Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2752. 1636 september 10. Aan L. HolsteGa naar voetnoot9.Non amo, vir eruditissime mihique semper carissime, negotium exhibere amicis. Itaque peperci tibi hactenus. Quod nunc quominus faciam, obstant amici | |
duo, qui Romam eunt, alter ab arcanis et epistolis Suediae cancellarioGa naar voetnoot1, alter mihi propinquae admodum affinitatis junctus necessitudine fratre meae matris familias genitusGa naar voetnoot2, illi nomen Schmalcius, natales Suedici, Zelandus alter eodem, quo mea uxor, nomine, Reigersbergius. Volunt videre Romae veteris reliquias et splendorem novae: et quia externis multa accidere possuntGa naar voetnoot3 improvisa, tutelam quaerunt. Quam ego in te, homine Germanicae fidei, eos reperturos non dubito paratus, si quid velis, paria facere. Quidni etiam literis, illis dico nostris, adjiciam aliquid? Cum Suediae regno me dederim, quaero cuncta, quae ad gentium Scandinaviae veterem historiam pertinent. Verti Procopii et Gothica et VandalicaGa naar voetnoot4 ex Graeca editione optimi HoescheliiGa naar voetnoot5. Contuli cum manuscriptis ex regis Franci bibliotheca duobus, quorum altero usum video Hoeschelium; et partim ex iis partim ex ingenio, ut solemus, correxi multa properanti Hoeschelio praeterita. Sed hiatus, qui in Hoescheliana sunt editione - deprehenduntur autem ex versione latina quanquam aliis in locis mire mutila - iidem in illis erant manuscriptis codicibus. Eorum hiatuum indicem - sunt autem non multi - ad D. PeiresiumGa naar voetnoot6 amicum communem miseram, ut ejus gratia eorum supplementum abs te potissimum, si tibi non vacaret, ab alio obtinerem. Nunc ex PuteanisGa naar voetnoot7 intelligo ElseviriumGa naar voetnoot8 et supplementum eorum hiatuum et multas ex Vaticano codice, quo usum AllemannumGa naar voetnoot9 video, emendationes secum ferre in Bataviam. Non invideo, et eorum editionemGa naar voetnoot10, si non nimium morantur, opperiar. Caeterum si tuo, veteris amici beneficio, sarcire possim illa, quae hiant, de caeteris non ita multum sim sollicitus audeamque cessantibus, si forte, Elseviriis mea negotiorum multorum subseciva protrudere. Sed haec omnia tui sunto arbitrii. Tibi omnia quam prosperrime procedere et opto et magno semper cum gaudio intelligam. Vale. Tuus ut semper
| |
X Sept. MDCXXXVI. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Holsteinius chez Mons. le Cardinal BarberiniGa naar voetnoot11. |
|