Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3066. 1637 mei 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Video differri a Gallis in menses aliquot Coloniensem pacis actionem quanquam multum eam propellente PontificeGa naar voetnoot2 ita, ut et minetur GuenettiumGa naar voetnoot3 a se revocatum iri, ni veniant regum legatiGa naar voetnoot4. Argumentum opinionis meae hoc inter alia habeo, quod digresso jam DavausioGa naar voetnoot5 retinetur hic ad tempus aliquod, menses minimum duos, GothofredusGa naar voetnoot6, qui paratum habet, quicquid in LotharingumGa naar voetnoot7 aut Lotharingiam a Gallis dici potest, et ea, quae ad Pignerolum pertinent. Dux BernhardusGa naar voetnoot8 intra quatriduum abiturum se affirmat jamque in Campaniae finibus paratas suas et HaleriiGa naar voetnoot9 se comitaturi copias. Princeps CondaeusGa naar voetnoot10 omisso aut dilato illo de mutanda illa provinciae Narbonensis praefectura consilio it in Burgundiae comitatum. In Picardiam Valettae duo, dux alter majorque natuGa naar voetnoot11, alter cardinalitia dignitate fratrem praefulgensGa naar voetnoot12, sed qui ita inter se fraterne compararunt, ut pari futuri sint jure imperaturique aut partito aut vicibus. In Margaritae insula oppugnatur etiamnum a Gallis castellorum maximum. In Valle Telina, Clavenna, Bormio, jam dies exiit, intra quem deseri cuncta a Gallis, quae insedere hactenus debuere. Quaedam jam tradita sunt. De quibusdam injecta mora, sed spe nulla effugiendi necessitatem, ut omnibus praedicat Rohanii uxorGa naar voetnoot13. Veneti haec dolenter patiuntur. De Poloni regisGa naar voetnoot14 cum filia ejus imperatorisGa naar voetnoot15, qui obiit, matrimonio, reviviscunt tum hic tum in Polonia ipsa, ut a Polonis edoceor, sermones. Galli ut in Ferdinandum III aperte ac sine dissimulatione hostilia induant, eo minus spero, quod StellaeGa naar voetnoot16, qui in novam electionem librum scripsitGa naar voetnoot17, edictum est, ut ipse mihi narravit, si edere librum vellet, ne aut suum ipse nomen aut ullam Gallicam urbem adscriberet. | |
Sabaudi legatusGa naar voetnoot1 vires hostium, principis sui imbecillitatem affert praetextus, ut videtur, exeundi e bello. Mitto - ita heic edita est - historiam illam tumultus LeodiensisGa naar voetnoot2, ajuntque Galli milites a WarfusaeoGa naar voetnoot3 conductos captosque fateri etiam in necem principis ArausionensisGa naar voetnoot4 comitisque Henrici HerembergensisGa naar voetnoot5 quosdam suorum emptos; quod si certis argumentis docetur, erit, cur abhorrere princeps Arausionensis debeat a pace, quam nunc Batavis offerre dicitur praeses RosaGa naar voetnoot6 Belga, Hispanorum praecipuus minister. Dux Bernhardus ob duo gaudet, quod et suae meliores sint quam antehac copiae quaesitis e rapto equis, et quod mittatur summa cum potestate bellum gerendi ex occasionibus. Ex Germania et Helvetiis literae docent nos multum militis imperatori merentis esse ad Brigantinum lacum, multum in Suevia, conscribi alios in Stiria locisque vicinis viderique id propositum, ut Ferdinandus et BavarusGa naar voetnoot7 sua diligenter servent, Germaniae miseriarum securi. CerbellonusGa naar voetnoot8 quidem iter sibi stravit ad Colicum montem neque tamen irrupit exspectans, an quae cum Rohanio pacta sunt impleantur: quod si fit, jam Hispanis Rhaetisque pax erit ad leges novi Oeniponte facti foederisGa naar voetnoot9. Diligenter servanda erunt hominibus nostris omnia dignitatis momenta omnes occasiones mire captantibus Gallis et praeter ceteros Davausio, ut se hic jactet. Bonis auctoribus intelligo firmari aliquid Gallos inter Anglosque; verum id quid sit, silentio premitur. Davausius ejus rei puto exitum opperiens inter Lutetiam Caletumque haeret. FeuqueriumGa naar voetnoot10 rumor aulae ait Coloniam mitti, si Davausio negotia se offerunt, ob quae in Sarmatiam eat. Sed haec talia cum in aula tam mutabili indies alio atque alio vultu spectanda sese dant, dubito interdum, scribenda sint necne. Sed levis est in tantis rerum dispendiis verborum jactura. Et aliquid scribendum est vel in hoc ipsum, ne mos scribendi interrumpatur. Ut cetera desint satis magna, mihi ad epistolam erit materia Deum precari, Excellentissime atque Illustrissime Domine, res ut regni, reginaeGa naar voetnoot11, Tuaeque Sublimitatis prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8 Maii 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque, Sueciae Senatori et Cancellario. |
|