Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3208. 1637 augustus 15. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot8.Illustrissime Domine, Iam nunc ad me filiusGa naar voetnoot9 adfert quas ad me 8/18 Julii et 12/22 mensis ejusdem dedistiGa naar voetnoot10. Pro utrisque gratias habeo et iis, quos mihi commendas aut commendaturus es, nihil eorum, quae a me proficisci possunt, deerit. Stellae liberGa naar voetnoot11 hic et prior de pace PragensiGa naar voetnoot12 eo scriptus est aceto, ut non tuto eum, si noscatur, versaturum in Germania putem. | |
De oppugnandis comitiis Ratisbonensibus video nonnihil labascere hio animos. Circumspectant, quid facturi sint, Angli. Ii in sermonibus praetensum imperatoremGa naar voetnoot1 vocant. Tamen audio eum, qui res Anglicas Viennae agitGa naar voetnoot2, satis aperte et sine exceptione titulum imperatoris Ferdinando huic dare. Federis Gallos inter et Anglos, quae restabant, missae ex Anglia, difficultates per colloquia sublatae sunt, ita ut res, ipsos quod attinet, sub illis, quibus ipsis visum est, conditionibus peracta sit. Qua lege Suedos invitent et quid constituturi sint Suedi, tu, puto, primus intelliges, si modo Hagae tractatur, ut Anglis placet nec Batavis displicere potest id negotium. Exemplum Lutetiani faederisGa naar voetnoot3 jam, puto, in Suediam pervenerit. Responsum, quod BarclaioGa naar voetnoot4 datum est, reipsa congruens cum eo, quod FledwodusGa naar voetnoot5 acceperat, plenum est et aequitatis et prudentiae. Et ad eam formam sermones meos dirigo. Aut palam indicere bellum debere aut ad id contribuere eos, qui in pacis societatem venire cupiunt. Nec aliter sentire videtur LicestriusGa naar voetnoot6. Nondum hic est S. ChaumontiusGa naar voetnoot7: exspectari tamen dicitur. DavausiusGa naar voetnoot8, quid Suedi facturi sint, observabit. De magni cancellariiGa naar voetnoot9 in Germaniam adventu cogimur etiamnum dubitare. Multa quotidie evenire possunt, quae id consilium aut impellant aut tardent. Si huc venit, haud dubie eo transcurrere etiam electoremGa naar voetnoot10 operae pretium sit. De VinariensiGa naar voetnoot11 nihil audimus. Scripsit ei rexGa naar voetnoot12, Rhenum ut transeat. Sed tenuissimae sunt HailleriiGa naar voetnoot13 copiae et princeps ille sicut decoris parandi occasiones non negligit, ita ictus sapit. Praeterea tempora, quibus transiri amnem ad arma nostra sustentanda oportuit, contra monitus saepe nostros transmissa sunt. Rusticorum quotidie imminuitur vis et quiescente SuessionensiGa naar voetnoot14 spero nihil magni fore, quod intus sit metuendum. Reformati ex synodo Alensoniana misere, qui liberaliter regem de sua obedientia certum facerent. In Picardia Malbodium brevi cessurum speratur et rex, qui nunc Chantiliaci est, eo misit omnes prope praetorias cohortes et equitatum, qui ipsum comitari solet. Tum vero et CastilionaeusGa naar voetnoot15 liberatus a PicolominioGa naar voetnoot16, qui in Belgicae interiora se retulit, cis Mosam reduxit suas copias, quas, si opus sit, cum ValettanisGa naar voetnoot17 poterit conjungere. | |
In Italia ad Vercellas hostium equites, qui eo populatum venerant mille et quingenti, a Gallico pariterque Sabaudico milite caesi CCC ferme suorum amisere. Nunc Hispani omnes derelictis ad Astam castris in Mediolanense solum abiere. Itaque friget in illis partibus bellum et novas inter MutinensemGa naar voetnoot1 MantuanumqueGa naar voetnoot2 controversiasGa naar voetnoot3 composuere Veneti. De America cogitare Anglos bona res est. Possunt per foedera ibi res suas promovere pace Hispanica illaesa demto tantum nomine publicae auctoritatis. Galli ad Canadam adhaerescunt, quae nunc navigatio exercitores habet jesuitas. De Batavorum in Brasilia rebus optima hic sperantur. BaneriusGa naar voetnoot4 quam scripsit, recessus sui narrationemGa naar voetnoot5 vidi, quae magnam ostendit in eo prudentiam; nam de fortitudine ejus nemo unquam dubitavit. Spero jam transierint omnes, quae e Suedia exspectabantur, copiae, ut in Silesiam aut ei propinqua irruere possint. LandgraviiGa naar voetnoot6, qui hic est, fraterGa naar voetnoot7 multum Hanoviae metuit. Meruit constantia sua praefectusGa naar voetnoot8 et civitas, ut eorum causa etiam insolita tententur credoque voluntatem non deesse landgravio. Rex Galliae iratus est Ehrenbreitstenii praefectoGa naar voetnoot9, ei scilicet, qui intra arcem fuit. Regis Daniae filiusGa naar voetnoot10 regem Galliae vidit incognitus. Legatis non conspicitur nec aliis primoribus. Discit sermonem et exercitamenta Gallica diciturque valere ingenioGa naar voetnoot11 et rerum bonarum appetitu. Bruxellis cum esset, dicitur auxilia HispanoGa naar voetnoot12 obtulisse estque ibi honorate habitus. Rex ille suas res agit vicinisque civitatibus formidini est. De pace TurcaeGa naar voetnoot13 cum PersaGa naar voetnoot14 nihildum intelligo idque ipsum praeter successus alios duriores ad aequam christianismo pacem concedendam Austriacos facit. Veneto, qui Viennae estGa naar voetnoot15, literas tuti itineris poscenti pro legatis, dictum est, Suedi si eas vellent, habituros etiam sine proxeneta. Germaniae principibus quippe subditis imperatoris nullas datum iri neque pati id Majestatem Augustam, ut subditorum suorum negotiis externi se admisceant. De Batavis videndum, quid facturus sit Hispanus. Id se secuturos. Deus te tuosque servet, Illustrissime Domine. | |
Illustrissimae Dominationis Tuae omni studio observantissimus
| |
Lutetiae, XV Augusti novi Cal. Anni MDCXXXVII.
Resumo calamum, haec ut adjiciam, quae jam nunc nunciantur. Cepere Galli in comitatu Burgundiae pontem Hordae; arcem vero Sancti Laurentii in rupe sunt emercati ibidem; in Atrebatum agro Biesium arx capta est. Ex Constantinopoli discimus in Syria moveri res Persa, credo, adjuvante et in Tartaros Precopenses iras et arma verti nec abesse cum Moschis belli semina. Genuatibus libertas aufertur in regno Neapolitano vendendi reditus, pro quibus oppignoratae sunt res fisci. At Algerienses praedones in ora Genuatium Griolam et Borgettum populati, jam in Corsos eunt. Suessionensis comitis materGa naar voetnoot1 huc redit, nequid desit ad restitutae concordiae testimonia. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Comitis A.o 1637. 17/27 Augusti. |
|