Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3485. 1638 maart 6. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, Ex literis Excellentiae Tuae fine Ianuarii veteris Calendarii scriptisGa naar voetnoot10 SchmalziiGa naar voetnoot11 adventum gaudens intelligo eoque justius, quod mandata attulit aliqua ad conficiendum WismarienseGa naar voetnoot12 et Anglicanum negotium. De Wismariensi federe conventuros vos arbitror. Est enim ejus magnum hic desiderium. Angli an apertius se explicaturi sint quam hic fecere Lutetiae, dubito. Sed comes Licestri- | |
usGa naar voetnoot1 putat fedus proprium Suedos inter et Anglos posse fieri, deinde vero venire ad fedus illud commune. Pertentandi erunt, quid de Pomerania fieri aequum censeant et, si pax ex communi voto non obtinetur, quantum exercitum alituri sint, nam navibus, ni fallor, nihil est, quod agant in Germania. Illud de Austriae vicinis mihi perplacet et Pomeraniae agros ad nostros pervenisse gaudeo. Exclusus Holsatia quo se injecturus sit GallassiusGa naar voetnoot2, videbimus. Est plane ut Excellentia Tua recte dicit: fruitur bello imperatorGa naar voetnoot3 et externa arma obtentum ei pretiosum praebent domandi cives. Sed ut exscindantur protestantes non puto velle imperatorem neque id Hispanorum, quorum prudentia multum utitur, esse concilium. Satius ei erit eos servare, sed accisis ipsorum rebus, ut usui aliquando esse possint, si aliquando pontificii in Germania jactent jugum. Sic olim valida se Romana Gallia suismet viribus conciderat et provinciarum sanguine provinciae vincebantur. Sic Bructerorum LX millia non armis telisque Romanis, sed quod magnificentius oblectati oculisque ceciderunt, anus suas in vicinorum perniciem Chamavis commodantibus. Videntur autem belli Germanici mala et vastitates in orbem eo, unde venerant, regredi tantumque relinqui medii temporis, ut conseri possint arva, quae miles metat. Regem PoloniaeGa naar voetnoot4 miror super vectigalis satis grave negotium alterum sibi accersere instituta militiae, quae et protestantibus et Graecarum sententiarum hominibus non possunt non esse suspecta. Quod D. ReisiusGa naar voetnoot5 iura temporariae pacis et humanitatis observaverit, laudo meque ac meos labores benigne ab eo aestimari laetor. De SawatskioGa naar voetnoot6 recte eum judicare arbitror multique Poloni apud me de eo ad eundem modum sunt locuti. Nos hic multum laboramus, ut duci BernhardoGa naar voetnoot7 mittantur auxilia, quanta res exigit. Parati sunt Galli mittere equites sexcentos, exiguam opem, cum pedite magis dux indigeat haereatque ad Rijnfeldium etiamnum quantum quidem nos cognovimus, cum interim ex utraque Rheni ripa in eum coëant copiae ipso WaertioGa naar voetnoot8 Basileae Rhenum transgresso. Magna in aestatem Galli promittunt. Sed quis nobis spondebit tam diu res tutas, ut jam de occasionibus, quae effluunt, taceam. Badensis Helvetiorum conventus jurgiis transactus est retusis contrario nisu protestantium iris pontificiorum in ducem Vinariensem, qui literis ad se scriptis communi Helvetiorum nomine partem earum implevit de non vexandis Helvetiorum terris partem alteram de episcopo BasileensiGa naar voetnoot9 reddendis arcibus transmisit sapiente silentio. Indignantur pontificii et seorsim ab aliis coetus habentGa naar voetnoot10. SavelliusGa naar voetnoot11, cui juncturus se est Ioannes Waertius, habere jam scribitur octo millia. | |
Nascuntur et alibi Galliae negotia. Nam et Fontarabiae flumen, veterem ex illa parte imperiis limitem, transiere Hispani citraque se immunivere et in Languedocia aliae se eorum copiae ostentant. Ita qui de inferendo bello magna minabantur, cogentur sua tutari. Eam ob causam a LongavillanoGa naar voetnoot1 abductae sunt cohortes sive regimenta decem. Preces hic ubique fiunt pro pace christiani et orbis et, quod eo ducit, reginae uteroGa naar voetnoot2. Excellentiae Tuae observantissimus obsequentissimusque
| |
Scribebam 6 Martii novi Cal. 1638. |
|