Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3356. 1637 november 21. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Incipiam a re jocosa, sed quae, ni fallor, ducit seria. RexGa naar voetnoot2 initio hujus anni et se et regnum suum voto dicavit sanctae Virgini; nec dubitat huic voto referre quae ipsi hoc anno in omni Galliae limite feliciter cecidere. Nec tantum quater centena francorum millibus altare parat Virgini excitare in ecclesia hujus urbis cathedrali; sed et diem, qui in medium mensem Augustum incidit ab Assumptione, quam vocant, Virginis nomen habentem, multo quam antehac impensius vult coli eisque de rebus literas suas mittit ad parlamentum Parisiense, cujus ego inspectioni relinquam, an congruat satis ad id, quod agitur, cum Salica legeGa naar voetnoot3. Quod si jam sancta Virgo, ut credibile est, D. cardinalem Riceliacum vicarium juris sui fecerit, quid restabit aliud quam ut rex devote pareat? An ex eodem hoc voto fluat, quod auxiliis et sero missis et valde exiguis in Germaniam penetrare non potuerit dux VinariensisGa naar voetnoot4; quod in locis arctis agens ducis speciosus ille exercitus ad IV millia, ut AngliGa naar voetnoot5 ad se scribi ajunt, defluxerit, et nunc quoque imminuatur indies in montanis illis locis, non uberibus sane, ut mihi dixerat NoyeriusGa naar voetnoot6, sed macris et exsuccis; quod denique castella trans cisque Rhenum et pons ipse et munimenta alia Gallorum commissa custodiae in hostium venerint potestatem, prudentiae Sublimitatis Tuae dijudicandum relinquo et parco de illis malis plura scribere, quando et ipse scripsi postremumGa naar voetnoot7 ea, quae ad TruchesiiGa naar voetnoot8 usque abitum cognoveram, et accuratius ea depingit qui in vicinis locis nunc vivit, D. MullerusGa naar voetnoot9. Certe eos, qui hic res tractant maximas, ita suas res agere, etiam protestantium auxilio, ut tamen saepe in gratiam romanae aulae res protestantium evertant, jam diu est, quod conspicimus. | |
Nec id caelanda Sublimitas Tua, quod nunc RomaGa naar voetnoot1 discimus, vixisse in FabiiGa naar voetnoot2 familia, dum is apud SophosGa naar voetnoot3 ageret, quendam nomine FleuriGa naar voetnoot4, qui cuncta, quae cognoscere potuit, transcripsit ad Barbari[n]um cardinalemGa naar voetnoot5, cujus operae mercedem is homo nactus est opimum beneficium Viriduni. De obsidionibus Ivoii, Salinarum, Cimaci fabulae fuere. De CatulloGa naar voetnoot6 multi sermones. Hosti ad Rhenum esse audio decem millia. Dux Vinariensis nisi aliquis Galliae ager, Campanus puta aut Burgundus, ei ad hiberna datur, etiam illas tenues exercitus sui reliquias aegre servabit. Inter alias pecuniae faciendae rationes etiam hoc hic repertum est, quod redituum, qui ex publico privatis debentur, quarta duntaxat pars persolvitur. Venit huc a Genuensi republica legatusGa naar voetnoot7, cui gratulatum quidem de more misi, sed carrucam illico redire jussi, ne rixa meis oriretur cum hominibus nuntii pontificiiGa naar voetnoot8 iniqua nobis futura his in locis. Ego eundem legatum prior adire constitueram, ut BatavoGa naar voetnoot9 feci nuper; sed cum mihi dixerit legatus Anglicus extra-ordinariusGa naar voetnoot10 se ad eum non iturum neque Excellentiae ei daturum titulum, quibus de rebus proprium non habeo mandatum et id e tam longinquis locis opperiri serum, sit, nihil rectius putavi me posse facere quam si illius exemplum sumam pro mandato. Idem legatus Anglicus dixit mihi suum regemGa naar voetnoot11 paratum per suos agere de inducendis ad foedus LutetianumGa naar voetnoot12 aliis sive Hamburgi sive Hagae ideoque et BoswelloGa naar voetnoot13 dedisse mandata, qui Hagae est, et iis, qui Hamburgi sunt, WyckioGa naar voetnoot14 AverioqueGa naar voetnoot15. Ceterum dolere sibi ajebat, quod, dum non eligitur locus, tempora diffluant. Dixi arbitrari me nostros jam difficiles fore in sequenda regis Angli voluntate locum quod attinet: Hamburgum tamen videri mihi ad nostras consultationes opportunius. Cum urgerem aliquid ad bellum esse ipsis conferendum, dixit pecuniis carere regem suum me non reticente, cum Europae prope totius commercia in Angliam corriventur, fieri non posse, quin multum inde increscant regis vectigalia. De bello a Gallis profitendo in Ferdinandum IIIGa naar voetnoot16 puto, ubi ad rem ventum erit, apparituros nodos, quos nunc occultat DavausiusGa naar voetnoot17. Unum est Anglorum | |
factum virile, quod legatum PolonumGa naar voetnoot1 a se dimisere non dato ei regis conspectu. Helvettii minaciter apud ducem Vinariensem conquesti sunt, quod miles ejus in ipsorum agros excurreret. Preces addam, Excellentissime et Illustrissime Domine, pro regni, reginaeGa naar voetnoot2 Tuaeque Sublimitatis rebus prosperis.
Lutetiae, 11/21 Novembris 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris. Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur, Hispanicus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|