Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3691. 1638 juli 26. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Audio te nuper non leve adiisse periculumGa naar voetnoot2 passusGa naar voetnoot3 ab iis insultum, qui te adversus alios omnes securum praestare debuerant: talia si in legatum imprime licent, quid privatis in posterum sperandum sit, facile est divinare. Illud recte, quod nemo in ista rixa peremtus est, quanquam non sine sanguinis effusione res - quantum audio - acta est. Nos interea Deo gratias agimus pro tuo imprimis capite servato. Hic nihil fere novi habemus. Indicae naves tantas divitias non advexerunt, quantas aliqui speraverant, quippe quae quinque circiter tantum millionibus aestimentur. Ex Occidentali India oppidi Salvatoris deditio brevi nuntianda speratur, certe castellum Antonii jam captum est et urgentur fame obsessi, qui majore sane sunt numero quam obsidentes. Affinis LosecatiusGa naar voetnoot4 ante octiduum ad suos rediit retentus Geneppae contra belli commercia per aliquot dies, post numeratum redemtionis pretium, quod trecentorum est florenorum. Filius ejusGa naar voetnoot5 cum sua centuria et aliquammultis aliis Gorichemum a principeGa naar voetnoot6 evocatus facto illic e navibus ponte, an ad propulsandum an ad inferendum impetum incertum est. Plura scribere tempus me vetat, quare abrumpam cum voto, ut Deus immortalis te tuosque diu nobis servet incolumes. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hage, XXVI. Julij 1638. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 26 Iuly 1638. W. de Groot. Boven aan de brief: 5 Aug. |