Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2451. 1636 januari 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Audimus ducem BernhardumGa naar voetnoot2, cum Mosellam transiisset, ingruentibus in se PiccolominiiGa naar voetnoot3 et Viridunensis episcopiGa naar voetnoot4 copiis repulsum, nunc apud Spinale agere. Liberandam ad Alsatiam non cardinalem ValettamGa naar voetnoot5 ipsum, qui DiaGa naar voetnoot6 substiturus sit, sed alios ire: Croatos, sed populabundos tantum, ut solent, in Campaniam penetrasse. RexGa naar voetnoot7 auditis parlamenti Parisiensis querelis contra edicta nupera, jussit eos parere primum postea bonitatem suam experturos. Putatur aliquam partem novarum dignitatum, per quam veterum honos ac pretia decrescunt, resecturus. Multis rumoribus celebratur paratus classis Gallicae partim Rupellae, partim Maloï. Verum, quantum intelligo, multa ei desunt, ut utilis esse possit. Angli ut se Gallis Batavisque jungant, quae expeditissima videtur ad Palatinatum recuperandum via, nondum sperant rerum periti, praesertim cum novae legationes metuae ab Hispania in Angliam, ab Anglia in Hispaniam strepant. PontificemGa naar voetnoot8 sive metu, sive quod suis gentilibus inde majora speret praemia, magis magisque vergereGa naar voetnoot9 ad res Hispanicas, et ea, quae scripsi antehacGa naar voetnoot10, et alia indicio sunt. Urget restitutionem Pigneroli, religionis romanensis solius in Valle Telina, Lotharingiae. De matrimonio fratris regiiGa naar voetnoot11 negotium in pacis tempora rejicit. Galli, ut duro nodo durum admoveant cuneum, hoc meditantur, ut manu sua perscribat frater regius, se nisi a pontifice episcopi delegentur, qui in Gallia ipsa cognoscant, staturum parlamenti decretis comprobatis judicio episcoporum: sperantes fore, ut ea scriptura sibi demonstrata impellatur pontifex ad id, quod maxime volunt. Cum duce CaroloGa naar voetnoot12 agi seorsim coepit per CognaeumGa naar voetnoot13, fratris regii quondam cancellarium, nunc in regis clementiam receptum et per abbatem CancamiumGa naar voetnoot14. Sed dux ipse in Belgicam profectus dubium reliquit, iveritne persuasurus principi Margaritae, ut spem connubii abjiciat, an omnem faciendae seorsim pacis cogitationem ipseGa naar voetnoot15 abjiciens. In Italia nihil fit magni, nisi quod vastatur ager Lomelinus, dux ParmensisGa naar voetnoot16 nondum, quod nuper dicebatur, ad sua rediit. Omnes adhuc foederatorum copiae | |
apud Bremam, Candiam, Sartiranam haerent. Hispani muniunt Pirigetonum, ut Laudensem Cremensemque agrum habeant tutiorem. Novariae quoque metuentes, cujus rei causa praefectus ipse MediolanensisGa naar voetnoot1 se Ticinum contulit, pecuniam e Neapoli ac Sicilia e tributis, Genua sub foenore exspectans. At Neapolitani regni rectorGa naar voetnoot2 duas Hispanorum, duas Italorum centurias, quingenta servitia ad implendas galeras misit in Margaritae insulam, ex qua interdum exscensus in oram maritimam Provinciae fiunt non alio adhuc malo, nisi incendio villarum. Sprecherus nosterGa naar voetnoot3, qui se Sublimitati Tuae, quantum potest, commendat, literis ad me 21/31 Decembris datis statum Rhaetiae tranquillum nuntiat, ex quo CaesarianosGa naar voetnoot4 et Hispanos retudit RohaniusGa naar voetnoot5. Eorum reliquias ex Tirolensi agro ad IV millia partim equitum, partim peditum, transitum in Italiam moliri, id si nunc tentent, perituris haud dubie multis itinerum difficultate et frigore, ut qui non hyberne vestiti sint. Italos a CrequiacoGa naar voetnoot6 et VitriacoGa naar voetnoot7 - is Provinciae praeest - nihil boni exspectare, multum a Rohanio et ThoirasioGa naar voetnoot8. Ut Vallis Telina veteribus dominis Rhaetis reddatur, et ipsos laborare Rhaetos et cum iis Helvetios protestantes, nam romanenses Helvetios minus aequos Rhaetis esse, quod ipsos Vallis Telinae sequestros abnuant; quin et male ominari audent, quasi iterum, ut Monsoniaco quondam foedereGa naar voetnoot9, delusuri eos sint Galli, verum se meliora sperare. Mater principis StilianaeGa naar voetnoot10 Mondragonia filiam suam MedinaeGa naar voetnoot11 Hispano pactam tradere non vult, nisi prius eidem Medinae detur regimen regni Neapolitani, cujus spe in eas nuptias spreto Polono CasimiroGa naar voetnoot12 aliisque assensum praebuit. Patri IosephoGa naar voetnoot13 cardinalatum negat pontifex. Rex in ver imminens iterum uti constituit opera nobilitatis feuda possidentis, sed viginti nobilium apud Lotharingiam millia inedia morbisque absumta, superstitum exhaustae opes ita terrent alios, ut vix ullis poenis videantur ad tam periculosam sumptuosamque militiam posse pertrahi. A Vienna habemus obtinuisse NeoburgicumGa naar voetnoot14 mandata ad Piccolominium, ut terris ipsius parcat. Audimus in Hispaniam salvam advenisse ab America classem, ferre eam milliones XIV partem alteram regiGa naar voetnoot15, alteram privatis, an supra verum famae quaerendae vulgetur, haud affirmaverim. | |
Nostrae hic pecuniae negotium nihilo magis quam hactenus processit. Promissa pulchra, blanda spes; numeratum nihil, signatum nihil. LagrangioGa naar voetnoot1 turmam equitum regendam rex dedit et ejus victoriae jam sunt in chartis nugacibus, quas gazettas vocant. Haec praeter nihil habebam, Excellentissime Domine, nisi ut victorias, quales nunc aliquot nuntiatae nobis sunt, saepe obtineas, donec illis imponas culmen honestae pacis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
14/24 Ianuarii, anni 1636.
Iamjam intelligo repulsos qui Colmariae sucurrere volebant. Argentoratum apertuis quam antehac ad CaesaremGa naar voetnoot2 se inclinat. Itali omnes de Parmensis rebus male augurabantur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|