Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2814. 1636 oktober 28. Aan G. CalixtusGa naar voetnoot9.Dudum est, vir plurimum reverende, quod te ex fama, quae nihil tale latere patitur, cognovi atque suspexi. Hamburgi cum essem, accessit et amandi te causa, cum per amicos tuos et animum tuum mihi optime volentem et benigna de laboribus nostris judicia cognovi. Legi eodem tempore cum voluptate praefationem tuam ad Augustini libros de Doctrina Christiana et ad Commonitorium Vincentii LirinensisGa naar voetnoot10, qua nihil prudentius, nihil hoc seculo utilius scribi potuisse censeo. Nisi enim interpretandi sacras literas libertatem cohibemus intra lineas eorum, quae omnes illae non sanctitate minus quam primaeva vetustate venerabiles ecclesiae ex ipsa praedicatione Scripturis ubique consentiente hauserant diuque sub crucis maxime magisterio retinuerant; nisi deinde in iis, quae liberam habuere disputationem, fraterna lenitate ferre alii alios discimus, quis erit litium, saepe in factiones, deinde in bella erumpentium finis? Neque vero documenta dare contentus addidisti et documentis congruens exemplum, in illa nobili de conjugio clericorum controversia, | |
qua super re quae scripsistiGa naar voetnoot1 itidem Hamburgi agens cum voluptate summa legi: et haec, quae legeram, aliis legenda monstrare non omisi. FrancofurtumGa naar voetnoot2 cum venissem, magno meo bono adeptus sum amicitiam viri amplissimi Iacobi LampadiiGa naar voetnoot3, quicum libere collocutus, si quid mei ad pleniorem tui tuarumque sententiarum notitiam deerat, cognovi tum ipsius relatu tum ex libro tuo, quo me donavit, qui theologiae maxime necessariae, id est, ad mores christianos, sine quibus caetera omnia infructuosa sunt, pertinentis partes exsequitur potissimas addita appendice contra novum hominum genus in hoc ratione utentium, ne ratione uti liceatGa naar voetnoot4. Has ob causas animo tibi factus sum indies conjunctior, fortunaeque meae, quam Deus ex diu aspera in mitiorem commutavit, id maxime deesse credidi, quod non aliquem, cui eadem placerent, quae tibi ac mihi, haberem vitae socium. Id cum nunc tua ope consecutus sim misso ad me BrandanoGa naar voetnoot5, debitorem tibi me eo nomine profiteor; deinde vero et pro cumulo, quem huic beneficio addidisti donatis mihi libris tuis, tum iis, quos hactenus videram, tum illo non minus laudando de cursus nostri clausula, id est, extremo judicioGa naar voetnoot6. Legi et hunc eodem, quo caetera scriptum judicio atque animi moderatione. Efficiam et ut alii legant, qui lectis pridem tuis scriptis de harmonia euangeliorumGa naar voetnoot7, et illo, quem ego hic legendum pluribus tradidi, de Theologia morali libro, te vero pretio aestimant, quos paucos esse autGa naar voetnoot8 ignobiles veto te credere. Confido futurum, ne me advocati Brandani neve Brandanum adventus huc sui poeniteat utque noster convictus ad ea, quae me tecum connectunt vincula, accedat. Vale, vir plurimum reverende. Tuus tuo merito
| |
Dabam XVIII/XXVIII Octobris MDCXXXVI. |
|