Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3343. 1657 november 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot17.Excellentissime atque Illustrissime Domine, | |
Ad implenda ea, quae rexGa naar voetnoot1 per se perque cardinalemGa naar voetnoot2 mihi ac D. MulleroGa naar voetnoot3 promiserat, conveniendum mihi censui NoyeriumGa naar voetnoot4, cui inter quatuor status Gallici secretarios belli cura gravis lateque patens incumbit. At ipse ad me venit prior ac, cum ei ostendissem, quantum nostra interesset aliquid a Gallis per Germaniam tentari, quantum ex mora accepimus detrimenti, quam res ea jam proclivis esset regi post Languedociam et Aquitaniam hostilibus armis liberatas, ipsaque perlegissem pollicitationis regiae verba, dixit nihil opus me id, quod nostra referret, multis exsequi, cum idem non minus referret et regis et Galliae. Copias per ManicampiumGa naar voetnoot5 missas aliquanto majores faciebat quam duxGa naar voetnoot6 et TruchesiusGa naar voetnoot7, ad M CCC. Mitti nunc alias ex cardinalis ValettaeGa naar voetnoot8 exercitu et eo, qui Dampvilleriam cepisset. Eas postea dixere mihi et HeufdiusGa naar voetnoot9 et Truchesius fore ad mille equites, pedites mille, addebatque Heufdius eam pecuniam, quae fine Novembris duci deberi inciperet, praenumerandam ei, si Rhenum transgredi vellet. At Noyerius ita loquebatur, quasi vix speraret ducem Transrhenana petiturum, quod in montanis, ubi nunc esset, locis Basileam inter et comitatum Burgundiae diu a bello intactis opulentae ipsi militique sedes forent. Pontis membra disjecta jacent sub praesidio castelli ad Rhenum, quod a Gallis defenditur, quominus pateant ad hostium injurias. Is, quem dixi, Noyerius ita est pontificiGa naar voetnoot10 ejusque placitis ac rebus addicte serviens, ut etiam de eo cardinali faciendo Romae sermones sint. Talis cum sit, promptiore animo ea estGa naar voetnoot11 facturus, quae protestantium per Germaniam alibique res labefactent, quam quicquam eorum, per quae ei vires recipere possint. Ac sicut isti homines induci non possunt, quin BavaroGa naar voetnoot12 velint optime, in quem praecipue diriguntur ducis Bernhardi, si Rhenum transeat, consilia; ita video etiam BrandeburgiciGa naar voetnoot13 causam apud eos non parum habere favoris. Et his studiis suis obtendunt spem, ni fallor, inanem per hoc aliquando domui Austriacae auferri posse continuum jam tam diu in eorum sanguine imperium. Interim dum ipsi de pace agunt et indutiis, nostras spes rejiciunt in ver proximum. Pontifex plurimum ad indutias laborat aut universales aut certe per Italiam. Heufdius ex iis, quibuscum loquitur, sermonibus putare se ait, ut rata habeantur pacta WismariensiaGa naar voetnoot14; Gallos promissas pecunias fine imminutione depensuros; | |
in bello imperatoriGa naar voetnoot1 indicendo non aeque fore faciles et exspectaturum ea de re nova mandata DavausiumGa naar voetnoot2. Castelletum in Picardia ajebat Noyerius recuperari a Gallis potuisse, si voluissent, sed id non tanti visum. Sunt multi, qui credant imminere Cimaco Gallos, ut in hostili Belgarum solo hiemem agant. Castilionaeus dicitur ire in obsidionem Ivoii, quem locum nuper Hispani receperant. Id si est, parum ex eo exercitu perveniet ad ducem Bernhardum; sed poterit, si res serio agitur, id suppleri ex iis, quae RohaniiGa naar voetnoot3 fuere, copiis, nisi forte attinebit et has LongavillanusGa naar voetnoot4 Salinarum in comitatu Burgundiae obsidione; nam id quoque dici audio. Multum laetantur Galli ob seditiones hinc in Hispaniam transgressas. Portugallia maxime ita commota, ut non procul a defectione res sit. Id si durat, cogitandum esse Gallis ac Batavis, quomodo vetera illa inter Castellanos et Portugallenses odia ad mansurum aliquod dissidium perduci possint. Olim Angli Antonium nothumGa naar voetnoot5 in Portugalliae regnum reducere voluerunt, quod ipse populi levitate adeptus pari facilitate amiserat. Is nothos reliquit duos, quorum alter Hispani praelatis partibus in Brabantia vivitGa naar voetnoot6, alter in GalliaGa naar voetnoot7, neuter ullis bonis actibus cognitus. At si conspirent, quorum interest negotium HispanoGa naar voetnoot8 facessi, viresque initiis subministrent, nemo ad faciendas ibi partes si potior duce BragantiaeGa naar voetnoot9 opibus clientelisque pollente ortus ex CatharinaGa naar voetnoot10, filia EduardiGa naar voetnoot11, qui Eduardus frater fuerat ejus HenriciGa naar voetnoot12, qui post SebastianumGa naar voetnoot13 regnavit. Catharinae autem illius jus omnes per Portugalliam scholae defenderant, priusquam eis silentium imponerent Philippi Castellae regisGa naar voetnoot14 arma, nimirum, quia existimabant eruditi filiam ex filio natam in pari gradu praeferendam filio nato ex filia, qualis erat Philippus. Sed de his cogitare illorum sit, quos ea res propius spectat. Bredae praefecturam rumor destinat FredericoGa naar voetnoot15, principis ArausionensisGa naar voetnoot16; notho, qui hic militaribus artibus instruitur. Archiepiscopus RemensisGa naar voetnoot17, juvenis filius ducis GuisiiGa naar voetnoot18 regeGa naar voetnoot19 inconsulto ex Italia in Galliam venit amore percitus AnnaeGa naar voetnoot20, quae minor est filia ducis Ma- | |
tuani modo mortuiGa naar voetnoot1. Non difficulter ei matrimonium hoc permitteret cardinalis Riceliacus, si ei vellet sacerdotia, quae multa et optima possidet, pure a se abdicere; at is non ita amens amore est, ut non cupiat ante nuptias omnia illa sacerdotia in fratrem suumGa naar voetnoot2 transferre, quod perdifficile obtentu erit. Ceterum ut Hispaniae res credam non optimo esse loco, etiam hoc accedit, quod cardinalis SabaudusGa naar voetnoot3, cliens haud dubius Hispaniae, a Genuati agro retro se Roman tulit acceptis a fratrisGa naar voetnoot4 viduaGa naar voetnoot5 literis, quibus ei reditus tum profani tum sacri a defuncto duce ademptos non in futurum tantum, sed et in perpetuum reddit. Det Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati cuncta prospera.
Lutetiae, 4/14 Novembris 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Venit, haec postquam scripseram, ad me Truchesius. Is multa incerta nunc habet, quae prius certa duxerat. Jubetur multum circumducto itinere ire ad FeuqueriumGa naar voetnoot6, qui apud Virodunum est. Is vero iturusne sit ad ducem Bernhardum et copias ducturus, an misserus et quas et quantas, nescit Truchesius. Heufdius pecuniam numerare differt, donec mandatum ducis speciale accepteri, quasi idoneus rerum actor non tanti sit, quanti scripta mandata; nec concessum petenti duci, ut ad vitanda intertrimenta pecunias e Gallia ad se portari faciat. Tum vero, quod minime placet, Noyerius ad minuendos sumptus pontem vult derelinqui, quia partim ex conductis navibus constat. Perendie constituit hinc abire Truchesius. Dux Bernhardus ultra sex millia non habet ex pactis cum Gallia obligatus alere XII equitum, sex peditum millia, sed id quominus praestet, excusant eum loca in quibus vivit, et equorum hominumque mortes. Miratur ipse Truchesius tantam in suis negotiis de subito mutationem nec, quid potissimum suspicetur, satis scit. Etiam quae de obsidionibus scripsi, ita quidem rumoribus circumferuntur, sed parum adhuc explorata sunt. Quod hic de regis in pacem studio in vulgus editurGa naar voetnoot7, mitto. Dicitur dux Bernhardus per Ascham et Angestenum ivisse versus Laumontium et Delmontium. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|