Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2384. 1635 december 7. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Non dubito, quin aliquae ex vestris partibus ad me literae sint in itinere. Postremae enim, quas habui, erant magni cancellariiGa naar voetnoot2 scriptae decimo Septembris vet. calendariiGa naar voetnoot3 tuaeque eodem scriptae tempore. Ex eo quin multa ibi evenerint, non dubito: utinam felicia, quale est quod de victoria BanneriiGa naar voetnoot4 in Saxones fama nuntiat. Qui a S. ChaumontioGa naar voetnoot5 huc venit, nihil ad me tulit literarum. Ego filium meumGa naar voetnoot6 cum literis ad vos misi, non tantum ut eas quam posset perferret celerrime, sed ut et sermones et res externas disceret. Eum si amicitia tua honestes, rem feceris tua bonitate dignissimam. De publicis negotiis crambem non recoquoGa naar voetnoot7 gnarus patere tibi quae ad magnum cancellarium scribuntur. Praeterea tanta hic est rerum, quas audire libeat, sterilitas, ut in chartulis illis rumorum nuntiis, quales in hac urbe scis septenis diebus binas, interdum plures provenire, pro expugnationibus nobis nuntientur insessa loca, quae in tabulis vel Atlanticis frustra, puto, quaeras, ut Candia, non illa, quae olim ἑϰατόμπολις dicta, sed aliquod ad Padum latibulum; tum vero in Lotharingicis terris Charmium et Novicastellum: pro magnis autem praeliis - non utor hyperbole - decem homines caesi apud Atrebates, cum interim omnis Picardia et ager vicinus Croatorum flammis ac caedibus desoletur. Mitterem talia, nisi res nostrae ac sociorum satis difficiles ridere nobis non permitterent. Itaque haec epistola hoc unum aget, ut noris me tui memorem vivere. Proxima, ut spero, gratulationem continebit rerum apud vos feliciter gestarum, quibus gaudebo semper, ut par est, tantoque magis, si eas certa antoritate cognovero. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, VII Decembris nov. cal. MDCXXXV.
D. Hottomanno ac MousterioGa naar voetnoot8 deque aliis, quorum antehac feci mentionem quid factum velit magnus cancellarius, de eo et si quid ultra hic curatum velit, cupiam tuo beneficio edoceri. | |
In dorso met andere hand: Praesent. Stralsundii die 4 Jan. 1636. |