Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2315. 1635 oktober 16. Van Willem de GrootGa naar voetnoot7.Frater optime, Saepius te de nostra omnium valetudine certiorem fieri periculoso hoc tempore gratum tibi fore confido, quare etsi vix aliud suppetat, tamen vel hoc solum scribere malo quam tacere. Illud tamen addam matremGa naar voetnoot8 supra amissionem visus quotidie magis magisque et vigore et vi memoratrice destitui. | |
A te jam diu nihil quidem ego accepi, quanquam responsum expecto ad ea, quae prioribus litteris et maxime de mutatione hospitii PetroGa naar voetnoot1 procuranda scripsi, nam iterum super ea re me interpellavit CorvinusGa naar voetnoot2 dicens eum contubernio suo sine maximo et suo et filiae aegrotantis incommodoGa naar voetnoot3 amplius uti non posse. Apud nos nihil fere magnae rei geritur praeterquam quod Ordines Foederati Arnhemum propere convocati sunt de negotiis maximis ad rempublicam pertinentibus acturi. Quare omnes, qui conventui interesse solent, quod nunquam ante nostra quidem memoria factitatum, Haga migrant jussi se crastino die Arnhemi sistere. Rerum gnari suspicantur de negotio pacis aut induciarum per totum orbem christianum actum iri, destinatam conventui Coloniam Agrippinam et jam adesse legatos ab hoste missos, affuturos et brevi alios cum e Gallia tum aliunde missos. Alii expeditionem aliquam principiGa naar voetnoot4 in animo esse credunt et in eam rem naves undecunque conquiri dictitant, non eo tamen numero, ut totum exercitum possint transvehere, sed a talibus consiliis accisae nobis res et anni tempus abhorrere videntur. Certe magni aliquid sit, oportet, quod omnes hinc exciverit. De duce BernhardoGa naar voetnoot5 pessima primum nova intelleximus nunc mitiora nuntiantur: cessisse quidem exercitus loco relictis et impedimentis et machinis, sed caesas ab eo septem cohortes, et non fugientis vice recessum. Deus Optimus Maximus tranquilliora reipublicae tempora tibique ac nobis omnibus ea largiatur, quae novit esse in salutem. Has ad SalmasiumGa naar voetnoot6 litteras, quae diu per variorum manus volutatae tandem in meas redierunt, restitui ipsi velim. Alteras hasce si ad affinem GraswinkeliumGa naar voetnoot7 Aurelias mittere digneris, rem facies mihi gratissimam. Vale et salve cum uxore et liberis a me meaqueGa naar voetnoot8 et omnibus hic amicis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim Hagae, XVI Octobris 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: Rec. 1 Dec. 16 Oct. 1635 W. de Groot. |
|