Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3476. [1638 maart]. Van J.F. GronoviusGa naar voetnoot1.Vir illustrissime, Quot literas a te accipio, tot beneficia a te mihi gaudeo imputari, vel in postremisGa naar voetnoot2, quibus incessisse me laetitiis existimas, simul intellexi placuisse tibi audacia vota nostra meque PuteanisGa naar voetnoot3 commendatum ut copia foret tam insignis amicitiae instituendae. Ego ut nulla ratione paria facere tecum possum, ita spondeo me operam daturum, ne te unquam officii huius poeniteat et illa gratia tua, qua solo istius felicitatis sum potitus, cum ipsa aeternet. De StatioGa naar voetnoot4 dolui maiorem te sumpsisse curam quam ego auderem petere aut, ut peterem, in mentem mihi venerat. Nec enim ipse vellem aliam editionem procurari, dum nondum typographus suos sumptus recepit; sed optabam, si forte de nova quis cogitaret, ne nugae nostrae inscio me recuderentur. Habeo enim ultra triginta loca ibi intacta, quae postea restituisse visus (?) sum; sunt et nonnulla in libello pessime ab editoribus habito revisa diatribeGa naar voetnoot5, quibus lubens aliam admoverem manum. De hoc ergo aliis videbitur. Nunc narro tibi egisse me ante paucas tempestates geniales aliquodGa naar voetnoot6 dies in contubernio magni VossiiGa naar voetnoot7. Isaacus et GerhardusGa naar voetnoot8 minimi natu adolescentes lectissimi et magna minantes conferebant tum tragoedias Senecae ms. cum editis; rogabant, si quid ad illum haberem. Proferebam tum alia tum praecipue verba in Troadibus, quae duos maximos viros multo cum ingenio et eruditione tentasse meministiGa naar voetnoot9. Aiebam rescribendum videri mihi: interim hoc poenae in loco est. Sortem occupavi, praemium eripui tibi.Ga naar voetnoot10 Nec transponendum quicquam ut illi voluerunt; cum imprecationes HecubaeGa naar voetnoot11 duum sunt generum; aliae audito se in Ulyssis sortem venisse, in ipsum Ulyssem: aliae viso PyrrhoGa naar voetnoot12, qui ut classis solveret Graecorum. PolyxenamGa naar voetnoot13 mactaverat, in totam Graecorum classem atque ideo merito haec separari et mentionem Pyrrhi posterioribus praeponi. Haec cum vix essem elocutus, ostenderunt illi mihi codicem tuum cui emendationes nonnullas asscipseras ibique signatum manu tua; eripui tibi. Quo viso impense laetatus sum et gratulabar mihi de hoc ingenii partu cum maximo omnium concursu in loco antehac inexplicabili. Noluissem talento magno hunc fructum obscurae meae diligentiae eripi. Sed satis inanium gloriationum, quas religiosa tui observantio mihi extorquet. | |
De epistolis CasaubonisGa naar voetnoot1 libero te cura, cuius consilium, ex Puteani, ni fallor, literis nuper aiebat me SalmasiusGa naar voetnoot2 ὁπάνυ. Omnia summa fide mea opera gesta sunt, quod post alterum, spero, mensem, ipse arbitraberis. Vale, vir maxime et me ama, Autoratae propriae sententiae (?) eius qui, et cuis quis (?) autor est. Inde pro et suo autore. |
|