Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3568. 1638 mei 7. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot10.Illustrissime et Excellentissime Domine, Parum est, quod ex his oris nunciari mereatur: sopitis iam omnibus et belli, et pacis et foederum actionibus. WrangelioGa naar voetnoot11 in Sueciam evocato, concesso in fata BielkioGa naar voetnoot12, supremum imperium tam in exercitus quam utramque Pomeraniam obtinet BaneriusGa naar voetnoot13. Directioni praesidiorum, Stetinensis LilliehökGa naar voetnoot14, Stralsundensis Axelius LillieGa naar voetnoot15, supre- | |
mus vigiliarum praefectus Wismariensis LilliesparreGa naar voetnoot1 suffecti sunt. Sic iam ad littus Wandalicum nera lilia plantantur. Banerius, dum trium equestrium, pedestrium duodecim legionum robur e Suecia expectat, nihil iam aliud molitur, nisi quod praesentes copias pecunia et stativis recreat, locis munitis providet, praesidia rite disponit et cuncta ad futuram expeditionem parat necessaria. GallasGa naar voetnoot2 adhuc spargit copias suas in ordines inferioris Saxoniae fomenta vitae cum armis ab iisdem extorsuras. Redemit hisce diebus vexam Holsatia 160m imperialium thalerorum: Lubeca, Hamburgo, Pinnenberga eodem beneficio usis. Jam copiae eius Megapoli, Lawenburgo, Bremae, Verdae, Luneburgi, Brunsvici, et Hildesii ditionibus incumbunt. Sed hae quoque pecunia et prece se opponentes ostentatis extremum armis id saltem obtinuere, ne Gallas adhuc firmum ullibi locum reficiendo exercitui ceperit. Quin potius, dum singuli fere ordines aliquid in sui quisque defensionem legunt, exsanguis, nudus, inermis miles Gallassianus ad propinqua et praepinguia eorum tympana dilabitur. Certe eo nunc statu est Gallassius, ut nuper legato cuiusdam principisGa naar voetnoot3 sancte iurarit, si Banerius ingrueret, non ausit ei pugnam offerre. Georgius LunaeburgicusGa naar voetnoot4 proprio adhuc milite proprias ditiones tuetur, quasi neuter inter partes caesaris et suspiciones Suecorum. Legatus KingGa naar voetnoot5 nuper hac vagabundi hostis occasione usus veterem legionem draconum a meris Hispanis ductam penitus disjecit caesis gregariis, ducibus vero et capitaneis spaventanis cum uxoribus et impedimentis Mindam abductis. Erfurtum periclitatur paciscentibus opera ducum VinariensiumGa naar voetnoot6 cum electore SaxoniaeGa naar voetnoot7 oppidanis in praesidiariorum expulsionem. De landgravia HassiaeGa naar voetnoot8 spes est constantem fore, quicquid in contrarium nitantur MoguntinusGa naar voetnoot9 cum DarmstadiensiGa naar voetnoot10 ratihabitionem caesaream omnium eius postulatorum ostentantes, si Suecis Gallisque desertis obsequium et copias imperatoriGa naar voetnoot11 transcribat. Si quid praeter spem acciderit, remedium allaturus creditur vicinus Meppae, elector PalatinusGa naar voetnoot12 eo casu pellectis sub sua signa copiis Hassiacis. Haec tantum de bellicis, nam Vinariensia et superioris Germaniae rectius citiusque aliunde habetis. Pacem cum Suecia strenue hactenus ursere duces LavenburgiciGa naar voetnoot13 ostentata | |
magna spe gratissimarum conditionum, si Gallis praeteritis Suecia cum Caesare pacisceretur. CurtiusGa naar voetnoot1, imperii vicecancellarius, eo nimine Lavenburgi adhuc haeret, SoldnerusGa naar voetnoot2 Hamburgi. Adferunt pro me salvum conductum, pro se plenipotentiam de verbo ad verbum Sueticae conformem urgentes meum Lubecam adventum. Rex DaniaeGa naar voetnoot3 quoque ante octiduum datis literis significat interpositionem suam tam a ser:ma regina SueciaeGa naar voetnoot4 quam Caesare acceptam meque ideo Lubecam, quo Curtium quoque vocat, invitavit. Respondi me per biennium potestatem et mandata pacifica habuisse; ne adhuc quidem revocata; ratihabito tamen foedere Gallico et nupera Bielkii, collegae mei, morte eatenus suspensa, ut nequeam vel solus vel particularem pacem amplius tractare. Si universalem vellet et cum Gallia communes tractatus promovere, paratos nos fore acceptis utrinque tantae rei necessariis ad congressum die, de quo convenerit, inchoandum. Quin et ipsa ser:ma R.M.tas Sueciae ducibus Lawenburgicis hisce diebus prolixe respondit non nisi universalem pacem acceptam iri. Ea igitur a Deo petenda; et ad talem tractatum pacemque consilia omnia in posterum dirigenda. Tractatus communis foederis iam plane quiescit nondum comparente legato BatavoGa naar voetnoot5 nec potestatem habentibus prolegatis AnglicisGa naar voetnoot6 nisi ad agendum de articulis Gallo-Britannicis. Ego sufficientem e Suecia ad foedus commune potestatem habeo, sed quia id nisi universis, quorum interest, praesentibus nec tractari nec concludi potest, offero me interim, dum Batavi exspectantur, ad agendum de foedere particulari inter Sueciam et Magnam Britanniam; idque super conditionibus a ser:ma regina Sueciae ante annum eum FletwodioGa naar voetnoot7 in Angliam transmissis h.e. ut rex AngliaeGa naar voetnoot8 vel ipse in partem belli veniat vel saltem subsidia reginae nostrae praestet. Angli vero cum hic defectum mandati praetendant, omnes subsistere cogimur. Atque haec erant, quae pro praesenti cum Ece:ll V. communicanda habui. Caeterum valde rogo, ne male accipiat, quod aliquot septimanis literarum commercia omiserim. Factum id est potissimum ob negocia pecuniaria, quibus iam undique dist ...r. Legatus regis christianissimi, Dn. DavausiusGa naar voetnoot9 contend ...... omine S. Reginae Sueciae, Johanni HeufftioGa naar voetnoot10 civi Parisiensi sub nomine residui anni 1632 per errorem solutum esse plus quam debebatur, 55860 lib. turonensium; sive 22344 imperialium thalerorum. Hos 22344 imperiales thaleros iam Hamburgi deducit de iis quatuor tonnis auri, quae circa traditionem ratihabiti foederis Wismarien- | |
sisGa naar voetnoot1 mense Martio stipulatae sunt, ut non ultra 377656 imp. thaleros accipiam. Id cum cedat in praeiudicium Cambiorum a S.R.M.te Sueciae in integram quatuor tonnarum auri summam datorum, rogo, ut Lutetiae ab Heuftio exquiratur, quomodo se haec praetensio in rei veritate habeat. Urget n. Dn. Davausius a me quittaneiam quingentorum millium thalerorum integram, quam ego recusare cogor, dum de re tota certior factus fuero. Scripsi Amsterdamum ad Dn. SpieringiumGa naar voetnoot2, ut, quantum ei notum sit, id quoque mecum communicet. Hisce valeat et, ut solet, faveat I.E.S.ae observantissimo et addictissimo
| |
H., d. 27 April/7 Maii A.o 1638. | |
Adres: A Son Excellence Monsieur Hugo Grotius, Conseiller d'Estat de sa Maj.te de Suéde, et son Ambassadeur en France à Paris. 13 st. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Maij. In dorso: 7 Maii 1638 Salvius. |
|