Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2695. 1636 augustus 1. Van J. Slupecki de KonaryGa naar voetnoot3.Nobilissime et amplissime vir, amice mihi plurimum observande, Nihil iam quidem habeo, quod ad notitiam tuam perferri tantopere desiderem: nam proximis litteris meisGa naar voetnoot4, quibus tuis ad me humanissime scriptis respondi, omnia me inseruisse arbitror, quae et a me et ad te scribi merebantur. Verum, quoniam se mihi iterum ad te scribendi valde commoda obtulit occasio per dominum ReinoldumGa naar voetnoot5, principis RadziwiliiGa naar voetnoot6 ecclesiasten aulicum, et mihi ab aliquot annis familiaritate coniunctum, qui se Lutetiam recta iturum pollicitus est, existimavi me mihi ipsi iniuriam fuisse illaturum, si me privassem ea voluptate, quam certe incredibilem ex hoc mutuo nostro litterarum commercio capere soleo. Et profecto - ingenue fateor - quotiescunque ad te scribere instituo, nescio qua insolita dulcedinis aura illico afflari incipio; quippe animus tum totus in tui contemplatione defixus efficit, ut te cogitem - cuius ego vel ipsa nominis memoria vehementer recreor - te videam, te quasi alloquar ac teneam. Vereor quidem, ne importunitati meae imputes, quod hisce litteris denuo seriis occupationibus tuis obstrepere audeam; sed magnum habeo facilitatis tuae pignus, amorem erga me tuum, cuius fiducia ego audacter affectui meo indulgeo. Quare veniam mihi dabis et me, ut coepisti, constanter amabis; ut pote qui in te amando atque colendo pene patriam mihi constituerim sanctitatem. De iis, quae in Gallia aguntur, rogo facias me certiorem, sed imprimis de tua tuorumque valetudine; nam ut quam celerrime de te accipiam nuntium, impense cupio. Vale, amice animo meo carissime, et firmiter crede me esse et usque ad mortem fore Tui amantissimum amicum
| |
Dantisci, d. 1 Augus. A. 1636. ... a plurimam (salu)tem mittit. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, l'Ambasciadeur de la Royne de Suède, à Paris. In dorso schreef Grotius: 1 Aug. 1636 Slupecki. |
|