Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3354. 1637 november 21. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Hic omnia ut coeptante hyeme frigent. Neque de obsidendo Ivoio aut Salinis aut Cimaco verbum ultra. Germaniae res quam negligantur, docent castella ad Rhenum cum ipso ponte munimentisque minoribus capta ab hoste. Dux autem VinariensisGa naar voetnoot2 dilatis tam diu auxiliis in sterilium montium redactus angustias imminuente quotidie ejus exercitu, ut negent Angli plus illi reliquum quatuor millibus. Nunc etiamsi adventent ei, quae promissa sunt, auxilia, oneri magis erunt ob annonae ac pabuli difficultatem neque tutos excursus inde SavellioGa naar voetnoot3 ac WaertioGa naar voetnoot4, hinc duce CaroloGa naar voetnoot5 prementibus. Pecuniam maxime dux expetit, ut copias refoveat. De caetero spes nostrae in ver rejiciuntur. Vidi indicem copiarum, quae sub Savellio Waertioque sunt: eae perveniunt ad decem ferme millia. Scripsere ad ducem Vinariensem satis minaciter Helvetii nolle se pati militis ejus in suas terras excursus. Polonus legatusGa naar voetnoot6 ab Anglia abiit non impetrato regisGa naar voetnoot7 conspectu. Utinam Angli in rebus aliis tam fortiter agerent. Rumor hic est Oranum Africae oppidum, quod Hispani possident, obsideri a Mauris. Gallicus exercitus, qui ad Belgicum finem est, circa Hanapium esse dicitur; Hispanicus partim apud Cameracum et Bouchaimum partim apud Quesnoium et Bavasium. Opto, Illustrissime Domine, Excellentiae Tuae prospera omnia. Excellentiae Vestrae addictissimus ejusque observantissimus
| |
Lutetiae, 11/21 9bris MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. 19/29 9bris A.o 1637. |
|