Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2883. 1636 december 12. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Iubet me magnus cancellariusGa naar voetnoot5 Germaniae res excellentiae tuae beneficio cognoscere. Itaque exspecto discere prosperos post bene gestam rem ad Witstochium BanneriiGa naar voetnoot6 WrangeliiqueGa naar voetnoot7 processus. Hic Corbiae obsidio, de qua scribere coeperamGa naar voetnoot8, contra quam ratio sperari sinebat, bene Gallis evenit. Oppidum munitissimum intra septimum diem quam oppugnari coeperat non vallum oppidi, non fossa, ne agger quidem fossaeGa naar voetnoot9 circumjectus, sed exteriora his omnibus munimenta, plenum rebus ad vitam tutelamque necessariis a militibus sanis mille et quingentis deditum est XIV Novembris novi Calendarii. Si, qui oppidi praesidio cum dederetur praefuitGa naar voetnoot10, apud Hispanos evadit poenam - varia enim de eo fama est -, supererit suspicio tantae conventionis super inhibendis circa hunc finem armis inter cardinalem HispanumGa naar voetnoot11 et regemGa naar voetnoot12; eo credibilior, quod nec hostes nec Galli quicquam movent in illis quidem partibus. Nam in mari Ligustico insulas Margaritae et Honorati contra Gallorum classem strenue tutantur Hispani acceptis ex Hispania auxiliis, commeatibus et belli paratu. Iidem Socovam, portum Bajonae non procul, captum a se diligenter muniunt. GalassiusGa naar voetnoot13 adhuc ad utramque Araris ripam se tenet imminutus rerum inopia ac cladibus nonnullis, acrem habens adversarium ducem BernhardumGa naar voetnoot14, qui Ionvellam nuper in comitatu Burgundiae cepit plenam frumenti vinique. | |
Felicitas Galliae, quae hoc anno ingentes hostium exercitus ultra limitem suum repulit, in hoc quoque apparet, quod et frater regiusGa naar voetnoot1 et comes SuessionensisGa naar voetnoot2, cum subito insalutato rege ab urbe hac digressi omnium animos metu rerum novarum concussissent, quiescant, ambo, hic Sedani, Blesis alter, periculum, quod suspicabantur, intervallo locorum depulisse contenti. Placentiae in Italia, in Germania Ermesteini res malo loco sunt; sed hic spes auxilii, ibi nulla nisi pontificisGa naar voetnoot3 auctoritas tueri potest vasallum; sed controversi juris, cum Placentiam suum ab antiquo feudum esse dicant Hispani. Si sacrorum majestas non plus ibi valet quam nuper apud VitriacumGa naar voetnoot4, Narbonensi provinciae praefectum, valuit, qui archiepiscopum BurdegalensemGa naar voetnoot5 classi praepositum ac contradicentem sibi baculo refutavit, actum erit de flaminico jure. Memini, Hamburgi cum essem, loqui te mihi de eo genere planorum, qui se alchymistas vocant; hoc ex genere egregius fumorum venditor, cum diu non exiguum sui usum praebuisset ad lactandum spe opum novarum, postquam veteres deficiebant, regis animum multis tunc adversis labefactatum rebus in melius flexis non impunitam tulit audaciam aurum de suis fornacibus ita pollicens, si ipse nummos inde cudere sineretur, datusque est in carcerem, sed nobilem, Silvae Vicennensis; BoismallaeusGa naar voetnoot6 ei nomen est. Haec erant, quae tempus hoc suggerebat praeter ea, quae omni tempore injuncta mihi arbitror, pro incolumitate Tuae Excellentiae vota. Illustrissimae Excellentiae Tuae observantissimus
| |
Lutetiae, II/XII Decembris MDCXXXVI. |
|