Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3601. 1638 mei 28. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Dilatam scriptionem verbis excusari nihil opus. Satis in se habent excusationis tot ac tanta negotia, quae Excellentiae vestrae curas onerant. Tum vero haec | |
data 28 April/8 Maii epistolaGa naar voetnoot1 ita me liberaliter docet de cunctis, quae sciri opus, ut temporis vacui, etiamsi id longius fuisset usuras penset uberes. Fuit autem haec eo gratior, quod multa laeta nuntiet de BanneriiGa naar voetnoot2 rebus, de appropinquante Suedici dilectus adventu, de diffugio GalassianiGa naar voetnoot3 militis ob incertas sedes et nova alibi eoque opimiora stipendia, de foelice KingiiGa naar voetnoot4 praelio. Hassiae viduaGa naar voetnoot5, quantum judicare licet, perstabit in nostro federe: nec alio puto spectare cunctationes ejus, quam ut quam plurimum pecuniae a Gallia auferat. PalatiniGa naar voetnoot6 conatus quam tenuiter ab Anglis juventur quamque non felicibus initiis procedant, D. CamerariiGa naar voetnoot7 diligentiae perscribendum relinquo. Caesariani isti et qui se medios interponunt, post tempus venere, cum jam salva fide famaque nulla a Suedis pax seorsim a Gallis possit accipi. Itaque exspectanda et pactio aliqua communis, cui rei ut aliqua jaciantur fundamenta, dedi D. ChavigniacoGa naar voetnoot8 perscripta nostra optata, si ad inducias veniendum sit, super quibus responsum regisGa naar voetnoot9 exspecto ex eo defaecatius judicaturus, quo vergant Gallorum consilia. Bellum trahi refert eorum, qui res hic manu versant. Sed id vix patitur crescens cum utero reginaeGa naar voetnoot10 gratia omnisque Galliae aversus a bello animus. Anglis legatisGa naar voetnoot11 dixi saepe, nisi propius quiddam cum regno Suedico velint pacisci, non facile coiturum fedus in ea, quae Lutetiae praeformata non satis arcte nodum stringunt. Videndum, ecquid certius secum ferat RousGa naar voetnoot12. Batavi ut ad bellum in imperatoremGa naar voetnoot13 se obligent, multum obstat et commercii Germanici utilitas et sollicitudo principis ArausionensisGa naar voetnoot14 pro iis, quae per Germaniam possidet. Iam et illud minime boni ominis intelligo Anglorum ope ac praesidio pervenisse Dunquercam XL ab Hispania naves, viris, pecunia, rebus onustas. Caesariani sub GotzioGa naar voetnoot15 et SavellioGa naar voetnoot16 post saeve habitum agrum Wirtenbergicum, non Brisacum, ut facturi videbantur, sed ad Constantiae lacum iter flexere ibique ponti imminent, qui ad Stenum est, captisque locorum opportunitatibus et minacibus ad Helvetios literis commeatus omnes a Vinariensibus | |
castris parant avertere. Et Helvetii ipsi, alii studio in Austriacos, coeteri metu nihil ultra a se avehi patiuntur. Dux VinariensisGa naar voetnoot1 ad Hohentwilam transtulit castra ausurus praelium, si hosti par esset numero. Hostis namque ad XVIII millia habere dicitur et crescit indies. Cras regem accedo oraturus, ut ejus ducis copias additis iis, quae sub LongavillanoGa naar voetnoot2 sunt, aut bona earum parte augeat et ut WaertiumGa naar voetnoot3 in sua jam habens potestate marescalli HorniiGa naar voetnoot4 libertatem sui beneficii faciat. Interim CastilionaeusGa naar voetnoot5 S. Audomari oppidum circumsedere incoepit. Princeps CondaeusGa naar voetnoot6 exercitum admovet Hispano militi ex Aquitania. Quid facturi sint LafortiusGa naar voetnoot7 et BressaeusGa naar voetnoot8, quid incepturus, qui et ipse jam educit ex Hybernis militem princeps Arausionensis, videbimus. Fuit apud me HeufdiusGa naar voetnoot9; narrat a rege datam sibi scripturam praecepti, per quam jubebantur ipsi solvi 305840 floreni turonenses ut reliquum 500 millium florenorum, qui deberi regno Suedico coeperant Novembri anni 1637, dictumque ipsi coeteros florenos 194160 ejus pecuniae persolutos Hamburgi Excellentiae vestrae. De eo, quod ipsi solvi jussum est, se apocham dedisse quaestoribus regiis ex mandato, quod a magno D. cancellarioGa naar voetnoot10 pridem acceperat. De ea pecunia se rationes exputasse cum D. SpiringioGa naar voetnoot11. Dicere autem S. ChaumontiumGa naar voetnoot12 plus quam illos 194160 florenos Excellentiae vestrae numeratos, quod in hac aula, cum illud praeceptum Heufdio datum est, ignorabatur. Illud plus, si ex causa alia, ut fieri potest, datum est, nihil ad 500 millia illa florenorum pertinet. Sin datum est rationes ejus pecuniae Galli aequum postulant. Uxor ducis ChevreusiiGa naar voetnoot13 e Gallia extorris ob quasdam, ut dicitur, cum regina Galliae molitiones, honorate habita in Hispania et, quia lassa itinere, considere apud reginam AngliaeGa naar voetnoot14 permissa est, quod legatorum uxoribus ibi permitti non | |
solet. Ideo in hac aula considendi apud reginam Galliae honos uxori ab Anglia legatiGa naar voetnoot1 negatur; et haec quoque inania ad amicitiae, quae inter Gallos et Anglos vix unquam satis fida est, turbamenta accedunt. Vale, Illustrissime domine. Excellentiae Vestrae observantissimus eique addictissimus
| |
Scribebam Lutetiae, 18/28 Maii 1638.
Princeps CasimirusGa naar voetnoot2 a Genua tempestatibus ad viam Massiliensem repulsus est; dubitatur, an jure belli retineri possit, quod praefecturam aliquam a rege HispaniaeGa naar voetnoot3 sibi delatam dicitur accepisse. |
|