Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2884. 1636 december 12. Aan J. Slupecki de KonaryGa naar voetnoot7.Vir nobilissime, Eadem hora literas abs te accipio binas Calendis AugustiGa naar voetnoot8 et XIX SeptembrisGa naar voetnoot9 datas. Nam illas, quibus respondisti a me scriptisGa naar voetnoot10, non accepi. Gaudeo tam constantem tibi esse mei memoriam quam ego tui oblivisci nunquam possum. Radsevilii ecclesiastenGa naar voetnoot11 non vidi, alii ad me literas tuas pertulere. De Gallicis, quod quaeris, rebus haec summa est. Magno et animo et felicitate rexGa naar voetnoot12 hostem intra fines ingressum ultra flumina Picardiae Samaram, Burgundiae | |
Ararim rejecit. Accesserunt ad hoc, quod praecipuum est, magna decora: Corbia oppidum munitissimum hosti ereptum gravi jam autumno obsidentibusque magis quam obsessis metuendo; Sancti Ioannis ad Lonam Burgundiae oppidum hosti obsidenti sub idem tempus ereptum; pugnae felices multae. Belli praemium Lotharingiam adhuc totam, Alsatiae pleraque tenet rex; hostes nihil juris Francici, praeter unumGa naar voetnoot1 Aquitaniae portum Socovam, Bajona non procul, et Ligustici maris insulas duas Margaritae et Honorati nomine. Nam Capella et Castelletum in Belgico fine vix digna sunt memoratu. Venio ad illud de Iudaeis. Facis pro tua bonitate, quod non facile credis eorum criminationibus, qui odio religionis in alios inardescunt. Pie non minus quam prudenter ab imperatoribus HonorioGa naar voetnoot2 ac minore TheodosioGa naar voetnoot3 constitutum est L. 14. C. de IudaeisGa naar voetnoot4, ne quis cum sit innocens tanquam Iudaeus obteratur neve expositum eum ad contumelias religio qualiscunque perficiat. Quid non christianis veteribus, quid non illis nostri prope saeculi, qui a pontifice secesserant, et ante ValdensibusGa naar voetnoot5 objecit freta potentibus praesidiis et ex accusatae partis publico odio impunitatem sperans mentiendi licentia? Iudaei ex quo patria exsules infestis dominis serviunt, haud dubie ad calumnias patent. Nec tamen semper innocentes praestem, cum exsecrari christianos fas piumque habeant, ut ex Thalmudicis aliisque libris apparetGa naar voetnoot6. Neque factis abstinere sunt soliti, ubi vires ipsis suae placuerunt. Quid Cyrenenses Iudaei fecerint, vide Dionem TrajanoGa naar voetnoot7, quid alii inter Chalcedonem et Antiochiam: Sozomenum, lib. VII. hist. Eccl., cap. 13 et 16Ga naar voetnoot8 | |
[pagina 578]
| |
Socratem, lib. VII, cap. 17Ga naar voetnoot1. Nicephorus dubiae nonnullis habetur fidei. Videnda tamen quae dicit de Iudaeis Arabibus, Samaritanis, Antiochenis lib. XVII, cap. 6 et 24, lib. XVIII, 44Ga naar voetnoot2, praesertim cum de postremo attestantes habeat Paulum Diaconum, lib. XVIII rerum RomanarumGa naar voetnoot3, ZonaramqueGa naar voetnoot4 in Phoca; Anglia expulsos ob detectum crudele consilium ait Polydorus, lib. XVIGa naar voetnoot5. De pueris occisis eorumque sanguine collecto nescio quos in usus Monachii, Tiguri, Bernae, Weissenscho in Turingia, Uberlingae Vindelicorum, Diessenhovii ad Acronium auctores sunt StumphiusGa naar voetnoot6, Thomas Barbariensis in Fortalitio fideiGa naar voetnoot7, Michaël Neander in erotematis linguae sanctaeGa naar voetnoot8 | |
[pagina 579]
| |
Ga naar voetnoot8. Certior his de Tridentinis Iudaeis idem | |
affirmat Sabellicus, lib. VII. Enneadis. X,Ga naar voetnoot1 de Tirnaviensibus in Hungaria Bonfinius lib. IV, dec. V.Ga naar voetnoot2. Ut magica aut superstitiosa taceam, cum constet puerilem sanguinem in eo se proluentibus leprae esse remedium, cujus quaesiti multi infamati sunt reges; potuere Iudaei, qui medicinam faciunt, hoc promptius eo decurrere, quo magis christianos odere, nisi poenarum metu absterrerenturGa naar voetnoot3. Apparet ergo vetus esse hoc sive crimen sive fabulam. Utrum apud nos sit, non facile dictu est. Nam neque omnibus neque nulli credendum est,
Αἱ πίστεις γάϱ [τοι] ὁμῶς ϰαὶ ἀπιστίαι ὤλεσαν ἄνδϱαςGa naar voetnoot4.
Expendenda sine motu animi testium religio, numerus et oculatine sint an auriti tantum. Nulla fides autem est, cui minus fidei esse debeat quam tormentorum. Mentietur, ut ait vetus quidamGa naar voetnoot5, qui ferre potuerit; mentietur qui ferre non potuerit. Infinita mihi exempla suppetunt isto tam fluxo argumento inique interfectorum. Neque miror fuisse viros graves, qui christianis omnino a questionibus illis violentis ac periculosis abstinendum censerent, cum certum sit in sapientissima Mosis lege fuisse incognitas et nunc Angliam sine iis non minus tuto quam alias gentes vivere Romaeque, dum libertas stetit, immunia ab iis fuisse civium corpora. Apud Batavos Iudaei suspecti talium facinorum nonGa naar voetnoot6 sunt, sive mitius habiti mitescunt et ipsi, sive recentes advenae cautius vivunt. Certe pridem non levibus de caussis Belgica omni non minus quam Gallia exacti fuere, ut de Hispania nihil dicam, ubi praeter aequum eos tractatos non nego. Meminerint ergo judices suae religionis esse falso religionis affectu non abripi et, ubi res non plane liquet, tutiorem esse quamvis nocentis absolutionem quam innocentisGa naar voetnoot7 damnationem. | |
Nulla satis de vita hominis cunctatio longa estGa naar voetnoot1. Haec sunt, quae mihi nunc ad id, quod quaesieras, in mentem veniebant. Si quid est, in quo utilis esse possim, noli operae meae parcere, meque tuo perpetuo in me amore obstrictum scito, mutuum ut faciam aut etiam te ut coner vincere. Tui amantissimus
| |
Lutetiae, XII Decembris novi Cal. MDCXXXVI. |
|