Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3600. 1638 mei [28]. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot6.Claudio Salmasio Hugo Grotius S. Gratiam tibi, vir magne, magnam habeo pro misso ad me libro de UsurisGa naar voetnoot7. RependistiGa naar voetnoot8 nobis usuras sane graves pro eo, quo novi abs te aliquid exspectavimus tempore. Neque vero pro libro tantum donato debitorem me tibi profiteor, sed et pro tam multis, quae nos doces in opere plenissimo eruditionis sacrae, profanae, Latinae, Graecae, Hebraeae, Arabicae, rerum vocumque ditissimo penu. Illud vero non in meriti mei, sed in singularis tuae adversum me benevolentiae testimonium accipio, quod mentione mei tam benigna me honestaveris. De argumento ipso sic mihi videtur esse rei cujusque, operae etiam et usus rei pro tempore quoque ac loco justum quoddam pretium; quod quanquam | |
ἐν στιγμῇ definiri nequit, non tamen in immensum patet. Pretia rerum non ex affectu aut utilitate singulorum, sed communiter fungi dixit Paulus jurisconsultusGa naar voetnoot1; et alibi: non affectiones aestimandas, sed quanti quidque omnibus valetGa naar voetnoot2. Ad id pretium aestimationes in familiis herciscundis in communi dividundo faciunt boni judices. Contrahentes saepe eum egrediuntur modum. Ea est, ut ait scriptor vitae Isidori, ἀδιϰία ὑπὸ μὲν τοῦ νόμου ἀφειμένη plerumque scilicet, τὸ δὲ δίϰαιον ἀνατϱέπουσαGa naar voetnoot3. Eget vicinus aliquis ob caussas necessarias parte soli mei quod mihi sit pro supervacuo. Id videns, si ei supra quam quanti communiter tantum est soli indicavero, transgrediorGa naar voetnoot4 officii limites. Venit externus aliquis ob negotia et domicilium non invenit. Ego, qui habeo, pensionem ab eo posco praegravem: non facio aant. viri est boni, maxime christiani. Neque enim in lucrum arripere debeo alienam necessitatem. Ante DiocletianumGa naar voetnoot5 per leges Romanas licebat rem venditoris rebus ita ferentibus emere infra dimidiam veri pretii partem. Non tamen id fecerit ante eam legem vir probus, ac ne nunc quidem post eam legem faciet, ita ut tertia pars justi pretii venditori absit; quod lex ista, quam et in caeteris contractibus horum temporum leges imitantur, concedit. Nimirum leges civiles noluerunt ista ad vivum resecare, ne quovis praetextu contractum laboraret fides; neu litium cresceret numerus, ut solent ad multa mala connivere mali alterius vitandi causa, sicut ad divortia lex MosisGa naar voetnoot6, ad lupanaria multarum civitatum leges. Ne ecclesia quidem omnia potest sua censura exsequi, praesertim cum eam non deceat scrupulose inquirere, quanti res quaeque bene aut male ematur conducaturve. Plerumque ergo judicium id permittendum est religioni contrahentium, qui tamen a piis doctoribus moneri debent, ne quaestui habeant aliena incommoda. Quia vero, ut optime abs te notatum est, mutuum ad locati naturam proxime accedit, si nempe aliquid mercedis exigatur, hoc solo discrimine, quod in locato species, in mutuo genere idem redditur; facile, qui aequum bonumque sequi volet, ex altero contractu ad alterum ducto argumento, quidGa naar voetnoot7 rectum sit, inveniet. Pecunia mea opus quis habet; erat autem ea, si mihi mansisset, mihi futura non inutilis empto agro aut domo fructum datura. Quod ergo ipsius in gratiam eo commodo cariturus sum, id ipsi imputabo. Accedat aliquantulum pro periculo, quod et ipsum aestimari solet in contractu suscepti periculi. Qui multos nummos perpetuo in alienos usus expositos habent multorumque in id ministerio utuntur, etiam aliquid sinantur addere pro operarum mercede. | |
Quia vero nulla res est, cujus saepius egeant homines quam pecunia mutua, et paucissimi sunt, qui aequa usus sibi abscedentis compensatione contenti sunt, eo fieri puto, quod non latini tantum, sed et Graeci patres invehantur in malum foenebre spectantes scilicet id, quod fit ἐπὶ τὸ πλεῖστον. Insignis inter alios est locus Chrysostomi in caput ultimum prioris ad CorinthiosGa naar voetnoot1. Sed haec haud dubie tu fusiusGa naar voetnoot2 in altera, quam promittis, operis tui parte explicaturus esGa naar voetnoot3, ac sic facile omnem praecisurus ansam calumniae. Praeter ea vero, quae aequi norma praecipit, sunt alia, quae diligendi proximi officium a nobis exigit. Est cum vir dives viro bono egenti mutuam pecuniam dare debeat, etiam donandi animo, si ille ad meliorem fortunam non perveniat; quanto magis, si quis sortem possit post tempus reddere, non item usus pretium, ab eo, qui in re est opima, erit adjuvandus Et in his quidem officiis ad misericordiam pertinentibus spectari et hoc potest, lucrumne alter ex pecunia mea facturus sit nec ne; in illa autem priore de eo, quod per se aequum est consultatione, non quid illi valitura sit pecunia videndum, sed quid mihi eam mutuam danti absit, plane ut in contractibus aliis. Est enim par ratio. Et ob id quicquid in ullis contractibus justum excedit modum a mutuo ut maxime frequentato contractu deducta tralatione usurae nomine appellatur, ex quo scilicet tempore ipsa usurae vox, ob vitium quod plerumque ei accedebat, in deteriorem partem sumi coepit. Nunc aliud est, quod abs te discere cupiam. Senarii numeri apud Graecos nota quae nunc sit, notum est. Sed quaero, quae olim fuerit. Hoc si mihi expedire volueris, efficies, ut saepe te consulam: id novum et inversum erit usurae genus: non modo nihil tibi pendere, sed etGa naar voetnoot4 ob id quod mihi benefeceris, saepius tibi exhibere negotium. Vale, vir eximie, et saepe nos scriptis tuis bea. Lutetiae, XXVIIIGa naar voetnoot5 Maii MDCXXXVIII. |
|