Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3588. 1638 mei 22. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Magnifice ac Generose Domine legate, amice colende, Non dubito te iam ante et a domino SalvioGa naar voetnoot7 et SmalzioGa naar voetnoot8 edoctum esse de absolutione ac perfectione tractatus ratihabitionem pactorum Wismariensium praecedentis inter Salvium et DavausiumGa naar voetnoot9, et quatenus utrinque conventum sit super pecunia annuatim pendenda, inprimis ea, quam vigore instrumenti tenebatur GallusGa naar voetnoot10 actutum solvere, cum ratihabitio in scripto ei traderetur. Nunc intelligimus Davausium nolle complere eam summam, quam Hamburgi numerare debebat praetendens HeufdiumGa naar voetnoot11 pro anno 1632 accepisse ad viginti tria millia imperialium plus quam nobis deberetur atque eo nomine non minimam particulam in solutione nobis detrahere. Quantum vero Heufdius a Gallis acceperit ex quo ego illinc abieram, constare mihi non potest et latet me a meo discessu, quid praestiterit de suo ipse et an aliquid anticipando praestiterit alter HeufdiusGa naar voetnoot12 Amstelodami, quantum tibi porrexerit loco tractamenti et quid receperit in solutum pro iis, quae iam ante praenumeraverat; quin ex SpiringioGa naar voetnoot13 accepimus mediocrem quantitatem adhuc desiderari Heufdio ex iis subsidiis, quae anno 1632 merito numerarentur. Iccirco quo certo nobis die constet de talibus et Davausio rei veritatem ostendere queamus, amice te requiro, velis Heufdium monere, ut quamprimum calculum cum Petro Spiringio super accepta pecunia ad liquidum perducat et nobis eius rei certiores reddat; quod si plus acceperit, ut praetendit Davausius, quam nobis pro | |
anno dicto debebatur, tum exacto calculo id nobis significet, unde habeamus, quod respondeamus Davausio et id decurtemus ex portionibus iis, quas in sequens Amstelodami pensurus est. Caeterum cum communicationes hactenus variores tecum hic institutae fuerint, faciemus, ut imposterum eae crebriores habeantur, ut quid hic rerum ac consiliorum agatur, debite cognoscas. Quibus divinae protectioni te amice commendo. Dabantur Stocholmiae die 12 Maij anno 1638. T. amicissimus
| |
Hic per Dei benignitatem cuncta sunt tranquilla. Classis nostra nunc parata est transportando exercitui in Germaniam et parantur in aliis portubus naves mercatoriae in usum transmittendi equitatus. Dabitur opera, quantum domestica securitas regni nostri ferre poterit, ut campimareschalli BaneriiGa naar voetnoot1 copiae augeantur in calidum exercitum et res contra hostem geratur fortiter. Divina tamen Bonitas, ut suis succurrat et successus felices largiatur, votis precibusque permovenda. Rex DaniaeGa naar voetnoot2 urget tractatum pacis Lubecae instituendum et, cum velit particularem eum, indirecte urget nullo habito respectu federis nostri cum GalloGa naar voetnoot3 renovati. CaesarGa naar voetnoot4 misso CurtioGa naar voetnoot5 in Saxoniam idem urget et speciose in eum finem per suos commissarios spargit, ut fidem hosti (?) faciat, et recusantes odio invidiaque onerat. Haec te suo loco meminisse oportet. Vale. | |
Adres: Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem legato Ordinario, magnifico ac generoso domino Hugoni Grotio, amico colendo. In dorso schreef Grotius: 12 May 1638 Cancellarij, de Heufdio. En boven aan de brief: Rec. 22 Iunij. |
|