Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3067. 1637 mei 11. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Satis commendant UlfsparrerumGa naar voetnoot2, cui has dedi literas, cognita ipsius nobilitas, propinquo sanguinis vinculo connexa cum D. ArchidapiferoGa naar voetnoot3, tutore ipsius, et cum maximo viro D. cancellarioGa naar voetnoot4, cui et Suedia omnis et qui Suediae nos dedimus tantum debemus, quantum dici non potest. Tum vero pares generiGa naar voetnoot5 virtutes satis ipse ostendet, praesertim tibi tam acris exactique judicii viro. Dabo tamen illi, quod debeo, non quo opus habet, testimonium, dum heic Lutetiae fuit, cognitum mihi amicitia interiore talemque repertum, ut generis adeo splendidi commendatione non egeat. Durum est quod rogo, ut tantis ornamentis refulgens sentiat meam quoque sibi amicitiam profuisse. Et tamen hoc ipsum a tua bonitate et ea, quae inter nos est atque esse debet, non communis duntaxat rei, sed et studiorum honestissimorum conjunctione, sperare audeo. Deo te, Illustrissime Domine, tuosque et tibi caros omnes commendo. Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
| |
Lutetiae, 1/11 MaiiGa naar voetnoot6 anni MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1637 d. 13/23 Maii. |
|