot 1638. En boven aan de brief: Rec. 4 Augusti. |
|