Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3517. 1638 april 5. Van L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime ac Excellentissime Domine, Tandem ex Anglia a rege avunculoGa naar voetnoot4 allatae sunt principi electori PalatinoGa naar voetnoot5 litterae propria eius manu scriptae. Iis proposito ipsius ad induendum arma laudato spem suam liberaliter pollicetur et auxilium hortaturque eum ad fortitudinem et constantiam. Hoc illico elector per RusdorfiumGa naar voetnoot6 mihi indicari curavit, qui adiecit iam collecta Londini XL millia liberarum sterlingicarum et in promptu esse collybi litteras, ut brevi Amstelodami ista pecunia numeranda sit. Missurum etiam regem ad Amasum navim bellicam, quae tormenta maiora VIII cum omni apparatu consueto et necessario advehat. Iam cum legato GallicoGa naar voetnoot7 agit elector, ut promissa sibi ab ipso regis suiGa naar voetnoot8 nomine tempestive impleantur. Suorum tantum, quos Meppam misit ad loci possessionem adquirendam litteras expectat, quo facto delectus militum urgebit, quantum poterit, et aliquem ex suisGa naar voetnoot9 mittet in Sueciam. Exercitum vero hoc tempore cito colligere, nisi fallor, admodum difficilis res erit inprimis ob incerta diribitoria exhaustis plaerisque vicinis provinciis diuturno et exitioso bello. Annonam tamen a Battavis sperat, qui et arma et pulverem pyrium ipsi suppeditabunt ex suis armamentariis. Orandus igitur est Deus, ut electori juveni admodum et deliciis potius quam laboribus hactenus adsueto animum magnum largiatur et fideles inprimis ministros, qui ad causam potius publicam quam propriam utilitatem suam respiciant. Non deerunt ipsi prudentia principis ArausionensiumGa naar voetnoot10 monita et in omnem | |
eventum recta consilia, ut secundum occasiones ordinum voluntatem sua auctoritate inducat, ut antiquissimae domus Palatinae defaederatis his provinciis olim bene merite rationem habeant. Aiunt etiam missurum regem Magnae Brittanniae legatumGa naar voetnoot1, qui Hamburgi foedus commune promoveat. Haec ut praeclara sunt, ita faxit Deus, qui regum corda in sua manu habet, ut sint constantia et durabilia et maiora indies producant. Nam non parum boni sunt solliciti, ne interni motus quietem et tranquillitatem Magnae Brittanniae tam diuturnam turbent exorta in Scotia non exiguo tumultu ob invisam ibi in sacris ritibus anglicanam ordinationem, quae ecclesiis Scoticis nunc obtruditur. Cui tota nobilitas et populus regni unanimiter se opponit paratis ad defensionem cunctis rebus, si forte vis aliqua ipsis excipienda sit. Sed sperandum est regem a natura mitem ad talia extrema venturum non esse ob metum civilis belli in suis regnis. Id quod magno mercentur Iberi. LandgraviaeGa naar voetnoot2 legatus MelanderGa naar voetnoot3 cum electore semel atque iterum graviter locutus eumque ad fortia consilia et facta adhortatiis est spem ipsi faciens de herae suae in continuatione belli reiecta malefida pace constantia, si alii quoque in oneris partem veniant, cui ferendo ipsa sola par non esset. Mihi illum videre non contigit, quod ad me praeter suam alias consuetudinem nondum adcesset forte minus mihi gratum esse existimans, quod inducias cum GötzioGa naar voetnoot4 pepegit exclusis Suecis et Gallis. An legatus D. WolfiusGa naar voetnoot5 ad landgraviam venerit, nondum mihi constat. Ego quamprimum, ubi sit, comperero, uti iussus sum diligenter cum ipso conferam per literas. Deum praecor, etc. L. Camerarius. | |
Ex Haga, 27 Martij/6 Aprilis 1638Ga naar voetnoot6. | |
Boven aan de copie: 27 Mars/6 Apr. 1638. |
|