Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3781. 1638 september 30. Aan S. JohnsonGa naar voetnoot1.Reverende Domine, Siquid unquam pietati tuae boni per me contigit, id certe non tibi quam mihi est suavius. Summa enim cum voluptate recordor tempus illud, cum mihi sermonibus tuis doctissimis sanctissimisque frui licuit; quales ego in magna quamvis salutatorum hic copia, non parvo mihi emptos velim. Sed cum tam beato mihi esse nunc non detur, quod proximum est isti felicitati per liter as commercium arripiam libens. Deinde vero et ei, qui literas tuas attulitGa naar voetnoot2, quem videre ab itinere recentem nondum mihi contigit, et iis omnibus, quos mihi commendare aut quovis modo notos facere volueris, ostendam, quam verus sincerusque tuae pietatis amor apud me maneat quantique faciam summas tuas virtutes cum singulari eruditione conjunctas. Accepit Gallia damni nonnihil ad S. Audomari urbem et ad Fontarabiam. Sed praeter capta Rentiacum et Castelletum tantum est de virili stirpe regiGa naar voetnoot3 nata gaudium, ut omnes dolores facile exsurdetGa naar voetnoot4. Vestri illi vicini spiritu aguntur sui gregis et nisi ratio invenitur dissolvendi illegitimum fedus, magnum metuo vulnus, non jam dicam episcopali, sed regiae auctoritati. Non credas, quantum me pro summo meo erga gentem vestram studio, haec res sollicitum habeatGa naar voetnoot5. Magnam vim habet ad furiandos homines rerum imperitos illud KnoxiiGa naar voetnoot6 BuchananiqueGa naar voetnoot7 classicum, praesertim cum in oculis sint felicium defectionum exempla. D. SeldeniGa naar voetnoot8 praeclara jam habuimus ex hebraeorum scriptis deprompta; quare in animo illi esse novis nos muneribus suis ditare gaudeo. De synedrio pauca pro materiae ubertate dedit nobis CochiusGa naar voetnoot9. Non dubito, quin D. Seldenus pro | |
ista sua multijugi lectione plurima scitu utilia ac jucunda possit velitque addere. Nec minus placet alterum reconditae eruditionis argumentum de Iure GentiumGa naar voetnoot1, quale hebraei coluere. Est sane, ut dicis, multa in rabbinorum scriptis occurrunt quae ostendunt judicii tenuitatem. Sed sunt et alii, qui lectis philosophorum Graecorum et Arabum libris nonnullis et christianorum accedente ingenii quadam bonitate, interpretationes adferunt non improbabiles, quos inter excellunt Aben-EsraGa naar voetnoot2 et MaymonidesGa naar voetnoot3. Manasses autem Ben-IsraëlGa naar voetnoot4 tum in Conciliatore suoGa naar voetnoot5 tum in libris de Creatione et ResurrectioneGa naar voetnoot6, cum diversorum diversas adferat sententias, ut nonnulla habet laude digna, ita quaedam etiam rabbinica, id est, absurda atque ridicula. Spilmanni ConciliaGa naar voetnoot7 haud dubie ad ecclesiae res cognoscendas lucem magnam adferent. Et utinam sicut Hispaniae habemus et Galliae, nunc et per ipsum Angliae, ita gentium omnium christianarum concilia bona fide emendateque edita habeamus. Sed aliud etiam ab eodem Spilmanno exspectamus, partem scilicet Germanici veteris Lexici alteramGa naar voetnoot8, multum et hanc ad intelligendas leges historiasque collaturam. SociniGa naar voetnoot9 sectatores maluissem totas epistolas meas quam partem earum dedissent legendas: ita clarius apparuisset mea in iis, quae in ipsis non probo constantia. Caeterum respondere literis, etiam si quid in iis, qui a nobis dissident, est | |
boni, is agnoscere, humanitatis esse arbitror et convenire ei societati, quam inter omnes homines esse naturae opifex voluit. Poteris autem, vir optime, omnibus, qui nos norunt, affirmare me de iis, quae contra Socini admiratores defendi, non modo nihil discedere, sed et illorum aliquos mea opera adductos ad meliorem sententiam; quo magis gratias tibi habeo pro edito nostro libro de Satisfactione ChristiGa naar voetnoot1, in quo argumento illos a proprietate verborum tam multorum in Sacris Literis et a manifestissimo antiquitatis consensu positionibus quibusdam inanibus abstractos non dubito. Patricium IuniumGa naar voetnoot2 amavi semper, amo nunc etiam, quod post catenam in IobumGa naar voetnoot3 et Theophylacti quaedamGa naar voetnoot4, etiam EuthymiumGa naar voetnoot5 boni judicii in sera aetate scriptorem, publici iurisGa naar voetnoot6 facit. De CartesiiGa naar voetnoot7 et GalilaeiGa naar voetnoot8 eminentium philosophorum opera tibi visa gaudeo. Nescio, an et mechanica Galilaei et de motu localiGa naar voetnoot9 videris. Francisci IuniiGa naar voetnoot10 liber de Veterum picturaGa naar voetnoot11 non minus me delectavit quam ipsae picturae talium studiosos solent. In SalmasiiGa naar voetnoot12 libro de UsurisGa naar voetnoot13 sunt multa minime protrita. Nunc, ne quis eum putet nimium laxare habenas avaritiae, addit alterum de modo usurarumGa naar voetnoot14. Inter ipsum et D. HeinsiumGa naar voetnoot15 tentatae conciliaturae successum non habuerunt. Itaque brevi ἀγώνα aliquemGa naar voetnoot16 habebimus. Bene compositum par. Ego ubi Hein- | |
siana et, ut credo, etiam Salmasiana ad novum TestamentumGa naar voetnoot1 videro, quid mihi de meis faciendum sit, constituam. TestardusGa naar voetnoot2 et AmirautiusGa naar voetnoot3 nihil aliud quam mala dogmata pulchris verbis incrustant et quicquid dare videntur una manu, coacti scilicet Scripturarum luce, id eripiunt altera. Maxima me voluptate perfundit literarum tuarum pars postrema, quae brevi te Hagam iturum et quidem adeo honesto cum munere significat. Non decrescet mihi amicorum numerus ubicunque futurus es. Praeterea literarum facillimus est inde huc et hinc illuc commeatus. Mihi de te semper intelligere prosperrima, vitam ipsam reddet vitaliorem. Ego nunc tertiana lassatus paulatim vires recipio. Quod me precibus tuis juvas gratissimum est. Tibi vicissim a Deo precor cuncta, quae optari jus fasque est. Tuae reverendae pietatis observantissimus
| |
Lutetiae XX/XXX Septembris MDCXXXVIII. |
|