Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2188. 1635 juli 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Tertiae hae sunt literaeGa naar voetnoot2, quas intra quintum diem scribo ita re exigente, ne qua in melius pejusve mutatio Sublimitatem Tuam lateat. Hodie Ruellae egi cum cardinaliGa naar voetnoot3; satis diu locutus est mecum liberaliter non de Germanicis tantum, sed et de Italicis Belgicisque rebus. E Belgicis partibus victoriam novam perscribi dicebat nondum tamen certa auctoritate; in Italia parari ingentia. Cum post gratulationem de rebus in Valle Telina prosperis actasque gratias pro perpetuis ejus in bonum commune vigiliis venirem ad ea, quae mihi injuncta sunt de legatione et pecunia, legationem ad SaxonemGa naar voetnoot4 et vicinos principes ajebat jam impositam Davausio. Si tamen illum alia attinerent et res moram ferre non posset, de alio legato mittendo negotium non fore difficile. De pecunia non negabat quidem, sed exaggerabat magna impendia, quae pro re foederatorum fierent, sed de utroque volebat cum patre IosephoGa naar voetnoot5, qui in eadem domo, sed alio in conclavi erat, agerem. Cum eo collocutus vidi plane eum id agere, ut, quamdiu abest Davausius, is, qui hactenus apud Saxonem moratus estGa naar voetnoot6, haec quoque negotia peragat et, si opus sit, legati dignitate ornetur. Laudabat eum multis nominibus et quod Germanice calleret. Rem jam eo perductam dicebat, ut facile mutari non posset. De pecunia cum exposuissem, quam justis de causis et quamdiu deberetur, adderem interpositam FeuqueriiGa naar voetnoot7 fidem, dicta ButilleriiGa naar voetnoot8: BulioniumGa naar voetnoot9 autem sola ducenta millia polliceri pridem erogata ab HeufdioGa naar voetnoot10 et ipsi debita, ita nihil restare, quo nunc tam necessario tempore uti Sublimitas Tua posset: hac illius tenacitate elabi occasiones pulchras, inter alias abducendi a Saxone militis. Dixit sibi semper improbatas illas moras, velle se operam dare, ut promissa impleantur et retineatur amicitia utilis utrisque; et si Ruellae fuisset Bulionius, secum eo acturum fuisse. Addebat jam in itinere esse copias ad augendas eas, quae sub Feuquerio sunt, atque ita sperare se servari posse Maguntiacum, quod tamen jam amissum, ut ille antehac dixit, ita multi credunt, utinam falso. In sermone cardinalis et hoc observaveram praeferre eum metum, ne sociorum aliqui | |
seorsim sibi consulant; ego illum de Suetia, ille me vicissim de Gallia securum esse jussit. De pecunia non quiescam et puto successum adfore. Deus, Excellentissime Domine, Sublimitatis Tuae curam pergat gerere. Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 10/20 Iulii 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|