Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2323 1635 oktober 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Res non optimas nuntiare triste quidem, sed non est effugere necessitatem quam tempora injungunt. RexGa naar voetnoot2 huc rediit, est ad S. Germani, cardinalis Riceliacus Ruellae. Regis abitu diffluxit nobilitas, quae feudi legibus evocata fuerat, gravata sumtus suis opibus majores in tanta praesertim rerum necessariarum caritate, ne fame dicam. Querelae ubique plurimae, nobilitatis, plebis; et quidam liberius apud ipsum regem locuti in Bastiliam dati sunt, quorum est comes CramaliusGa naar voetnoot3, militiae et aulae vetus. Etiam Suessionensis comesGa naar voetnoot4, regii sanguinis princeps, ab aula nuper discessit exulcerato animo, quod in regis conclave, ubi de bello instituta erat consultatio, intromissus non esset: princeps autem CondaeusGa naar voetnoot5 contra bellum in Hispanos susceptum multa disserit. Rumores, quibus non populus tantum, sed et rex pascitur, Valentiam cis paucos dies sperare nos jubent. Sed rerum prudentes, quamvis rupto Padi ponte novis auxiliis iter ablatum est, existimant tantum, ex quo CeladaGa naar voetnoot6 intravit, esse in oppido militis, ut vi agi vix quicquam possit humente praesertim anni tempestate, alimentorum vero eam copiam, ut fames sperari non possit. In Rhaetia stat bellum. Helvetios pontificios intelligimus transitum Caesarianis ex Germania in Italia[m] permisisse pecunia inductos, sed addita lege, ne gregatim transeant. Tam in illis locis quam in Germania Gallicae copiae vix dimidium implent ejus, quod dicuntur. Et SabaudusGa naar voetnoot7 neque venit in castra ad Valentiam neque misit, quantum pacta exigebant. Legatus interim ejusGa naar voetnoot8 in Hispania haec dixit: post MelonisGa naar voetnoot9, legati Hispanici abitum multum res mutatas, coactum se ob necessitates suas suique populi aurem praebere Gallorum postulatis, ita tamen, ut nihil ob id immutarit animum boni publici cupientem, neque depositurus sit unquam reverentiam devotam, quam debeat regno Hispanico. Princeps DoriaGa naar voetnoot10 ParmensisGa naar voetnoot11 terras incursum it, videnturque ejus ducis res sive bello sive pace non optimae fore, quod a Gallia longius abest et consilia ipsius a pontificeGa naar voetnoot12 non probantur. Galli multum transfugiunt, multos et morbi absumunt. | |
Neapoli non cessatur omnibus modis pecunia fieri neque auditus pontificis nuntiusGa naar voetnoot1 ecclesiastis levamentum postulans. Venio ad nobis propiora. GallasiusGa naar voetnoot2 capto Saraepontis et Bipontino oppidis junxit se cum duce CaroloGa naar voetnoot3; ea res, ut puto, necessitatem imponet IncolismensiGa naar voetnoot4 et LafortioGa naar voetnoot5, qui Lunaevillam dereliquere cum reliquiis ValettaniGa naar voetnoot6 exercitus - peditum ei ferme alteram partem clade nuper accepta periisse intelligimus - se conjungendi. Neminem video, qui ex illis locis quicquam boni exspectet. Nec melius marescallo CastilionaeoGa naar voetnoot7 res procedit, cui Hispanus non minores copias opposuit. De pace multi sermones, plerique existimant expeditas satis Gallis rationes, cum CaesareGa naar voetnoot8, quicum bellum non habent, ex commodo ecclesiae romanensis resarciendae amicitiae. Cum HispanoGa naar voetnoot9 plusculum erit difficultatis, sed tamen cum neuter quicquam teneant rerum alterius - exceptis illis Maris Mediterranei insulis -, non ita difficilis videtur reditus fore ad pactiones VerbinensesGa naar voetnoot10. Quod de Gallico exercitu eo, quem Castilionaeus et BrezaeusGa naar voetnoot11 duxerant, apud BatavosGa naar voetnoot12 reliquum est, inde revocatur, magno impendio mari rediturum. CloseliumGa naar voetnoot13 ad se a regina matreGa naar voetnoot14 missum ad pervertenda regis consilia RohaniusGa naar voetnoot15 vinctum tradidit fidei suae pignus. Missus est hinc in illas partes, qui de capite internuntii sententiam ferat. PonicaGa naar voetnoot16 noster heic adhuc haeret pecuniam quaerens alendo militi, cujus militis multa improbe facta in regis subditos, etiam in muliebrem sexum, narrari audio. Dux Bernhardus, ut ex Ponica intelligo, queritur nullas se literas a Sublimitate Tua post abitum accepisse. In castello ad Maguntiacum negat Ponica esse ad victum necessaria ultra mensis unius aut alterius necessitates. Comes Hanoviae IacobusGa naar voetnoot17 multis fortiter factis nomen egregium consecutus huc venit et me vidit; deseruit urbem pene contactam nec multum de ea sperat post tot urbium majorum exempla, nisi Casselensis landgraviusGa naar voetnoot18 eo supplementum introducat. Dux BulioniusGa naar voetnoot19 et praeter eum alius e Nassavia Dillenburgensi domoGa naar voetnoot20 in pontificis romani sectam transiere orti majoribus, qui nihil tale unquam de posteris suis sperassent. | |
Legatus Magnae BritanniaeGa naar voetnoot1 vereor, ut post amissum Manheimum ac Franquendaliam multum promoveat in Palatinorum negotio apud hanc aulam res protestantium, nisi dum validi sunt, leviter curantem. Ad pacis negotium sive Spirae sive Constantiae tractandum DavausiusGa naar voetnoot2 destinatur rebus in septentrione bene peractis inclitus. Meti et Nanciaci multum esuritur. Literas a PubliczioGa naar voetnoot3, quii Tiguri exsulat, accepi etiam ad Tuam Sublimitatem, quas mitto: accedunt scripta duo, latinum alterum, quod ipsius Caesaris ad legatum suum Romae agentemGa naar voetnoot4 esse arbitratur - ego non inelegantis ingenii commentum esse censeo -, Italicum alterum de Limburgensi ducatu Palatinis dando in solatium amissi veteris patrimonii, ad fidem Hispani apud Britannum liberandam. Puto et hoc vigilantis esse somnium, quale olim fuit de Sardinia Antonio Navarrae regiGa naar voetnoot5 ab Hispanis ostentata. Simile est, quod alii ferunt de Andegavensi ducatu cum summi imperii jure transcribendo in ducem Carolum in locum Lotharingiae. Multi sunt sermones de quadrimestribus induciis pangendis ubique inter bellantes, ut paci paretur via, cujus promovendaeGa naar voetnoot6 causa legatus pontificii lateris GienettiusGa naar voetnoot7 jam Roma abiit. Cardinalis Riceliacus negat multum se de pace sperare, quamdui de ea solus verba faciat ImperatorGa naar voetnoot8, qui cum Gallia bellum nullum habeat, non autem Hispanus. Ad hoc non admodum amici animi signum habemus, secretarium legati Gallici adhuc in aula Hispanica rententumGa naar voetnoot9 vetitumque ministri publici officio fungi. Id jus talionis est pro eo, quod hic secretario Hispanico et SalazariGa naar voetnoot10 evenit. Scripserat regina mater nuntio MazarinoGa naar voetnoot11 literas belli detestationem et mala omina continentes, quibus praeterea ipsa, si pax placeret, se conciliatricem offerebat. Sed ingratam per se operam ingratiorem etiam effecit, arcanum illud, quod a Rohanio patefactum dixi. De BavaroGa naar voetnoot12 velut non commodaturo suffragium domui Austriacae ad imperium video susurrantes quosdam: mihi supra vetera vincula nova affinitasGa naar voetnoot13 contrarium credibilius facit. Et Bavaro cohaeret ColoniensisGa naar voetnoot14, nisi Gallicis aut Batavicis armis terreatur. Maguntiacensis quin plane Hispanicarum sit partium, nemo dubitat. Tre- | |
virensisGa naar voetnoot1 in victoris est potestate. SaxoGa naar voetnoot2, quid clam promiserit, non difficilis est conjectura. Duas cohortes Gallicas, quas regimenta vocant, caesas a Gallasio jam nuntiatur, ipsum quaerendis alimentis cogi ad irruptionem in Galliam; cui prohibendae missum a rege, qui ad duces Gallos mandata ferat audendi proelium. Deus bene vertat, aut si arma nostra sociorumque prosperare ipsi cordi non est, det sine probro ac periculo pacem, idemque, Excellentissime Domine, Sublimitatem Tuam bono publico sospitet. Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
| |
16/26 Octobris, 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi, die 9/19 Nov. 1635. |
|