Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3370. 1637 december 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Ducis VinariensisGa naar voetnoot5 copiae plerunque agunt in valle, quae Montana dicitur: excurrunt in montes, qui dicuntur Franci sive liberi, et omnia episcopatui Basileensi circumjecta. Equorum inde ceperunt III millia, necessarium valde supplementum in tanto equorum interitu, qui ne nunc quidem cessat. Premit eum hinc SavelliGa naar voetnoot6 sive WaertiiGa naar voetnoot7 miles equestribus excursibus, inde dux LotharingusGa naar voetnoot8 ex Burgundico comitatu medio amne, qui Dubius dicitur. Dux sicut non desiderat eos, qui commeatus ipsi faciant arctiores, ita subsidia vellet habere in propinquo | |
adversus vim ingruentem. Ideoque velit et ducem LongavillanumGa naar voetnoot1, qui in eodem est Burgundiae comitatu, propius, non tamen ita ut nimis prope, ad se accedere et mitti ad se non voce tantum, quae facile in auras abit, sed et scripto promissa auxilia e cardinalis ValettaeGa naar voetnoot2 et CastilionaeiGa naar voetnoot3 exercitu. In id jam laboramus. Sed haec perdito ponte ac castellis in hoc utilia esse possunt, ne exercitus ducis, qui ultra IV millia habere non creditur, totus contabescat. Caeterum movendi aliquid in Germania et animum restituendi gementibus spes omnis in ver differtur; et utinam ne in vernas abeat nebulas. Hispani Sabaudi viduamGa naar voetnoot4 palam infamant veneni dati et maritoGa naar voetnoot5 et potenti apud maritum comitiGa naar voetnoot6 Verucae. Id quoque ad odiorum acceditGa naar voetnoot7 alimenta. Caesariani dixere Venetis quieturam per sese quidem Italiam, si per Gallos liceat, qui certe apud nobilitatem plebemque Sabaudicam mirum quam non sint favorabiles. Ea res cardinalis SabaudiGa naar voetnoot8, quanquam nultum quae agitat dissimulantis, spes concitatGa naar voetnoot9. Dux Lotharingus ad suas res meliore in loco collocandas Anglorum sibi quaerit gratias. Uxor Chevreusii ducisGa naar voetnoot10 in aulam advenit Hispanicam. Ab Helvetiis parum aequi sperandum est duci Vinariensi, adeo potens ibi est pontificisGa naar voetnoot11 et HispaniGa naar voetnoot12 factio. Legati conventusGa naar voetnoot13 gravia ei denuntiant, nisi ipsorum abstineat agris. Angli sperant, quod his diebus in Normannia rebus ipsorum apprehensis incaluit dissidium brevi desiturum, cum ad componendam eam controversiam mandata acceperint. Literas vidi caesarianorum interceptas, quibus docemur ducem Georgium LunaeburgensemGa naar voetnoot14 non perfunctorie, sed magno studio amplexum res caesarianas. D. VosbergiiGa naar voetnoot15 gratus hic est adventus, quod prolaturus tempus pactionum CharnassaeiGa naar voetnoot16 ministerio factarum, in quibus multum res Galliae vertitur, venerit. ManicampiusGa naar voetnoot17 non optime audit, quod a castellis ad Rhenum suae fidei commissis, quo tempore ea maxime periclitabantur, per morbi aut occasionem aut obtentum abscesserit. | |
De Genua ab Hispanis abducenda nihil video spei. Arctius quam per foedera tenentur vinculis pecuniarum, quae apud illos pluris sunt libertate. Cimacum non firmum, sed opportunum ponendis Hybernis oppidum cepere Galli: de eorum praesidio in Nicaeam inducto nihil dum certi habemus. Modo est, quod literas accipio tuas datas XIII/XXIII IXbrisGa naar voetnoot1, gratissimas, ut sunt tua omnia, sive suavitatem, sive utilitatem considero. De Arlono nihil intelligo nec spes ulla ibi processuum ante primam hirundinem. Ad alenda Portugalliae dissidia, si animum adjicere externi principes velint, non illis utendum foret ignavis hominibus nullo unquam forti facto cognitis, sed iis, qui inGa naar voetnoot2 ipso regno sunt, regio e sanguine, domi potentes ac gratiosi et ob id suspecti Castellanis, non tantum veteri inter accolas odio, sed et ob sensum privatarum injuriarum. De Navarra Galli novos libros edideruntGa naar voetnoot3, sed dudum est quod Sisyphus versat Induciarum, ut dicis, generalium negotium valde perplexum est. Cardinalis Sabaudus, quanquam verbis comibus viduam mulcet, clam magnas sibi parat clientelas; et vix fieri potest, ut non erumpat, ubi percoctum erit id factionis adversus Gallicam potentiam semen. D. JoachimiumGa naar voetnoot5 ob virtutes facio maximi neque dubito, quin ejus prudentia bonis instructa mandatis multum conferre possit ad jungendos propius Britannos et Batavos, potentes mari, si viribus suis uti norint, populos. Principi ArausionensiGa naar voetnoot6 prosperam opto valetudinem et ipsius et rei communis causa. Non autem ita declivis ei est aetas, ut e quartana majus sit malum metuendum quam decisio de parte temporis magnis negotiis debiti. De Domino Vosbergio, si quid intellexero, propius scribam. Qui hic sunt juvenes landgraviiGa naar voetnoot7 bene sperant ac bene sperare nos jubent. Illud de traducendis ad principem PalatinumGa naar voetnoot8 copiis inexspectabile est, nisi se moveat Anglia; quod an factura sit, videbimus, ubi firmato Wismariensi foedereGa naar voetnoot9 ad expendendas Lutetianas pactionesGa naar voetnoot10 ventum erit. De BannerioGa naar voetnoot11 utinam reperiantur vera, quae rumoribus nuntiantur. haud inutilibus interim. | |
Nihil pridem fecit Anglia fortius quam illud quod in Polonum legatumGa naar voetnoot1 constituit; neque dubito, quin a viro magni animi antistite CantuariensiGa naar voetnoot2 manarit, ut suspicaris, id consilium. Angli legatiGa naar voetnoot3 te semper, ut debent, faciunt plurimi. Neque ego ulla in parte omitto in id pro viribus niti. De Dantisco, pace Persica, Poloni molitionibus apud Tauroschythas sunt omnia digna cognitu, quia ad res communes non leve habent momentum. Rumores hic seruntur, nescio an veri, RagotschiumGa naar voetnoot4 irrupisse in Hungariam, Turcas in Podoliam. Ego, si quid certi didicero, non ero in significando piger. Tuam diligentiam et in me benevolentiam non opus est excitem. Deus, Illustrissime Domine, tibi, nobilissimo filio atque ad teGa naar voetnoot5 pertinentibus cunctis prosper adsit. Tuae Excellentiae observantissimus ejusque addictissimus
| |
Lutetiae, V Decemb. Novi cal. MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et legato apud Praepot. Ord. Foueder, Belgii Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: M.A. |
|