Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2775. 1636 september 26. Van J.F. GronoviusGa naar voetnoot10.Viro τϱισμεγίστῳ Hugoni Grotio Iohannes Fredericus Gronovius salutem et observantiam. Quod tam longo tempore nihil ad te literarum dediGa naar voetnoot11, nobilissime domine, cum nemo unus sanctioribus votis instauratae fortunae tuae faveret, non processit ex ullo frigore meae erga immortalia decora tua observantiae, sed ex verecundia, qua sola olim praesenti me tibi non displicuisse confido. Quare nunc quoque cum meditata oratione silentium rumpere vellem, nihil egi aliud, quam ut cum pudore luctarer et infantiae meae velut rationes inspicerem: adeo omnia deficiebant verba, quibus observantius alloqui te sperabam quam silui. Occupo ergo invita verba, et spargam haec, non eligam, ut ipsa fiducia securitasque sermonis fidem faciat tibi, ne praecipiti quadam cogitatione interruptam religionem, qua cum merita tua semper tum comitatem, qua in cultores tuos me adscripsisti, postquam primum audivi vidique venerabile illud et probum os tuum, τοῦ ϰαὶ ἀπὸ γλώσσης μέλιτος γλυϰίων ϱ̔έενGa naar voetnoot12, et visum veneratus sum. Opto autem | |
a summo Numine, cum virtutibus tuis par honor evenire non possit, is uti perpetuo rerum tuarum status sit, qui nec magnitudinem tuam dedeceat nec pietatem studiumque de publico egregie porro merendo inhibeat. Studia nostra paucis consiliis tuis excitataGa naar voetnoot1 in eo nunc vigore sunt, ut vel hac solum caussa unius ambulationis moram mihi tecum exoptem, ubi explorares, num aureos sermones tuos intelligere potuerim. Neque enim adeo fastidiose ultra Sirenibus adhaeresco, ut non sublimiorum quibus maxime vita iuvatur, si non omnis, tamen potiore ex parte sim: neque ita severa illa persequor, ut in barbaros transeam et deliciis literariis nuncium remittam. In quibus ut pote, ubi plus videor posse, lucrativis horis exerceo et iacto me interdum, si forte aliquod, quantumvis parvum ad iuvandas literas momentum esse possim. Ita nuper ad P. Papinii Statii SilvasGa naar voetnoot2 diatriben scripsiGa naar voetnoot3, cuius, si liceret per locorum intervalla et itinerum difficultates, neminem quam te, vir maxime, iudicem esse malim. Diligentiam certe magnam adhibuimus et, quantum nostra tenuitas patitur, plurima tum in ipso poëta tum in interpretum commentariis emendanda animadvertimus. Atque en gustum. Equo maximo DomitianiGa naar voetnoot4: Te signa ferente Et minor in leges iret gener et (Ca)to castrisGa naar voetnoot5. Non est hic locus summorum virorum παϱοϱάματα ad haec verba recensere. Quorum omnium communis error est, quod ire in leges sub leges concedere interpretantur. Nos ‘ire in leges’ dictum putamus, ut Virgilio: ‘imus in adversos’Ga naar voetnoot6. Statio: ‘adversum moriens it miles in hostem’Ga naar voetnoot7. Leges sunt illae, quas senatus infelici magnanimitate armato CaesariGa naar voetnoot8 imposuit - Suetonius Iulio cap. XXVIIIGa naar voetnoot9 -, de quibus signatur (?) PetroniusGa naar voetnoot10: ‘Tu legem, MarcelleGa naar voetnoot11, tene’Ga naar voetnoot12. Leges pro earum latoribus et pertinacibus defensoribus, ut divine tu apud LucanumGa naar voetnoot13: ‘Scit cruor imperii qui sit, quae viscera legum’Ga naar voetnoot14. Quod equidem semper exosculatus sum, ex quo intelligere potui. Hoc igitur dicit: Si tuis auspiciis partes Caesaris fuissent administratae, si tu Cae- | |
sar fuisses, in has leges et earum rogatores defensoresque capita illa adversarum partium PompeiusGa naar voetnoot1 te minor, non magnus solus paremque ferre indignatus, et Cato ultro tecum ivissent, armati movissentGa naar voetnoot2. Invidiosissimum autem illud in hostes Divi, quod proxime ante clementiam erga externos furores DomitianiGa naar voetnoot3 praedicavit, qua videlicet illi digni non essent, qui tam ingratos pro studio Rom. imperii augendi se ostendissentGa naar voetnoot4. Videtur et illos latores perstrinxisse Caesar lib. I. de bello Civili: Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi poene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis, latorom audacia, nunquam ante discessum est: dent operam consules, praetores etc.Ga naar voetnoot5 posset scribi - latorum audacia! -: et verum probarem, si FlorusGa naar voetnoot6, non Caesar in manibus esset. Quae tamen non intelligere me fateor, atque ideo addo, ut a te me hoc doceri petam. Utinam autem gravissimae occupationes haec permitterent, ut spondere mihi possem te, quae ad libros illos observasti, mecum communicaturum aut quaestionibus meis responsurum. Permulta habeo, quae anteriores interpretes securi praeterierunt, in quibus ego tamen nec volam nec vestigium boni integrique sensus video. Rogarem illud praecipue, ut magni viri libros, in quibus tanta cum specie disputat satiram et re et nomine Graecae originis esse, pervolutares quaeque non recto stare talo putares, enotares mihi. Etsi enim facile alba sim linea ad ea, quae me olim docuisti, praesertim recens a lectione operis CasaubonianiGa naar voetnoot7; sunt tamen ibi quaedam, in quibus mihi non satisfacio. Bella autem occasio est hac de re accuratius disserendi ad illa in Tiburtino Manlii VopisciGa naar voetnoot8: Liventem Satiram nigra rubigine turbes,Ga naar voetnoot9
ubi plaudit sibi mire GevartiusGa naar voetnoot10, cum corrigit turpes. At nos vulgatum ita defendimus. Duo sunt, ex quibus Satira LucilianaGa naar voetnoot11 cohaeret, ordo turbatus et confusaneus seu respectu materiarum seu stili, qui prosam versae miscet, sive sermonis, qui Graecam latinae, et insectatio vitiorum per sales et acerbos iocos. Quae | |
utraque summa cum eruditione et iudicio expressit hoc versu Statius. Cum enim satiram nigra liventem rubigine facit, posterius: cum turbari eam, prius innuit. Turbare miscere est, confusaneum et miscellum opus facere. Ut turbatis gressibus ambo Praecipitant lib. XI Theb.Ga naar voetnoot1 hoc est, permixtis, implicitis, ut discerni non possit ab astantibus, utri cuiusque sint. Turbare satiram est opus, carmen miscellum facere et quasi per satiram scribere: de qua locutione multa pro tironibus collegimus, in quibus doctissimi viri falsi sunt. Turbare satiram liventem nigra rubigine est satiram Lucilianam condere. Vides quam opportune gloriari possim te magistro ita me profecisse, ut communibus studiis prodesse possim. Adeo ingenui sumus, ut nemo lubentius hoc profiteatur: et is nobis pudor eaque modestia est, ne aliter summum virum, quamvis contra ipsum sentientes, accipiamus, quam ut ille se laesum queri nolit. Age igitur, maxime heros, sume hanc operam ei homini, qui semper virtutes tuas adoravit et sane suam gloriam putat, quod eo seculo natus sit, quo non tantum publice, sed etiam privatim incomparabilis doctrinae tuae fructum participare possit. Neque aliter hoc precor, quam si negocia tua, quae fortunae Germanorum - utinam feliciter γένοιτο, γένοιτο! - tempora tua expensa ferunt, nobis vacare te patiantur, et eam de nobis spem habes, ut aegre non feras illustri nomine tuo chartas nostras cohonestari. Vale, μέγα ϑαῦμα ΒϱοτῶνGa naar voetnoot2, et ut amari nos a te sciam, literis tuis quamprimum me dignare. Τῷ πάνυ SalmasioGa naar voetnoot3, apud quem nos commendationi tuae pudorem non incussisse intellexisti forte, officiose salvere iuberem, nisi illum in itinere iam esse crederem. Iterum vale cum tuis et bene rem gere. Hagae Comitis, a.d. VI Kal. Octobr. ann. MDCXXXVI.
Τῷ πάνυ Salmasio: Certe debuit dicere τὸν πάνυ, ni fallor. Hoc nimirum est cessare, quod minus recte expositum a te puto in Ovidii Trist. lib. III El. VIIGa naar voetnoot4. Aut ubi cessaras, causa ruboris eram.
Neque enim ibi poëta significat studium musimum ab illa virgine intermissum fuisse, sed illam minus attentam ad ea, quae scriberet, aberrasse. Certe rem acu tetigisse puto Iacobum WalliumGa naar voetnoot5, cultissimum poëtam, qui de eadem hac Perilla: Non ubi cessaras, quamvis cessasse puderet,
Delictum Musa est inficiata suumGa naar voetnoot6.
| |
Quum CorallusGa naar voetnoot1 scriberet: ‘nescio, quis sit ille Plut. in Galba’Ga naar voetnoot2, tum bona fide cessabat. Ita quidem sentio, nisi meliora a te docear. |
|