Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3448. 1638 februari 9. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Excellentissime Dne Legate, amice honorandissime, SmaltziusGa naar voetnoot5 ante biduum mihi attulit extrema mandata, non tantum de traditione ratihabitionis pactorum WismariensiumGa naar voetnoot6, sed etiam de communi faedere Gallo-Britannico-BatavoGa naar voetnoot7. His igitur diebus, si aequi fuerint, quibuscum tracto, non dubito, quin extrema quoque manus imponatur. Versatus etiam nobiscum hic est prolegatus quidamGa naar voetnoot8 ex iis oris, quae Austriae Orientales sunt, cum delineatione faederis non disparis. Itaque quia Austira nil spirare creditur nisi bellum, verisimile videtur, eam tandem sat bellorum habituram; nisi omnino fatum seculi obstiterit. Sueci maximam partem in citeriori Pomerania hybernantur; caesareani in Megapoli utrique adhuc, quod sciam, quieti. Neque enim hactenus per aëris inclementiam aliter licuit. Exspectat GallassiusGa naar voetnoot9 mandata, caesarisGa naar voetnoot10 manu signata, | |
quorsum exesa Megapoli dentes movere debeat. Tremunt boves in Holsatia et trans Albim; sed istos rex DaniaeGa naar voetnoot1 defensurus creditur, hos ne jupiter quidem salvaverit. Cum solitudinem fecerint, pacem forte appellabunt. Duo metuenda habent omnes supremi principes: bellum externorum, subditorum rebellionem. Si ab hac tutus fuisset imperatorGa naar voetnoot2, istud parum curaret. In hoc igitur toti jam intenti sunt caesareani, ut nervos subditis incidant, ne intra seculum amplius arma pro libertate sumere valeant. Idque postquam eos a societate exterorum separarunt, iam strenue faciunt, tanquam clementissimi imperatoris fidi ministri favorabili praetextu ferendi contra Suecos hostes declaratos, subsidii, fidelibus suis et imperii ordinibus. Hoc colore primum plerosque suos duces et copias in electoratum Saxonicum induxerunt specie quidem expellendi Torgavia BaneriumGa naar voetnoot3, re autem vera, ut, quod Sueci soli nequirent, ipsi SaxonemGa naar voetnoot4 funditus everterent. Quo obtento fidelem quoque - si Diis placet - imperatoris et imperii electorem BrandenburgicumGa naar voetnoot5 visitarunt, ut omnes etiam eius oves et boves - utinam non etiam homines - e Marchia et Pomerania abigerent. His locis purgatis Megapoli iam inhaerent, ut eam quoque eviscerent. Id cum intra quindenam futurum videatur, nemo dubitat, quin accolas Albis, Visurgis, Rheni, ex ordine quoque excutiant, ut circuitu hoc peracto nihil protestantium supersit, quod non impune contemnatur. Mirum sane est, quod cum omnes et singuli protestantes haec caesareanorum consilia et miserias suas videant; videant etiam remedia paratu facilia: ita tamen, nescio quo malo Sardonico dementati sint, ut malint velut ridendo mori quam fortiter libertati supervivere. Sed in ea tempora nati sumus! Faedus perhibetur ictum esse inter caesarem, HispanusGa naar voetnoot6, PolonumGa naar voetnoot7 eo fine, ut tota Europa cogatur in unum ovile, unius pastorisGa naar voetnoot8 animo regendum. Sed spero multa casura intra calicem supremaque labra, et Deum quidem permissurum, ut prematur, nequaquam vero ut opprimatur coetus suus. Valeat et faveat E.S. Observantissimo et obsequentissimo
| |
Hamb., d. 30 Jan. st. vet. A.o 1638. P.S. Visitavi hic Dn. de RoijsGa naar voetnoot9, legatum Polonicum ex Anglia reducem. Qui mihi omnia summorum regum legatis debita officia et honores exhibuit; me vicissim, ante discessum, visitato. Rogavit valde, ut E.T. suo nomine diligenter salutarem multa de sius virtutibus et scriptis honorifice locutus. Increpans priorem legatum ZawatschiumGa naar voetnoot10, quem potius sacrificulorum quam regium legatum vocavit, quod visitari noluerit ab E.T. et a Dno. CamerarioGa naar voetnoot11. | |
Boven aan de brief: Rec. 4 Martii. |
|