Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2903. 1636 december 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Mitto literas comitis SuessionensisGa naar voetnoot2 ad civitatem Trecensem, cujus tenoris sunt et aliae ad civitates Campaniae. Accusatur illud in fine literarum, quod desiderium pacis et levandae plebis ostentando censorem videatur agere imperii et se jactare auris popularibus. Accedunt ejusdem ad regemGa naar voetnoot3 literae, satis et hae grandiloquae, nec pro exulis fortuna. Mitto et responsum, quod frater regisGa naar voetnoot4 ChavignioGa naar voetnoot5 praescriptum dedit, in quo difficilis regi proponitur electio. Nam et probare matrimoniumGa naar voetnoot6 ex domo, quae gravissime se a Gallia laesam queritur, periculosum est et post tot collectas ad id rescindendum et parlamenti et episcoporum auctoritates parum dignitati conveniens; et, si id negetur; dare urbem, cui ut pignori incumbat, non tantum fidei publicae aliquam habet sugillationem, sed et, ut priorum temporum docent exempla, belli semen. Sunt qui putant cardinalemGa naar voetnoot7, cum pacem videat inevitabilem, sponte concessurum ea, quae alioqui hostibus pactio et pontificisGa naar voetnoot8 majestas sint extortura. Et de matrimonio eo posse permitti minore cum noxa, quod ejus feminae futura sterilitas - ita enim ex signis quibusdam judicatur - et fratris regii inconstans animus facturi sint, ut facile vilescat gratia. Sic et, ut altera pacis mora tollatur, de regina matreGa naar voetnoot9 difficultas laborat cardinalis, GuenettiiGa naar voetnoot10 Coloniae negotia quaerentis jussu is, qui Bruxellae est, pontificis nuntiusGa naar voetnoot11 eo perducta jam re, ut non revocetur quidem, quod ipsa speraverat, sed si redire sponte velit, sinatur aut, si scribere ad regem velit, benignum responsum exspectet multum a nuntio rogata, ut quicquid potest ad pacem conferat tantoque bono, siquid est privatim durum concoctu, condonet. Iam permota est, ut sine ChantelupioGa naar voetnoot12 et SanctogermanoGa naar voetnoot13, tot libellorum in cardinalem fabris, parata videatur reverti, sed ita tamen, ut illos quoque sub communi obliviscendarum offensarum lege comprehendi velit. Sed de his, quid futurum sit, dies docebit, | |
quae, ni fallor, antequam expleantur colloquia, satis erit longa. Nam Hispani pro legatis GallicisGa naar voetnoot1 tuti itineris sponsores literas, quales Hispanicorum in usum Galli miserant, cum novissimus inde venit tabellarius, non misere perseverantes conqueri, quod pro BrezaeoGa naar voetnoot2, cui parem delegerant, substitutus sit Lugdunensis cardinalisGa naar voetnoot3. Adjuvat hanc conjecturam, quod ab AysemaGa naar voetnoot4 scriptum memoraveram nuperGa naar voetnoot5; ita existimari Ratisbonae intra sex menses nihil magni actum iri. Is Aysema apud OgnatiumGa naar voetnoot6 visus est Ratisbonae, privato forte impulsu aut imperio principis ArausionensisGa naar voetnoot7. Nam publica mandata nulla habet: imo vetitus est de indutiis serere sermonem. Si verum est, super qua venerat re, illum accepisse responsa, quae e Batavis huc ad nonullos perscribuntur, inde quoque apparet quaesitis cunctationibus tempus ab Austriacis duci. Haec enim sunt capita, quae adjecta restitutioni pristinae inter Germaniam Batavosque pacis et commerciorum dicuntur. Quod haec pacta non debeant praejudicare juri nec domus nec imperii: - dicuntur pati, ut similiter apponatur salvo et ordine Belgicorum jure - reservari casum extremae necessitatis cessionemGa naar voetnoot8 residuarum provinciarum et Indiarum - haec vero adjectio, quanquam dicitur captandae servandaeque tantum HispaniGa naar voetnoot9 gratiae fieri, non totam evertit -, si Hispani vellent restituere, loca imperii - non puto ego futurum, ut id dicant Hispani, nam et Cameracum imperii est et Trajectum ad Rhenum et multa alia - an Ordines quoque idem offerrent; renuntiatio foederum contra caesaremGa naar voetnoot10 et imperium - facilis solutio est nulla esse talia -; evacuatio landgraviiGa naar voetnoot11 et Suedorum ex Westphalia - id vero ab electoribusGa naar voetnoot12 praepositum jam abiret extra terminos status medii: Batavosque amicis hostes faceret - debent pacta unicum habere finem et scopum ad faciendam totalem pacem et quasi interim durare - hoc postremum Batavis necessitatem imponit induciarum cum Hispano -. A RusdorfioGa naar voetnoot13 aliisque Ratisbona quae adferuntur literae nihil habent de morte Bavarici infantisGa naar voetnoot14. Offerri ArundelioGa naar voetnoot15 restitutionem inferioris Palatinatus sub lege permittendae ibi romanae religionis additoque, ut Angliae rexGa naar voetnoot16 se pacis ejus, quae fiet, custodem fore profiteatur. De superiori Palatinatu et de dignitate electorali negotium aut propiori transactioni aut judicio servari. De alternanda electione mentionem non ferre Bavarum. Additur dixisse rex HungariaeGa naar voetnoot17 Arun- | |
delio pacem ita faciendam, ut et Palatini et Lotharingi, quantum aequitas feret, ratio habeatur. Indidem scribitur MansfeldiumGa naar voetnoot1 in Silesiam contra WrangeliumGa naar voetnoot2 mitti, in Prussia TruxesiumGa naar voetnoot3 imperatoriGa naar voetnoot4 conscribere XVm militum et ab ipso praerogari pecuniam. A RagotskioGa naar voetnoot5 victos proelio Turcas bassarumque aliquos captos. Hic qui sunt ab Anglia legatiGa naar voetnoot6 cum Gallis agunt nonnunquam tentati tamen, an, si intra definitum diem non reddatur Palatinatus uterque cum electoratus jure, conjungere sua cum Gallicis arma velint; haesitant tractantque interim de commerciis aliaque id genus leviora negotia, quanquam persto credere posse et foedus aliquod inter ipsos Gallosque fieri ita valiturum, si pax cum Hispano fiat. Venturos ad arma Anglos tum ob alia credibile non est, tum quia parant se in ver, ut Batavos piscatores vectigales iterum faciant, magno gentis illius dolore et Hispani gaudio. Controversia, quae nuper exorta erat inter cardinalem ValettamGa naar voetnoot7 et ducem BernhardumGa naar voetnoot8, nata erat ex delectu locorum ad stativa. Nunc Valetta Metis agit et parlamenti senatum conspectu suo semper praefectis gravem Tullos removet. Dux Bernhardus Gallorum auxiliis ex parte nudatus ita gravem sentit GallasiumGa naar voetnoot9, qui contracto quod poterat copiarum in ea locaGa naar voetnoot10 se intulerit, ut coactus sit cum suo omni milite se cis Ararim recipere, ne ibi quidem in tuto futurus, quando pontem in sua potestate habet Gallasius, nisi novis hinc copiis firmetur. Ea, quominus in urbem veniat, quod alioquin desiderat cardinalis Riceliacus, mora est. Ad conficiendos XXXV milliones, de quibus scripseramGa naar voetnoot11, in annum sequentem, cum agri non sufficiant, ad urbes itur immunes antehac speranturque ab iis corradi posse XX milliones, quorum duos et semissim haec civitas sit toleratura, octavas mercedum, quas domus pendunt soluturis dominis ex altera parte, ex altera vero conductoribus. Iam nunc ad mulcendum reginae matris animum promittuntur ei de suis reditibus L millia scutatorum menstrua. Questa est apud pontificis nuntiumGa naar voetnoot12, quod pontifex paternam curam ad ejus calamitates tam sero verteret. Praeter postulata fratris regii, quae ut perscripta ab eo data sunt transmitto, ore insuper petiit, ut de domestico suo ministerio ipse sibi prospicere sinetur utque pecunias suis sumptibus destinatas ex arca quaestorum provincialium reciperet in posterum nec sibi cum BulionioGa naar voetnoot13 res esset, tanto tricone nummario: qui quotiescunque in odio se esse sentit ut nunc, abiturum se de praefectura aerarii minatur nec abit tamen. | |
In Campaniam, qui absentis comitis Suessionensis locum impleat, mittitur CastilionaeusGa naar voetnoot1. Princeps CondaeusGa naar voetnoot2 in aulam advocatur, ne omnes regii sanguinis sibi infestos habere credatur cardinalis et is, dum rem faciat, quidvis perferet. De eximenda belli malis utraque Burgundia agi audio. FeuqueriusGa naar voetnoot3 jam hic vocatus est, ut Coloniam eat non cessurus, quantum audio, DavausioGa naar voetnoot4, qui priorem sibi in hac legatione locum deberi existimat. De cardinali aut Lugdunensi aut alio mittendo cogitationem jam a Gallis abduci edoceor. Legatus ab Anglia extraordinarius, qui mihi resalutationem debebat, misit aliquoties horam petitum, deinde excusatores misit. Excusavit se et ordinarius, quem ego vice ad me reversa salutare decreveram. Causam esse suspicor, quid interrogari, ut factum est aliquoties, metuunt de iis, quae nunc cum Gallis agunt, ne aut falsa dicere cogantur aut ante tempus aperire, quae celata cupiunt. Nec caret res suspicione, quo et sermones quidem me ducunt, cudi inter eos conditiones futurae pacis, ex ipsorum magis quam ex nostro commodo. Et quominus protestantium res prosperas cordi esse Anglis credam, facit magna in eo regno aut pontificiorum aut certe ad pontificios multa inflectentium auctoritas. Quo magis intenditur protestantibus communi consensu ac constante boni publici respectu se ac sua in tuto collocandi necessitas. Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut reginae serenissimaeGa naar voetnoot5, regno Tuaeque Sublimitati adsit propitius. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 16/26 Decembris 1636.
Quin rex romanusGa naar voetnoot7 electus sit, nemo dubitat hic amplius. MonaviusGa naar voetnoot8, monachus vafer, a SabaudoGa naar voetnoot9 huc missus pacis negotio se immiscet. Ionvella non ultra tenetur a Gallis et periculum est damni majoris, ac proinde nulla spes hoc tempore, ut in Germaniam eat dux Bernhardus. Ab aula veniens PonicaGa naar voetnoot10 sermonem injecit de non probatis pactionibus cum S. ChaumontioGa naar voetnoot11 factis; dixi duplices fuisse pactorum delineationes, quae hinc ad regem, inde ad reginam perferrentur. Ceterum iniquum esse, ut qui quotidie suas praebent aures, occludant alienas. E bono publico fore, si intellectis utrinque iis, quae intelligi oportet, postea aliquid statuatur in commune utile. | |
Haec ei dixi ut homini, quem mea dicta in aulam deportaturum haud nescirem. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|