Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3644. 1638 juni 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Accipio jam Sublimitatis Tuae literas die XII Maji veteris calendarii Stockholmiae datasGa naar voetnoot8, pro quibus duplices gratias debeo, quod et de iis, quae scire me oportet, edoceor, et adjecta Sublimitatis Tuae manu scriptura benevolentiae adversum me illustre praebet testimonium. Pacta, quae Hamburgi ad WismariensiaGa naar voetnoot9 adjecta sunt, vidi gaudeoque ex D. SalvioGa naar voetnoot10 intelligere rata ea facta ab regina nostraGa naar voetnoot11 et a Galliae regeGa naar voetnoot12. Ea res ut ipsis et utrique regno prospere cedat, opto toto corde nec quicquam omittam, quod ad alendam hanc societatem amicitiamque facere possimGa naar voetnoot13. | |
De eo, quod monet D. DavausiusGa naar voetnoot1, quid sit, D. Salvium edocui. HeufdiusGa naar voetnoot2 a rege accepit 305, 840 florenos Turonenses, ut reliquum 500 millium florenorum eorumdem, quae deberi regno Suedico coeperant a Novembri anni 1632. De ea pecunia suam dedit apocham regiis quaestoribus ex mandato, quod ipsi dederat Tua Sublimitas. Pars altera integrae istius summae, id est 194, 160 floreni, persoluti esse Hamburgi ei dicebantur idque verum erat. Sed plus aliquanto datum fuerat a SanctichaumontioGa naar voetnoot3 quam tunc hic sciretur. Id plus, si in rationes datum est ejus, quod regno Suedico debebatur, non autem extra ordinem, deduci poterit ab ea pecunia, quae Novembri hujus anni deberi nobis incipiet. Nam quae Majo deberi coepit, de ea solvenda jam literae hinc Amstelodamum missae sunt, non per Heufdium, sed per mercatorem alium RembulietumGa naar voetnoot4. Heufdius de eo, quod accepit, rationes exputavit cum D. SpiringioGa naar voetnoot5, in quibus et quid ego acceperim apparet. De iis rationibus haud dubie jam Sublimitatem Tuam edocuerit ipse D. Spiringius. Heufdius nihil apud se esse residuum ex pecunia Suedica ait. Imo plus se recepto erogasse. Idque ipsum mihi evenit incommode admodum, cui jam totius anni pensio debetur. Scio nullam hac in re Tuae Sublimitatis fuisse negligentiam, quae adeo mei fuit memor, ut etiam in antecessum mihi aliquid numerari voluerit. Sed longe praeter sententiam et Tuae Sublimitatis et meam res cecidit, quod Heufdius nihil habeat pecuniae Suedicae. Ea de re saepe a me admonitus D. Spiringius, sero quidem, attamen scripsit, ut mihi indicat, Tuae Sublimitati, ut quod mihi pro elapso jam anno debetur mihi solvatur Amstelodami ex ea, quae praesentissima erit pecunia, sive a Gallis data sive ex aere. Id ut et nunc fiat et in posterum - nam Heufdius nihil posthac est recepturus - Sublimitatem Tuam rogo, quantum possum, ne in tantis, quanti hic faciendi sunt, sumtibus cogar aut ex Hollandia semper meam pecuniam, unde fructus habebam aliquid, huc transferre, aut aliunde sumere mutuam, quorum neutrum sine gravi detrimento fieri potest. Occasio sermonis de Gallica pecunia me pertraxit, ut facerem quod mei moris non est, id est, ut de privatis prius quam de publicis loquerer. Ad haec nunc me refero. Transitus e Suedia copiarum quantum hoc exspectetur, facile Tua Sublimitas intelligit. De rege DaniaeGa naar voetnoot6 quod significat Tua Sublimitas, ejus meminero ac, ut non modo obsit, sed et prosit, sermonem temperabo. D. SchmalchiusGa naar voetnoot7 iterum Ruellae fuit apud patrem JosephumGa naar voetnoot8. Quid fecerit et an absolverit sine me quod sine me coeperat, nescio. Ac facile eum patior sua sequi mandata, dum ego a meis non discedam. Sed dicit placere his, qui hic possunt omnia, ut in Suediam discedat cum ipsorum literis. Sive autem id faciendum sibi ducat sive hic subsistendum, me in neutro sibi adversum habebit. Cete- | |
rum in ea persto sententia, nisi spes ipsis facta fuisset totum semissem remittendi, multo plus impetrari a nobis potuisse, quia Galli nihil aeque cupiunt quam ad pacem usque prorogari tempus foederis, Hoc Gallorum desiderio ad majorem pecuniam stipulandam uti debeamus, an ad liberandum marescallum HorniumGa naar voetnoot1, quod facile Gallis, qui non WaertiumGa naar voetnoot2 tantum et EnckefortiumGa naar voetnoot3, verum et Casimirum principemGa naar voetnoot4 tenent, in arbitratu erit Tuae Sublimitatis collegarumqueGa naar voetnoot5. Sed de Waertio et Enckefortio illud non obliviscendum est, quod et MullerusGa naar voetnoot6 refert, fidem regis obstrictam, ut restituantur duci VinariensiGa naar voetnoot7 ita ut cum ipso non minus quam cum rege agi debeat, si quid per illos captivos speratur posse peragi. Regis Picardicum iter abruptum est, sive quod necessitas abiit, ex quo ad CastilionaeumGa naar voetnoot8 se adjunxit LafortiiGa naar voetnoot9 exercitus sive cura pro regina Semptembri mense paritura eum retinet. S. Audomari fanum Castilionaeus intra mensem alterum in potestatem suam redacturus putatur. Et de egregio Condaei principisGa naar voetnoot10 exercitu ad impetendam Fontarabiam durant rumores. Fuit apud me cancellarius MontispellicardiGa naar voetnoot11. Is promissum sibi ait in posterum et stipendia praesidio et alimenta a Gallis datum iri, quibus in rebus cessatum antehac est magno civitatis periculo. VicecomesGa naar voetnoot12 ad Iainvillam est. De nuptiis etiam audimus virginis RohaniaeGa naar voetnoot13 cum principe Roberto PalatinoGa naar voetnoot14, filiae regis AngliaeGa naar voetnoot15 cum Hispaniae principeGa naar voetnoot16 id moliente ChevreusiaGa naar voetnoot17. Certe Anglos Bruxellis aliquid struere pactionum multi putant, nisi forte hac fama frui volunt Angli ad bene ponendas alibi res suas. Edictum regis contra bullasGa naar voetnoot18 dormit, spe per nuntium pontificiumGa naar voetnoot19 facta componi placide rem posse. Est inter eos, qui cum regina matreGa naar voetnoot20 exsulant, SanctigermanusGa naar voetnoot21, vir | |
doctus et disertus. Is cum nihil habeat, quod agat, novis semper libellis cardinalemGa naar voetnoot1 lacerat et nunc edidit causas, cur pacem nolit GalliaGa naar voetnoot2. Eae vero, quas adfert, causae ad cardinalem, non ad Galliam pertinent, ne de regina matre restituenda agatur, ut proceres occupati bello locisque distracti nihil in ipsum, externis etiam auxiliis fultum, moliantur, ut ipse clientesque ejus magnos quaestus sub belli nominibus occultent aliaque similia. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 amnem, qui ad Vercellas pervenit, transiit. Neque tamen spes ulla est, quantum Itali judicant, detrahendi ab obsidio hostem duplo validiorem. In ipso oppido duo sunt praesidiariorum millia non longa oppugnantibus mora. Ex ErlachioGa naar voetnoot4 intelligo multum de Gallis queri Vinariensem ducem: quod Alsatiae promissae ipsi loca aliquot Galli teneant ut Colmariam et Tabernas; quod pro ingentibus impendiis factis in pontem, quem Gallis poscentibus tradidit, nihil accipiat neque nunc extraordinariorum ipsius sumtuum habeatur aequa ratio. QuaeGa naar voetnoot5 praesens jam numerari debuit pecunia trahitur assignationibus et aliquid ei etiam hoc anno de ordinaria pensione detractum est artibus NoyeriiGa naar voetnoot6 res belli tractantis, cujus animus pontificiGa naar voetnoot7 addictissimus cunctis protestantium suspectus est. Hae causae effecturae videntur, ut, si quando pax fiat, Vinariensis aut possessa aut sperata per Germaniam bona praelaturus sit pecuniis annuis, quas ipsi, si id eveniat, promittunt Galli magnas, sed mutabilitate et ingenii Gallici et aulicae potentiae valde incertas. Parant se Galli etiam ad maris bellum Hispaniae, ut credi volunt, imminentes. Ab Offenburgo recessit hostis, cujus parte ad Engam conspecta metuens dux Vinariensis, ne hae copiae conjunctae cum iis, quae apud Helvetios scribuntur HispanoGa naar voetnoot8, Lauffenburgo aut vicinis oppidis malum adferrent, auxit praesidia addito et cirum equite. Interae et supra Brisacum tres in Rheno insulas hosti munitas cepit. Speratur capta ipsi et idoneo situ ad oppidum mola itidem munitionibus ab hoste insessa. Quod si processit, propositum ipsi est immittere novi artificii opera, quae pontem Brisaci lacerent. Croatae ferme viginti a CalembachioGa naar voetnoot9 capti sunt, qui Brisaco exierant. Fortuitum ex pulvere igniario incendium et domos ferme XL et plurimum farinae ad saccos CCCC perdidit. Caesariani omni modo laborant, ut subveniant oppido: eaque spe ac simul vastandi agros circum Hagenoviam, Benfeldium et Colmariam pontem ex navibus injecere Rheno Spiram propter. Facile vitabitur id periculum, si maturaverit eo ire LongavillanusGa naar voetnoot10 captis jam in comitatu Burgunidae Paulinia- | |
co et Arbesio. Eritque id hoc magis necessarium, quod in illas partes, in quibus est dux Vinariensis, inferre se dicatur dux CarolusGa naar voetnoot1. Sexcentorum hominum eruptio ex S. Audomari oppido feliciter a Gallis repressa est. Haec nunc habebamus. Majora ac meliora det Deus, cujus paternae tutelae, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam non perfunctorie commendo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 16/26 Junii 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|