Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3355. 1637 november 21. Aan J. DuraeusGa naar voetnoot1.Vir reverende, Ex literis, quas ad me III nonas dedistiGa naar voetnoot2, pervenere autem eae ad me hujus demum mensis die quarto, cum dolore intellexi impedimenta, quae se objiciunt proposito tuo pio ac publico utili; solantur autem me primum tua constantia, deinde D. magni cancellariiGa naar voetnoot3 propensus ad hanc rem efficiendam animus, quem praeter literas tuas etiam D. MulleriGa naar voetnoot4 multa hac de re colloquia testata sunt mihi. Idem mihi Mullerus scriptaGa naar voetnoot5, quae inter te Suedosque nostros commutata sunt hoc super negotio, ostendit proficiscensque Argentoratum literas meas secum tulit ad virum optimum doctissimumque Matthiam BerneggerumGa naar voetnoot6, quibus eum rogavi, ut quibuscumque posset modis tua consilia promoveret leniretque animos asperiores; quod eum facturum confido. Egi etiam de re eadem cum ambobus ab Anglia hic legatis D. comite Licestrio et D. barone ScutamorioGa naar voetnoot7. Utrique videtur, ut et mihi, ut conventus instituatur omnium, qui ubique sunt protestantium, non ferre haec tempora, per quae illis ne pax quidem ulla communis humanae societatis constat inter se. Optimum igitur fore, ut, sicut amicitia inter se junguntur, brevi forte etiam jungentur federe, Suediae Britanniaeque regna, ita et eorum regnorum ecclesiae suae concordiae edant professionem publicam primumque vicinis Suediae Danis et Norwegis, deinde et aliis dent exemplum, quod imitentur. Constituto semel aliquo tali ecclesiarum corpore spes est subinde alios atque alios se aggregaturos. Est autem haec res eo magis optanda protestantibus, quod quotidie multi eos deserunt et se coetibus romanensibus addunt non alia de causa, quam quod non unum est eorum corpus, sed partes distractae, greges segreges, propria cuique sua sacrorum communio, ingens praeterea maledicendi certamen. Quae quidem ut sanentur, referre protestantium in tanta praesertim male ipsis volentium conspiratione, quis non videt? Ego cum vix aliud possum praestare majus, laborem tuum adjuvabo seriis ad Deum precibus, sermonibus etiam ad eos, qui aliquid possunt, quoties se dabit occasio. Modum autem agendi quod attinet, suadeo eum, | |
quantum potes ad ea accommodes, quae D. magno cancellario et optima et tempori locoque convenientissima videbuntur. Deus, vir reverende, tuos gressus regat tuagat tuaque cogitata prosperet. Lutetiae, XXI Novembris MDCXXXVII. Tuae Rever. Cl. addictissimus
|
|